| Iamque classis advenerat, cum praemisso commeatu | 2.8.1 |
| et distributis in legiones ac socios navibus fossam, cui | |
| Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem | |
| ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria | |
| consiliorum atque operum iuvaret, lacus inde et Oceanum | 5 |
| usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur. | |
| classis Amisiae <ore> relicta laevo amne, erratumque in eo | |
| quod non subvexit <aut> transposuit militem dextras in | |
| terras iturum; ita plures dies efficiendis pontibus absumpti. | |
| et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum ad- | 10 |
| crescente unda, intrepidi transiere: postremum auxiliorum | |
| agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque | |
| nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt. metanti | |
| castra Caesari Angrivariorum defectio a tergo nuntiatur: | |
| missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et | 15 |
| caedibus perfidiam ultus est. |