| Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae co- | 2.12.1 |
| gnoscit delectum ab Arminio locum pugnae; convenisse et | |
| alias nationes in silvam Herculi sacram ausurosque noctur- | |
| nam castrorum oppugnationem. habita indici fides et cer- | |
| nebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri | 5 |
| fremitum equorum inmensique et inconditi agminis murmur | |
| attulere. igitur propinquo summae rei discrimine exploran- | |
| dos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum | |
| foret secum agitabat. tribunos et centuriones laeta saepius | |
| quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, amicis | 10 |
| inesse adulationem; si contio vocetur, illic quoque quae | |
| pauci incipiant reliquos adstrepere. penitus noscendas | |
| mentes, cum secreti et incustoditi inter militaris cibos spem | |
| aut metum proferrent. |