BARBATVS
Char. GL 1.202K
. . inauratae átque inlautae múlieris 1
. prius quam auró priuatae púrpuramque aptaé simus
. ego ab laná soloci ad púrpuram data . . .
. . . . frygió fui primó beneque id opus scíui:
Relíqui acus aciásque ero atque eraé nostrae . . . . 5
    quod quídem pol mulier dícet,
Namque úni collegí sumus.
    ita spúrcus
Animátur <ira> in proélium: 9a
Véles, eques—recipít se
Néque ferit quemquam hóstem. 10
Úbi <iam> ambitioném uirtuti uídeas antecédere
Char. GL 1.198K
. . . . . . . . . . . id necéssest?— 12a
Edí!
Char. GL 1.207K
Noctú diusque 13
CAECVS
Char. GL 1.218K
Ita sémitatim fúgi atque effugí patrem.
FVLLONIA
Non. 81M
Ego mé mandatam meó uiro male árbitror, 15
Qui rém disperdit ét meam dotém comest.
. . iam pridem egréssa tu perbíteres.
    uíderam ego te uírginem
Formónsam, sed spónso supérbam esse, fórma 19a
Ferócem.
Non. 233M
Intérea fetida ánima nasum oppúgnat . . . . 20
Aspécta formam atque ós contemplató meum.
Da pénsam lanam: quí non reddet témperi
Putátam recte, fácito ut multetúr malo.
Non. 406M
Quae intér decem annos néc quiuisti unám togam detéxere. 24-25
Non. 483M
Ni nós texamus, níl siet, fullónes, uobis quaésti. 26
Nec nóctu nec diú licet fullónibus quiéscant.
Térra <enim> haec est, nón aqua, ubi tu sólitu's argutárier
Pédibus, cretam dúm compescis, uéstimenta quí laues.
Sí quisquam hodie praéterhac postícum nostrum pépulerit, 30
Pátibulo hoc ei cáput diffringam.
Perii hércle uero: Tíberi, nunc tecum óbsecro,
Vt míhi subuenias, né ego maialís fuam.
Non. 224M
. . formicae pól per similest rústicus. 34-35
Festus 310M
supparum 35a
GEMINA
Non. 192M
Euérrite aedis, ábstergete aráneas. 36
    satis ésse libram aiébant
Ambóbus farris.—Íntritae <mea> plús comest sola úxor.
Non. 157M
<Nam> pósquam factus <és> maritus, hánc domum 39-40
Abhórres, tuam etiam uxórem uideo paúciens.
Tu fácis inique, quí uenire paúciens 41a
Solés in urbem.
Non. 406M
Sí rus cum scortó constituit íre, clauis ílico 43
Abstrúdi iubeo, rústicae togái ne sit cópia.
Párasitos amóui, lenonum <eum> aédibus abstérrui, 45
Desuéui, ne quod ád cenam iret éxtra consiliúm meum.
<Cúr> non exscrattís parasitum néc uestrum aspellís domo?
Édepol hominis <és> ignaui fúnctus officium . . .
Nímium te patrócinari cénseo benígniter.
Símul ut pueras hásce nocte súspirare créui . . 50
. . . . . . . at uéstrorum aliquis núntiet
Géminae, ut res suás procuret, ét facessat aédibus. 52-53
Non. 392M
Longús sermo habétur, reuórtetur spíssa. 54
Múlier credo aduórsum illum res suás conqueritur . . . 55
. . ergo ut sua séruet dona, nóbis faciundum ést ita,
Vt cúm ea primum blánditer <nos> cómparemus cónloqui.
Sín forma odio <núnc> sum, tandem ut móribus placeám uiro.
Eu ecástor, si sitís moratae ambae íbus pro ut ego móribus.
HORTENSIVS
Char. GL 1.142K
    ín foro aut in cúria 60
Pósita potius quám rure apud te in claúsa . . . . .
IVRISPERITA
Sch. Veron. Verg. A. 2.670
Numquámne mihi licébit hodie dícere?
Nunc ádeo uisam: rém magnam aibat uélle se mecúm loqui,
Et cómmode eccum exít.
PRIVIGNA
Non. 157M
Nam quíd ego feci téd aduorsum aut meúm patrem, 65
Quem paúperetis ámbo uestris súmptibus?
PRILIA
Prisc. GL 3.70K
    seuériter
Hodié sermonem amíca mecum cóntulit.
Magis quaé <se> fama obléctarent, ni eam mále factis nobílitarent.
Non. 72M
Verum énim dotibus deléniti ultro etiam úxoribus ancíllantur. 70-72
Festus 333M
Rectíus mecastor †piculetae Póstumae 74
Lectum hódie stratum uídi scrattae múlieris. 75
    quam ego hodie extórrem
Hac dómo faciam, pilátricem pallae éuallauero púlchre.
Dáte illi biber, irácunda haec est.
Né tu istum edepol éxtulisti páriter ut dignús fuit.
Séd te amabo: quíd desubito tám repente ad mé uenisti? 80
Non. 277M
Tibin égo remedium quóm sciam non délicem? 81-82
Non. 179M
Tubúrcinari síne me uultis réliquias. 83
. . . . . pérnam totam díligit.
PSALTRIA sive FERENTINATIS
Prisc. GL 2.129K
Feréntinatis pópulus res Graecás studet. 85
Non. 504M
Manus láuite, mulierés, et capita uélate! . . . . . 86-87
Non. 314M
    grauique obsónio 88
Conuíuas
. . farticulám, cerebellum, láctis agninás . . 90
. . . contemplári ancillas, quam árbitrer
Illárum subcubónem esse . . . . .
Dic ístud, quaeso: quó te auortistí? mein fastídis,
Meaé deliciae?
QVINTVS
Non. 507M
    a stúltitia cupídinis 95
Petúnt consilium, bóna bonorum grátia
Parui út faciatur.
Ita enim úti eum oportet líbertatem, quí sapit.
Quod eá parasitus hábeat, qui illum sát sciat
Delícere et noctem fácere possit dé die. 100
Qui exácta aetate spónsa sit?
Quid ístuc est? aut quíd istic sibi uult sérmo? mater, délica.
Nunc hóc uror, núnc haec res mé facit festínem.
Qui Óbsce et Volsce fábulantur: nám Latine nésciunt.
SETINA
Non. 144M
Ipsús quidem hercle dúcere <eam> sané neuult. 105
Accéde ad sponsum audácter, uirgo núlla est tali' Sétiae.
. . sed iam metuo hércle, Caeso, né nimis stulte fécerim,
Qui ex tánta factióne atque opibus puéllam sum ausus ádgredi.
Char. GL 1.212K
Paulá mea, amabo, pól tuam ad laudem áddito 'praefíscini'! 109-110
Char. GL 1.198K
An quía 'pol edepol' fábulare, 'edí medi' meminísti—? 111
. . . . quasi hérmaphroditus fímbriatum fróntem
Gestás.
    et quém colos cumátilis
Deceát 115
Iám cum mulleis te óstendisti, quós tibi alis in cálceos.
    itum géstum amictum
Quí uidebant éius
Etsí tacebit, támen gaudebit síbi <iam> promitti óreas.
Vidístin Tiberim?—Vídi: qui illam dériuet, beáuerit 120
Agrúm Setinum.
    státui statuam
Publícitus.
. . quem <ut> procul aspéxit, in<tro> míttier
Voluít: reuortit, <quási> quom catapulta áuolat. 125
De aédi summa, quo áuolauit gállus gallináceus.
Sapiéntia gubernátor nauem tórquet, non ualéntia:
Cocus mágnum ahenum, quándo feruit, paúla confutát trua.
    incénsus architéctonis
Verríte <mi> aedis, spargíte, munde facite ín suo quique loco út sita sint. 130
    lassitúdo
Conséruum, rediuiaé flagri!
TIBICINA
Char. GL 1.212K
Vt hínc legatus ábiit peregre públice
VARVS
Non. 157M
Aecum ést me habere: eos paúperem sumptú meo?
    toto fit ín foco 135
De lígnis mi dapális cena . . .
Lótiolente!—Flócci fiet.—Cúli cultor! . . .
VELITERNA
Non. 536M
    túnica et togula obúnctula
Adimétur, pannos póssidebit fétidos.
    uénde thensam atque hínnulos. 140
Síne eam pedibus <suís> grassari, cónfringe eius supérbiam.
    atque dúo postica, quaé loco
Mercéde
Atque íllud ante pártum comedet, fúndi stabunt séntibus.
    ergo óccupa 145
Forás exire, fóris ut praesit línteum.
Non. 2M
Quot péstis, senia et iúrgia his semul émigrarunt aédibus! 147-148
Non. 495M
Ómnium uitium <húnc> expertem, cónsili plenúm perhibui. 149
Hábui recte <mé> disertim. 150
Id ego aúcupaui, plénas auris ádfero.
Fórtasse <ei> uotúm fuisse quó die libér foret:
Núnc eius uoti cóndemnatust, ímmolauit hóstiam.
Hódie hostis fugáuit, spolia plácide posteriús leget.
INSVBRA
Non. 476M
Laudór quod osculáui priuignaé caput. 155
EX INCERTIS FABVLIS
Festus 360M
Béne cum facimus, tám male †subimus, út quidem perhibént uiri.
Quamquam éstis nihili, tam écastor simúl uobis consúlui.
Prisc. GL 2.207K
Id quód rogas <me>, néminem decét bonam . . . 158-159
Char. GL 1.55K
. . uelim ego osse aráre campum céreum 160
    mírior
Tibi uídeor?
. . . . . . lenti cálido, eluella et rápula,
Rúmice
Obstrúdulenti aliquíd, quod <per>pectám sedens: 165
Aut lúculentaster, aút formaster frígidus.
    quín togis cum cándidis,
Túnicis sordidís, syntheticis . . . . . . .
Paul. Fest. 370M
Sí erit tibi cantándum, facito usque éxuibrisses . . . 169-170
Festus 301M
Féminina fábulare súccrotilla uócula. 171
    caue!
Expórge frontem, lábea semper fácito rictu rídeat. 172a
Festus 364M
    tentipéllium 173
Indúcitur, rugae óre extenduntúr . .
. . . . hominem ímprobum! nunc rúri pergraecátur. 175
Festus 210M
Rus détrudetur pédicosus squálidus. 176-177
Festus 302M
Quid habés nisi unam arcám sine claui? eó condis sucérdas. 178
    Lúcius
Domum sé capessit. 180
Haec quídem quasi Osculána pugna est, haúd secus,
Quia quí fugere pólsi hinc spolia cólligunt.
Taréntinorum hortórum odores quí geris
camensis cursor
moraciis 185
aptra