| DE ORTHOGRAPHIA | |
| LIBER | |
| * | 11.1a |
| Scribendi autem ratio quattuor modis vitiatur, per adiectionem, de- | |
| tractionem, inmutationem, adnexionem. per adiectionem, ut cum querelam | 2 |
| per duo l scribunt, cum querulus sit, non querullus. per detractionem, | |
| <ut> cum haedus sine aspiratione scribitur, cum alioqui cum ea debeat, | |
| quoniam apud antiquos faedus sit dictus, et ubi illi f litteram posuerunt, | 5 |
| nos h substituimus, ut quod illi fordeum dicebant, nos hordeum, fario- | |
| lum quem nos hariolum, similiter faedum quem nunc nos haedum dicimus. | |
| per inmutationem, ut cum at coniunctionem per d scribunt et eandem, | |
| quotiens praepositio sit, per t, cum alioqui e contrario debeat fieri. per | |
| adnexionem, ut cum in verbo nescio s litteram priori syllabae iungunt, | 12.1 |
| cum posterioris initium esse debeat: est enim ne scio. nam ne pro non | |
| positum est apud antiquos. †significat nefrendes porcos qui sunt sine | |
| dentibus, id est qui fabam frendere non possunt, nesapus qui non sapit, | |
| ita et nescio non scio diductis in verbum et adverbium syllabis. recorri- | 5 |
| gitur vero regulis tribus, historia, originatione, quam Graeci ἐτυμολογίαν | |
| appellant, proportione, quae graece ἀναλογία dicitur. et historia quidem, | |
| ut cum sed per novissimam litteram <d> scribimus, quoniam antiqui sedum | |
| dixerint et per abscisionem coniunctionis pars remanserit. [at] originatione, | |
| ut cum dicimus inchoare cum aspiratione scribendum, quoniam a chao | 10 |
| dictum <sit>, quod fuerit initium omnium rerum. proportione, ut cum dici- | |
| mus equum et servum et similia debere scribi, quia antiqui per uo scri- | |
| pserint, quoniam scierunt vocalem non posse geminari credebantque et | |
| hanc litteram geminatam utroque loco in sua potestate perseverare, igno- | |
| rantes eam praepositam vocali consonantis vice fungi et poni pro ea littera | 15 |
| quae sit f; deinde, quod omnia nomina feminina nominativo singulari a | |
| finita, quotiens in masculinum transeant, servatis praecedentibus litteris | |
| novissimum a in u vertant et assumpta s contrarium sexum significent, | |
| ut iusta iustus, casta castus, pia pius, ita et equa et <serva> servatis prae- | |
| cedentibus litteris et u pro a substituto equus et servus et equum et | 20 |
| servum per duo u. non per unum u efficiunt, excepto uno avia avus, | |
| unde apparet avium debuisse dici. | |
| Redditis ergo vitiorum modis et emendationis regula exposita, ante- | 13.1 |
| quam ad ea veniamus, circa quae scribentium error argui solet, necessarium | |
| putamus ante cognationem explicare litterarum, quoniam huius quoque | |
| notitia haesitantibus saepe succurrat. vocales itaque inter se mutuis vici- | |
| bus in declinatione funguntur, ut ago egi, tango tetigi, salit exilit, salsus | 5 |
| insulsus. quod non minus in extremitatibus nominum apparet, cum iustus | |
| iusti iusto iuste dicimus uni litterae subinde succedentibus ceteris. nec | |
| minus consonantes, ut f et h: utraque enim est flatus. quare quem anti- | |
| qui fircum, nos hircum, et quam Falisci habam, nos fabam appellamus, | |
| et quem antiqui fariolum, nos hariolum. item l et d et r et s, cuius rei | 10 |
| maximum argumentum est, quod balbi, qui r exprimere non possunt, aut | |
| l dicunt aut s, nec minus quod capra per deminutionem capella dicitur | |
| et frater fratellus. item Furios dicimus quos antiqui Fusios, et aras quas | |
| illi asas, et lares quos <illi> lases, item sellam quam illi seddam [et attulit | |
| attinet t pro d substitutum]. deinde m et n consentiunt et paene idem | 15 |
| sonant, unde distinguendorum sonorum utriusque litterae causa m dicere | |
| antiqui praepositam n litterae quam n maluerunt. hoc probant etiam | |
| Graeci, qui, ubi nos m litteram ponimus, n ponunt, ut graphium | |
| γραφεῖον et salum σάλον et similia. x littera cognata <est cum> c et g, quod | 14.1 |
| lingua sublata paulum hae dicuntur, ut ab eo quod est lux et lex dici- | |
| mus lucis et legis. b cum p et m consentit, quoniam origo earum | |
| non sine labore coniuncto ore respondet. a quo quem Graeci Πυρρίαν | |
| nos Byrriam, et quem <nos> Pyrrum antiqui Burrum et Palatium <Balatium>, | 5 |
| item Publicolam Poplicolam: et alii scamillum, alii scabillum dicunt: aut | |
| cum ab eadem voce duae gignuntur, ut ab eo quod est princeps et caelebs | |
| principis et caelibis, nec minus e contrario in verbis, cum <a> carpo et | |
| scribo carpsi et scripsi proferimus. c cognationem habet cum g, et ideo | |
| alii dicunt gaunacen, alii caunacen, item camellum gamellum. cum χ quo- | 10 |
| que graeca littera consentit: unde quidam coronam, non nulli choronam | |
| dixerunt. k quidam supervacuam esse litteram iudicaverunt, quoniam vice | |
| illius fungi satis c posset. sed retenta est, ut quidam putant, quoniam | |
| notas quasdam significaret, ut Kaesonem et kaput et kalumniam et kalen- | |
| das. hac tamen antiqui in conexione syllabarum ibi tantum utebantur, ubi | 15 |
| a littera subiungenda erat, quoniam multis vocalibus instantibus, quotiens | |
| id verbum scribendum erat, in quo retinere hae litterae nomen suum | 15.1 |
| possent, singulae pro syllaba scribebantur, tamquam satis eam ipso nomine | |
| explerent, ut puta decimus, d per se deinde cimus, item cera, c simplex | |
| et ra, et bene, b et ne. ita et quotiens kanus et karus scribendum | |
| erat, quia singulis litteris primae syllabae notabantur, k prima ponebatur, | 5 |
| quae suo nomine a continebat, quia, si c posuissent, cenus et cerus futu- | |
| rum erat, non canus et carus. ego autem contenderim magis supervacuam | |
| esse c quam k, quoniam k, ut apud Graecos, satis vim etiam c litterae | |
| exprimat, sed quosdam figura deceptos, qua non solum apud nos verum | |
| etiam apud antiquos Graecorum g littera notabatur, ut testatur foedus | 10 |
| Graeciae †camelo aereo in hortis Caesaris in aede Fortis Fortunae inci- | |
| sum, ubi pro Γ haec forma posita est, item XII tabulae, ubi est ni pacvnt | |
| per hanc formam, quod male quidam per c enuntiant (est enim praeteri- | |
| tum eius pepigi a pango, ut <a> tango tetigi, non paxi, ut a dico dixi), cre- | |
| didisse nobis k deesse et hanc quidem k dixisse, ceterum pro ea nota | 15 |
| adiecta a Spurio Carvilio novam formam g litterae positam. nam non fue- | |
| runt tam inperiti antiqui, <ut> k servarent, si aliam litteram idem sonantem | |
| habuissent. quis enim vel hebetis animi sonorum similitudinem sentire non | |
| possit? q littera aeque retenta est propter notas, quod per se posita | |
| significaret quaestorem, et quia cum illa u littera conspirat, quotiens con- | 16.1 |
| sonantis loco ponitur, id est pro vau littera, ut quis et qualis. unde et | |
| Graeci coppa, quod pro hac ponebant, omiserunt, postquam usu quoque, | |
| quod auxilio eius litterae non indigebant, supervacuum visum est. | |
| Sequitur ut demonstremus, quae littera aut praeponi possit aut subici. | 5 |
| a igitur littera praeposita est u et e litteris, ae au, subiectiva vero u †ve- | |
| rum u sequitur ut au et apud antiquos i littera pro ea scribebatur, ut | |
| testantur μεταπλασμοί, in quibus est eius modi syllabarum diductio, ut | |
| 'pictai vestis' et 'aulai medio' pro pictae et aulae. sed magis in illis e | |
| novissima sonat, et propterea antiqui quoque Graecorum hanc syllabam per | 10 |
| ae scripsisse traduntur. o praeiectiva est e litterae, ut oe, et secun- | 17.1 |
| dum antiquos eadem syllaba i. u littera omnibus vocalibus et praeiectiva | |
| et subiecta consentit, ut va ve vi vo et rursus au eu iu ou, in quibus | |
| syllabis non vocalis sed consonantis vicem praestat. est enim posita pro | |
| digamma, quod quidam Graecorum etiam vav appellant. i littera cum | 5 |
| omnibus vocalibus praeiciatur, nulli subicitur nisi u litterae, ut vidi vir, | |
| nisi secundum antiquos eius modi syllabae loi et moi per oi scribebantur, | |
| non per oe [u littera cuicumque vocali praeici, sed tamquam consonans | |
| potest nec minus subici]. | |
| Ex consonantibus b praeicitur [in] litteris d l n r, ut bde ble bne | 10 |
| bre, alii nulli. c praecedens in consortium syllabae assumit litteras l m | |
| n r t, ut cle cme cne cre cte, aliarum consortium respuit. d praeicitur | |
| l n r, ut dle dne dre, aliis minime. f praeiecta conspirat cum l n r, ut | |
| fle fne fre. g praeicitur l m n r, ut gle gme gne gre, et litterae di- | |
| gamma u sequente <vocali>, ut gue, <id est> gϝe. h nulli consonantium prae- | 15 |
| icitur; vocalibus vero modo utroque consentit, <praeiecta,> ut heri hodie | |
| humus hilum hamus, item subiecta, ut ah eh ih oh uh: consonantibus | |
| tribus subicitur c p t, ut che phe the. k omnibus litteris quibus c et | |
| praeici et subiungi potest. l nulli consonantium praeicitur, sed subiecti- | |
| vam tantum modo habet potestatem; subiungitur autem f litterae, ut fla- | 20 |
| tus, et p, ut placidus, et b, ut blandus, et g, ut glaucus, et t, ut tlo. | 18.1 |
| m <uni> tantum consonanti praeiecta conspirat n, ut Mnestheus. n nulli | |
| consonantium praeiectiva est, sed subiectivam tantum habet potestatem. | |
| p praeicitur consonantibus l n r s t, <ut> ple pne pre pse pte. q neque | |
| subicitur cuiquam consonantium excepta s, ut squilla, neque praeponitur | 5 |
| excepta u, ita tamen, si ab illa vocalis tertio loco fuerit, ut que quis. | |
| r nulli consonantium praeicitur, sed subiectivam habet potestatem. s omni- | |
| bus consonantibus praeicitur exceptis h et x, quibus nihil praeici potest. | |
| t praeicitur litteris l m n r, ut tle tme tne tre. et quatenus huic parti | |
| satisfactum est, hinc iam quaestiones quae in rationem scribendi cadunt | 10 |
| secundum praepositae divisionis ordinem explicare temptabimus. | |
| Primum igitur per adiectionem illa videntur esse vitiosa, quod Accius | |
| geminatis vocalibus scribi natura longas syllabas voluit, cum alioqui ad- | |
| iecto vel sublato apice longitudinis et brevitatis nota posset ostendi. nam | |
| singulares vocales et produci et corripi possunt. unde etiam Lucilius in | 15 |
| nono saturarum de orthographia praecipiens ait | |
| a primum est: hinc incipiam, et quae nomina ab hoc sunt: | |
| deinde | |
| †a primum longa brevis syllaba. nos tamen unum | |
| hoc faciemus et uno eodemque ut dicimus pacto | 20 |
| scribemus pacem placide Ianum aridum acetum, | |
| Ἆρες Ἄρες Graeci ut faciunt. | |
| itemque quod Lucilius, ubi i exile est, per se iubet scribi, at ubi plenum | |
| est, praeponendum esse e credit his versibus, | |
| 'mille hominum', 'duo meilia': item hisce utroque opus, 'meiles, | 19.1 |
| meilitiam'. tenues i, 'pilam', qua ludimus: 'pilum', | 3 |
| quo pisunt, tenues; si plura haec feceris, pila: | |
| quae iacimus, addes e, peila, ut plenius fiat. | 5 |
| quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diversa via delabi- | |
| tur, dicens in plurali quidem numero debere litterae i <e> praeponi, in sin- | |
| gulari vero minime, cum alioqui i non aliud in singulari quam <in plu- | |
| rali, neque aliud in media> quam in extrema syllaba sonet, ut in verbis | |
| manifestum est. dicimus enim 'mitto misi misimus', nisi aliam hic vult | 10 |
| esse rationem [quod absurdum est], ut, cum verba quoque ex syllabis | |
| constent, ex diversa regula corrigantur. | |
| Similiter peccant et qui nux et trux et ferox in novissimam litteram | |
| <s> dirigunt, cum alioqui duplex sufficiat, quae in se et s habet. item qui | |
| reprehensus cum aspiratione scribunt, cum eam prima positio non habeat, | 15 |
| et similiter vehemens, cum a vi mentis dicatur. quam quidam putant | |
| adiciendam †quoniam i non aliud putant esse quam alterius ferri cum hoc | 20.1 |
| verbo sine dubitatione aspiretur. negat Varro etiam Gracco aspirandum, | |
| quoniam a gerendo sit cognominatus: matrem enim eius qui primus Graccus | |
| sit dictus duodecim mensibus utero eum gessisse. et pulcrum, quamvis | |
| in consuetudine aspiretur, nihilo minus tamen ratio exiliter et enuntian- | 5 |
| dum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio adversus latini | |
| sermonis naturam media aspiretur. quamvis Santra a Graecis putet esse | |
| translatum, quasi polichrum. | |
| In mensoribus litteram n, quamvis recuset ratio, quia metior sine illa | |
| dicatur, vindicat tamen consuetudo, quod vox plenius sonet. in coniugis | 10 |
| tamen nominativo utramque partem ratio defendit. nam [et] sive detrahen- | |
| dum <n> novissimae parti putaverimus, auxilio erit, quod genetivo non con- | |
| iungis sed coniugis dicimus; sive adiciendum, quod a verbo quod est iungo | |
| hoc nomen declinatum sit. sed melius tamen videtur sine n littera dicere | |
| et scribere. verum sine dubio peccant qui paulum et paululum per unum | 15 |
| l scribunt, cum alioqui prima positio eius duplici hac littera enuntietur, | |
| ut pullum et pusillum. | |
| Interdum et p littera supervacuo adicitur, ut cum scribimus sumptus | 21.1 |
| et demptus et emptus, cum alioqui ceteris declinationibus verborum non | |
| adsit. sumo enim et demo et emo <dicimus, et> detracta verbis <littera> super- | |
| vacua quare participationibus adiciatur ratio non est. nam ruptum cum ea | |
| dici mirum non est, cum verba quoque non sine ea sint, ut rumpo et | 5 |
| rupi et reliqua. similiter hiems carere p littera debet, quia in ceteris | |
| casibus nusquam p nec b propinqua eius respondet, sine quarum altera | |
| nusquam in latinis ea nomina declinantur, quae in ψ graeca voce efferun- | |
| tur, ut princeps et caelebs, quia principis et caelibis scribitur. | |
| Non mediocriter peccant etiam qui formoso n litteram assumunt. non | 10 |
| magis enim haec littera huic nomini necessaria est quam glorioso, quod | |
| a gloria venit: ita ut gloriosus a gloria, formosus a forma. nec minus | |
| falluntur qui Mezentium per duo z scribunt ignorantes duplicem litteram | |
| non debere geminari, quamquam quidam colligant duplicem non esse. cau- | |
| sam item a multis scio per duo s scribi non attendentibus hanc litteram, | 15 |
| ut etiam cognatam illius r, nisi praecedente vocali correpta non solere ge- | |
| minari, et praeterea, quotiens productam vocalem [u] sequatur, in hac so- | |
| lere desinere syllabae sonum, ut in plausu et lusu. ita cum in hac utique | |
| littera eius modi syllabarum finiri sonus debeat, numquam autem a gemina | |
| ulla syllaba incipiat, apparet causam geminatum s non recipere, quoniam | 20 |
| neque in fine praecedentis syllabae alterum potest poni neque a gemino | |
| sequens incipere. sed illud secuti videntur, quod cavissa dicta sit a ca- | 22.1 |
| villationibus vel a cavendo, deinde per συγκοπήν caussa. ita et in hoc | |
| propter συγκοπήν geminandum s putaverunt, ut originatio appareret. | |
| Deinde per detractionem hoc modo scribendi ratio corrupta est, qui- | |
| busdam uno i scribentibus genetivum eorum nominum quae ius nomina- | 5 |
| tivo singulari finiuntur, ut Antonius Antoni, Tremelius Tremeli, exigente | |
| regula ut in horum genetivis i littera geminetur, quoniam genetivus singu- | |
| laris non debet minorem numerum habere syllabarum quam nominativus, | |
| quin immo interdum etiam maior fit. propter quam causam ego etiam | |
| vocativos horum per duo i, non, ut consuetudo usurpavit, per unum pu- | 10 |
| tem esse scribendos, quia non debeat aeque vocativus minorem numerum | |
| syllabarum habere quam nominativus. ita o Antonii et o Aemilii in singu- | |
| lari vocativo et dicendum et scribendum esse contenderim. item cum | |
| exul et expectatus sine s littera scribuntur, cum alioqui adiecta ea de- | |
| beant scribi, quoniam similiter solum spectatusque dicatur et adiecta prae- | 15 |
| positione salvum esse illis initium debeat. | |
| Detrahitur a quibusdam eis nominibus quae ab y littera incipiunt | |
| h contendentibus neque litteram eam esse et posse vel non adiecta | |
| illa aspirationem in y littera secundum haec nomina intellegi, quoniam | |
| nusquam y littera praecedens exiliter enuntietur, ut hypnos hymnos hyacin- | 23.1 |
| thos: ita satis per se positam aspirationem sui declarare, nisi opicus legat. | |
| quibus primum illud respondemus, h et esse litteram et apud Graecos quoque | |
| fuisse, quod significant Attici, qui principibus litteris, a quibus eorum no- | |
| mina incipiunt, numeros notantes hac quoque in eadem significatione utun- | 5 |
| tur. nam quotiens unum notant, ἰῶτα litteram ponunt, quoniam apud illos | |
| pro μία et ἴα dicitur, ΔΥΟ Δ, ΤΡΙΑ Τ: sic et ΗΕΚΑΤΟΝ, id est centum, | |
| Η littera notant. deinde quod in ordine litterarum nulla nota sibi locum | |
| vindicet, cum h octavo loco posita sit. sequitur quod more reliquarum | |
| litterarum h quoque mutato ordine alias atque alias efficiat potestates, quod | 10 |
| notae non valent. et sicuti as et sa aliam vocem et aliam efficiunt potesta- | |
| tem et ad et da, ita et ha et ah. praeterea quod litteris principibus dictio- | |
| num singula nomina aut verba conprehendimus, ut cum scribimus rp et | |
| rem publicam <significamus>, ita et h per se, cum hac lege et hac die | |
| significamus et horam tertiam heredesve. extremo quod proprium est litte- | 15 |
| rarum [quod] propinquitate sociari et invicem succedere, ut cum Fusios | |
| Furios dicimus et seddam sellam: ita cum h eiusdem sit facultatis, nimi- | |
| rum haec quoque littera est, quod cum f invicem [ita] mutatur, ut quam | |
| nos fabam dicimus antiqui habam dixerunt et quod <nos> hordeum dicimus | |
| illi fordeum nominaverunt. apparet itaque adiciendam esse nec sine scripto | 24.1 |
| intellegendam, quotiens in latinis nominibus vis illius exegerit. | |
| Quaesitum est, extrinsecus et intrinsecus utrum <cum n> littera an | |
| sine ea scribendum esset. et quidam sine illa putaverunt, quoniam extra | |
| diceretur et a in compositione in i interdum mutaretur, ut facere efficere: | 5 |
| ita quod est conpositum ex adverbiis extra et secus, <extrisecus>. quidam | |
| cum <n>, quoniam extraneus diceretur, intrisecus vero sine <n>, ne bis posita | |
| eadem littera duriorem sonum faceret. | |
| Sequitur mutatio, in qua multa quaeruntur. et primum quidem illud, | |
| de quo diximus, utrum per ai an per ae genetivo et dativo singulari et | 10 |
| nominativo et vocativo plurali eius modi nomina scribenda sint, Senecae | |
| et Catilinae et Perpennae, quorum quoniam iam reddita est ratio, ad | |
| reliqua veniamus. in vocalibus ergo quaeritur, maximus an maxumus, id | |
| est per u an per i, debeat scribi: item optimus et optumus et artibus et | |
| artubus et manibus et manubus. et qui haec nomina scribenda per u | 15 |
| litteram putant, illam rationem secuntur, quoniam nominativo et prima | |
| positione [quorundam] per eandem litteram artus et manus et magnus et | |
| bonus dicantur, ignorantes cognationem inter se litterarum, de qua prae- | |
| diximus. nam et castus castis facit et Iulianus Iulianis et restitutus resti- | |
| tutis [u in i transit] et fluctus fluctibus et anus anibus. adde quod ma- | 20 |
| ximus corruptum sit ex magnissimo. nam secundum analogiam magnus | |
| superlativo magnissimus facit: inde corrupte maximus figuratum. item | |
| optimus ab optione dicitur, quare optimus. artibus autem et artubus qui- | 25.1 |
| dam variaverunt, et per i quidem dativo et ablativo plurali scribi putave- | |
| runt, quotiens ab arte dicerent, ut sit ars artis artibus, artubus autem | |
| per u, quotiens ab eo quod essent artus. unde apud Lucretium legunt | |
| hinc nova proles | 5 |
| artubus infirmis teneras lasciva per herbas | |
| l. l. n. m. p. n. | |
| quodsi distinctionis causa ratio corrumpitur, in eo quod est 'caveas' quare | |
| non aut accentum aut litteram mutamus, cum et verbum et nomen signi- | |
| ficet, et in hoc 'tectis', cum et nomen et participium sit, et in simili- | 10 |
| bus? ergo vox scribenda, quo modo et sonat. nemo autem umquam tam | |
| insulse per u artubus dixerit. | |
| Y litteram supervacuam latino sermoni putaverunt, quoniam pro illa | |
| u cederet. sed cum quaedam in nostrum sermonem graeca nomina admissa | |
| sint, in quibus evidenter sonus huius litterae exprimitur, ut hyperbaton | 15 |
| et hymnus et hyacinthus et similia, in eisdem hac littera necessario utimur. | |
| Quaesitum est et de mutatione novissimae litterae praepositionum, | |
| quotiens in compositionem venirent, quam quidam imperite semper custodiunt | |
| [ut] adripit dicentes et conripit et conludit. quotiens ergo a liquida littera | |
| sequens coeperit verbum cui [liquidae] praepositae fuerint (liquidae autem | 20 |
| sunt quattuor, l m n r), amissa novissima sui parte sequentis verbi pri- | 26.1 |
| mam litteram geminant, ut rapio arripio et corripio et surripio. item | |
| accerso, quamvis alii arcesso dicant non sine ratione, quod etiam in r in | |
| eius modi compositionibus d littera transit, qua ad praepositio finitur, ut | |
| arripio. sed quidam differentiam esse voluerunt, ut arcesso quidem ab eo | 5 |
| verbo esset, quod est arceo, accerso vero ab eo quod est accio. sed nobis, | |
| utcumque scribendum, ad eandem significationem videntur pertinere. simi- | |
| liter lego, alligo colligo pelligo, ut omnes antiqui dixerunt: unde et apud | |
| Vergilium legendum 'pelligerent oculis,' non 'perlegerent.' item muto, | |
| commuto per duo m et immuto et imminet [et impius]. in his autem | 10 |
| servat praepositio litteram suam, [ut] innumerabilis et innupta et innocens, | |
| quoniam sequentia verba ab eadem littera incipiunt. in semivocalibus quo- | |
| que geminant praepositiones primam sequentis verbi litteram, ut effatus, | |
| non exfatus nec ecfatus, ut quidam putaverunt, <et> effervens: item in mutis, | |
| <ut> attulit per t et attigit et attinuit. in contulit tamen non mutat nec | 15 |
| in convivit nec in consumit, et sicubi longa sequatur aut natura aut posi- | 27.1 |
| tione, nisi media consonans liquida fuerit. | |
| Quaesitum est, hiems utrum per ps an per ms deberet scribi, cum | |
| alioqui dubium non sit quin per ms scribenda sit, quoniam genetivo hiemis | |
| facit et quoniam per p et s ea scribuntur, quae apud Graecos <in> Ψ desinunt. | 5 |
| hanc autem non in Ψ desinere manifestum est ex eo, quod quae illa littera | |
| terminantur aut in πος, ut Πέλοψ Πέλοπος, aut in βος desinunt, ut | |
| φλέψ φλεβός. hiems autem neutram harum syllabarum genetivo recipit. | |
| item non constat, obscurum utrum per ob an per op debeat scribi, nec | |
| minus observo obsido, cum in illis b littera evidenter sonum suum vindicet. | 10 |
| non carent quaestione etiam plebs et urbs et Pelops, quae Varro ita | |
| distinguit, ut per b et s ea nominativo casu putet esse scribenda, quae | |
| eandem litteram genetivo <singulari> reddant, ut plebs plebis, urbs urbis, | |
| ea vero per p et s, quae similiter genetivo eiusdem [modi] numeri in pis | |
| excurrant, ut Pelops Pelopis. sed nobis utrumque per ps videtur esse | 15 |
| scribendum, quoniam ex his Ψ littera constet, quam genetivo diximus aut | |
| in bis aut in pis exire. | |
| Quis quidam per cuis scribunt, quoniam supervacuam esse q litteram | |
| putant. sed nos cum illa u litteram, si quando tertia ab ea vocalis ponitur, | |
| consentire iam demonstravimus. c autem in dativo ponimus, ut sit diffe- | 28.1 |
| rentia cui et qui, id est dativi [et vocativi] singularis et nominativi et | |
| vocativi pluralis. quamquam secundum analogiam omnes partes orationis, | |
| quae per casus declinantur, eandem litteram in prima parte <per> omnes | |
| casus servent, quam nominativo habuerint. | 5 |
| Cum quidam per cum, non nulli per quom; quidam etiam esse diffe- | |
| rentiam putant, quod praepositio quidem per c, <cum> illo, cum Claudio, | |
| cum Camillo, adverbium autem per q debeat scribi, ut quom legissem, | |
| quom fecissem, quoniam antiqui pro hoc adverbio cume dicebant, ut Numa | |
| in Saliari carmine | 10 |
| †cuine ponas Leucesiae praetexere monti | |
| quot ibet etinei de is cum tonarem. | |
| Per conexionem illa adnotanda sunt, [ut] negotium, cuius primae | |
| syllabae g debet adiungi, non sequenti, quod dictum est quasi nec otium; | |
| item nescire, quod sit ne scire, et exsul, ita ut s sequenti syllabae adiun- | 15 |
| gatur, quia significetur extra solum patriae missus. | |
| Haec sunt quae urgenti tempore. complecti tibi in praesentia potui. | |
| siquid exemplis defecerit vel quaestionibus, subiungetur. nam quod ad | 29.1 |
| rem maxime pertinet, regulam vides. |