| De Adverbio et Praepositionibus Excerpta | |
| Per c, cum adverbium erit temporis, ut 'cum venerit loquemur', | 29.3 |
| 'cum voles ibimus', 'cum petieris feres'. alii sic: quotiens u sequitur, | |
| q ponendum, ut per qu <et> o litteram <scribamus> quom et quoius quoi; | 5 |
| at quotiens ceterae vocales, id est e o <i>, c ponendum, ut cecidit, Cor- | |
| nelius, citatus. | |
| Varro adverbia localia, quae alii praeverbia vocant, quattuor esse dicit, | |
| ex in ad ab. ex locum significat unde egredimur, ut ex area; in locum | |
| in quem inimus, ut in aream; ad locum ad quem adimus, ut ad parietem; | 10 |
| ab locum a quo discedimus, ut ab pariete. horum duorum adverbiorum, | |
| ex et ab, posteriores litterae solent demi, alias recte, alias perperam. | |
| quando ergo ex, quando e dici oporteat, ex consequentibus vocabulis | |
| animadvertitur. nam si id quod sequitur litteram habet primam semivoca- | |
| lem aut mutam, e dictum levius videbitur, ut e Gallia et e Tuscis. quotiens | 15 |
| vero vocales sequuntur in eo quod sequitur, a e o simplicem et eandem | |
| habent rationem, quod ex praeponitur, ut in his, ex arce, ex Eryco, ex | |
| Olympo: aliter enim fiunt hiulca, ut e arce, e Eryco, e Olympo. si vero | 30.1 |
| in vocabulo quod sequitur princeps littera vel u vel i fuerit, duas habet | |
| rationes. nam si aliqua vocalis proxima coniuncta est in syllaba eadem, | |
| tunc sicut, cum est semivocalis aut muta, observari dixi oportere, ita in | |
| his debet fieri, ut est e Vaticano, e Iudaea. sin vocabulum duas vocales | 5 |
| proximas non habuerit coniunctas, quarum sit littera princeps u aut i, | |
| proinde atque a e o sit, observandum, quod potius dici oportet ex Irpinis | |
| quam e Irpinis, ex Vmbria quam e Vmbria. similiter in h littera obser- | |
| vari debet, ut in a e o litteris, ne dicamus e Hymetto, sed ex Hymetto. | |
| similiter et in ab <a> quibusdam diligentioribus levitatis causa solet demi b, | 10 |
| cum praepositum <est> vocabulis aut nominibus locorum, in quibus prin- | |
| cipes sunt litterae semivocales aut mutae * * * eam repudiant, ut a Baiis, a | |
| Capua, a Dertona. contra non demitur b, cum in vocabulis aut nominibus | |
| <locorum> est primum a e o, ut ab Aricia, ab Elia * * * . sin u aut i, duplicem | |
| habent rationem. si enim sunt solae, dicuntur ut reliquae vocales, ab urbe, | 15 |
| ab Illyrico. sin proximas litteras vocales secum habent coniunctas, proinde | |
| observandum est, ac sint semivocales aut mutae, <ut> a Venusia, a Ianiculo. | |
| Item ad et apud locum significant, ut 'accede ad me', 'qui domi | |
| nati apud me sunt', 'apud illum est'. de quoque non numquam perperam | 31.1 |
| ponitur pro ex [et non numquam pro a], ut cum de provincia venire quis | |
| dicit: nam perperam est. imus enim in provinciam, ut in navem [ut] in | |
| circum; eximus ut e nave, e circo, sic e provincia. de provincia existi- | |
| mamus, cum de ea bene aut male praedicamus: de nave dicimus, cum | 5 |
| longa an oneraria sit rogamus, de circo, cum Flaminius an maximus. item | |
| vitiose dicitur 'senatum habere apud aedem Apollinis', quod 'in aede' dici | |
| oportet. et 'de senatus sententia' vitiose: nam debent dicere ut 'ex mea | |
| sententia', 'ex tua sententia', sic 'ex senatus sententia'. item <errant> qui | |
| dicunt 'de senatu redii' potius quam 'e senatu', quod, eo cum imus, | 10 |
| dicimus in, inde cum redimus, <dicimus ex.> 'ex senatu eiectus' potius | |
| quam 'de senatu'. male imperant qui dicunt de tabulis quid dicere. de | |
| tabulis enim is dicit, qui eas laudat aut culpat: e tabulis is dicit, qui | |
| quod est in his scriptum recitat †scriptumque pronuntiatur si ea videt, | |
| et potius dici oportet 'legi' quam 'dici', contra eas litteras non spectat. | 32.1 |
| 'a capite dempta' qui vocant, male appellant, quod sunt de capite dempta, | |
| non a capite. 'ad caput additum' recte dicitur, si est extra caput quod | |
| additur. qui transscribunt tabulas, non describunt, sed exscribunt: qui | |
| quales sint scribunt, ii describunt. a scena venit spectator, e scena venit | 5 |
| qui egit; contra spectator e theatro, a theatro actor. de scena loquitur | |
| qui de ea, bene an male ornata sit, loquitur. in scena pronuntiat <actor>: | |
| qui hoc idem subtilius vult dicere, non <in> scena, sed pro scena dicit | |
| pronuntiare actorem. nam scena significat graece domus: <cum> e scena | |
| actor exiit, venit in pulpitum ac vestibulum: <pro> scena itaque actor est. | 10 |
| cum eo venit, dicimus prodire, qui domo excedit procedere, qui ex ea | |
| quid ducit producere. pro rostris dici oportet, cum is qui contionatur | |
| iis dicit, qui ante rostra sunt: pro enim et ante idem significant. in rostra | |
| ascendit, e rostris descendit, de rostris dicit qui ea cuius modi sint dicit. | |
| in contione stat, e contione venit, de contione dicit. scribunt quidam | 15 |
| 'litterae datae e Gallia', item Roma, vitiose. nam dici oportet 'in Gallia' | |
| et 'Romae'. dantur enim in loco, afferuntur e loco, sequitur ut dentur | |
| in Gallia et Romae. | |
| <Ex> praepositio non numquam per unam litteram scribitur, sed per dimi- | |
| nutionem, ut ebibit pro exbibit. ab Roma venio πλεονασμός est pro Roma. | 20 |
| Singularis numerus per unam i litteram scribitur, ut docilis facilis, | |
| pluralis autem per e et i, ut facileis docileis, ut ex hoc appareat, utrum | 33.1 |
| singularis sit appellatio an pluralis. †aureis quas modo aetheris scribimus | |
| quo modo audimus quibus ne minus a nobis i singularis in fraude produci | |
| potest, ut vidi scribitur. si autem cum eadem i littera, aliud breve, aliud | |
| longum est, ut illa et pila. apices ibi poni debent, ubi isdem litteris alia | 5 |
| atque alia res designatur, ut vénit et venit, áret et aret, légit et legit, | |
| ceteraque his similia. super i tamen litteram apex non ponitur: melius | |
| enim [i pila] in longum producetur. ceterae vocales, quae eodem ordine | |
| positae diversa significant, apice distinguuntur, ne legens dubitatione impedia- | |
| tur, hoc est ne uno sono eaedem pronuntientur. | 10 |
| Brevitatem huius libelli, si tibi videtur, adglutinabis ei quem de litteris | |
| novis habes a me acceptum, quod ipse feci, quia huius pusillitas sub ipso | |
| decentius prodire quam per se censeri poterat. |