| Fragmentum in codice Parisino 7520 servatum | |
| Praepositiones locorum quattuor vulgo servantur, ex in ad ab. duae | 34.5 |
| primae quo itur et unde exitur significant, ut in arcem <et> ex arce, duae | |
| sequentes quo aditur et unde abitur, ut ad simulacrum et ab simulacro. | |
| antiqui in duabus praepositionibus ex et ab sequentes demebant litteras, si | |
| proximum verbum semivocalem primam aut mutam habiturum erat, ut e | |
| Gallia, e locis, quoniam ex minus levem conpositionem facit. hoc consue- | 10 |
| tudo non servat: dicit enim ex Gallia. illud servamus, si vocales sequun- | |
| tur, ut praeponamus ex, <ex> Eryco, ex Olympo. si sequitur i aut u, habe- | |
| tur ratio duplex antiquorum. nam si vocalis aliqua iungeretur, demebant | |
| x, e Vaticano, e Iudaea: hoc consuetudo non servat. si per se essent | |
| sine aliqua vocali, x adiciebant, ut ex Illirico, ex Vmbria: item si h prae- | 15 |
| poneretur, ex Himetto. hoc servamus †et quid infra est. in quibus con- | |
| sonantes primae sunt, detrahimus b, ut a Capua, a Dertona. in quibus | |
| vocales sequuntur, ab praeponimus, ut ab Ericinis, ab Atheniensibus. si i | |
| aut u sequuntur, item ut supra, duo servantur modi. si per se sunt | |
| * * * ut ab Illirico, ab Vrbiano; si secum alteram vocalem <habent, b> amittunt, | 20 |
| ut a Venusia, a ianitore. | |
| Est enim nunc genus dilatandi verba, quae io litteris finiuntur, de | 35.1 |
| quo et Aufusti grammatici liber est ad Asinium Pollionem, rectius dici | |
| veniebam audiebam salliebam leniebam molliebam, quam venibam audibam | |
| sallibam lenibam mollibam, tamquam venio prima correpta veniebam, rur- | |
| sus veneo prima producta venibam, non veniebam, audio audiebam, audeo | 5 |
| audebam. |