INCIPIT DE ARTE GRAMMATICA SERGII
  Ars grammatica institutio sermonis periti. haec his rebus continetur, 537.2
litteris, syllabis, accentibus, pedibus, VIII partibus orationis, anomalis,
vitiis, figuris, clausulis, metris, etymologia, orthographia, expositione
historicorum et poetarum. de quibus titulis hac moderatione tractabo, ut 538.1
superflua despiciens, necessaria breviter exponens, nec fraudem studiosis
faciam nec fastidium delicatis.
DE LITTERA
  Littera dicta quasi legitera, eo quod legentibus iter praestet. ea est 5
vocis articulatae pars minima. vox autem dicitur articulata quae scribi
potest, confusa quae scribi non potest. litterae accidunt III, nomen figura
potestas. nomen est quo vocatur, figura qua scribitur, potestas qua quid
possit apparet. litterarum nomina declinationibus carent neutrique sunt
generis, unde Cicero in Verrinis 'usque ad alterum r'. litterae omnes 10
aut vocales dicuntur aut consonantes. vocales sunt quae et sonis singu-
laribus constant et solae syllabas faciunt, sine quibus nulla syllaba pro-
creatur. sunt autem numero V, a e i o u. quae licet omnes dichronae
sint, id est et produci et corripi possint, tamen a i u in utroque tempore
similem possident sonum, ut acer amor itur iter unus ubi. e vero et o 15
dupliciter proferuntur: nam cum corripitur e, pro ε graeco est, ut ego;
cum producitur, pro η, ut Leda: itemque o cum corripitur, pro ο graeco
est, ut polus; cum producitur, pro ω, ut Roma. praeterea i et u tran-
seunt in consonantium potestatem, cum primae in syllabis positae vel ipsae
inter se cohaerent, ut Iuno vita, vel aliis vocalibus copulantur, ut Ianus 20
Venus. sed u cum est consonans, digammae, aeolicae litterae, fungitur
sono, ut Venus. sed u cum inter q et quamcumque aliam vocalem
ponitur, pro nihilo est, ut quoniam: nam non potest esse consonans, quia
non est prior, et prohibetur esse vocalis a sequente vocali. sane i inter
duas vocales posita in una parte orationis, si consonans fiet, duplicis loco 25
fungitur, ut Troia.
  Consonae sunt quae sono naturae suae vocalibus miscentur: non ut
liberae sonant, sed ut obnixae consonant, nec umquam solae syllabas
faciunt, quamvis velut syllabae proferantur. hae vero bifariam divi-
duntur: aut enim semivocales dicuntur aut mutae. semivocales sunt quae 30
detracta vocali a qua inchoant dimidium sonant. sunt autem numero VII,
f l m n r s x. sed x duarum consonantium fungitur loco, ut nix. s ali-
quando sibilus, non littera iudicatur, ut 'ponite spes sibi quisque'.
l m n r liquidae vocantur, quia in metro saepe deficiunt: l, ut 'neve
flagella', m, ut 'distincta smaragdo', n, ut 'nuda Lacaena cygno', 539.1
r, ut 'ne desere frater'. mutae sunt quae detracta vocali in quam
desinunt penitus non sonant. sunt <autem> numero VIIII, b c d <g> h k p q t.
ex his c, si collidatur, etiam sola longam syllabam facit, ut 'hoc erat
alma parens'. k nisi in paucis iam non utimur, ut in kalendis. q tunc 5
praeponimus, cum sequitur u et alia quaecumque vocalis, ut quidam; si
non sequatur, c antefertur, ut currit. h raro in versu pro littera ponitur,
ut 'terga fatigamus hasta'; crebro aspirationis est nota, ut 'quisquis
honos tumuli'.
  Y et z graecae sunt litterae propter nomina suae gentis admissae, 10
quarum y vocalis est, z consonans duplex.
  Antiqui XVII litteras solas habebant. h k q x y z, quod neque
vocales essent neque ab e inchoarent, ut semivocales, neque in e desi-
nerent, ut mutae, tenax artis vetustas respuit, sed inlecebra suavitatis
admisit. 15