| DE ACCENTIBVS | |
| Accentus Graeci prosodian appellant. triplex autem est: aut enim | 17 |
| acutus est, quem oxian dicunt, aut gravis, quem barian, aut circumflexus, | |
| quem perispomenon. omnia igitur nomina sive verba sive quae alia pars | |
| orationis fuerit, hanc rationem enuntiationis recipient. monosyllaba aliquid | 20 |
| significantia, si fuerint natura longa, id est produci potuerint, circumflexa | |
| voce efferuntur, ut spês flôs môs rôs; si positione longa fuerint aut certe | |
| brevia, acuta voce pronuntiabuntur, ut [non] néc quís quíd híc núx. in | |
| disyllabis autem, si prima [loco] producta fuerit syllaba, habebit in se | |
| circumflexum accentum, <ut> Rôma rhêtor brûma vîta prîma. si vero prima | 25 |
| syllaba positione longa fuerit aut brevis, acutum tonum in prima reperies, | |
| ut cánto cóndo cúrro sálto pínna sécta. sed ne opponi nobis a nimium | |
| diligentioribus illa possint, quae acuta syllaba novissima efferuntur, ut | 540.1 |
| cochlís Dryás Thyás, illud est respondendum, omnia verba peregrina | |
| secundum suam positionem, quomodo lecta sunt, ita enuntiari debere. | |
| nam cum in nostram consuetudinem transeunt, rationi nostrae quoque * * * | |
| ceterum nullum est verbum sive disyllabum sive trium pluriumve sylla- | 5 |
| barum quod novissima syllaba acute enuntietur. super istud de trisyllabis | |
| dicamus, in quibus haec erit observatio: si media syllaba positione longa | |
| fuerit, acuto tono enuntiabitur, ut Metéllus cancélli lanístae fenéstrae. | |
| explicit de accentibus. |