| DE PROPRIIS NOMINIBVS | |
| Praenomen quod nomini praeponitur, ut Publius: nomen est commune | 11 |
| familiae, ut Cornelius: cognomen est quod est proprium, ut Scipio: | |
| agnomen est quod extrinsecus venit, ut Africanus a virtute, aut ex vitio, | |
| ut Fabius Gurges, Ovidius Naso. praenomen et agnomen ambiguum est: | |
| nomen gentis est; idcirco servi non habent nomina. nomina dicuntur | 15 |
| quae sunt communia familiae, ut Cornelius a Cornelia familia, quia Cornelii | |
| toti appellati; et modo in usu non est, et nomen putamus quod est pro- | |
| prium, quod fuit ante commune familiae, unde Vergilius 'nomine avum | |
| referens.' cognomen est quod est proprium unius cuiusque. |