| DE NOMINE | |
| Omnis genetivus is syllaba terminatus accusativum pluralem es syllaba | 21 |
| terminatum facit. omnia nomina a terminata, si latina fuerint, genetivum | |
| ae faciunt, si graeca, tis. omnia nomina graeca o terminata et nis et us | |
| genetivum singularem faciunt, ut Dido Didus et Didonis. omnia nomina | |
| monosyllaba genetivum singularem is faciunt, exceptis septem, tribus | 25 |
| declinabilibus, res spes vir, <quattuor indeclinabilibus, fas ir> git pus. | |
| omnia nomina ser terminata, si ex se aliud genus fecerint, ri faciunt | |
| genetivum, ut miser miseri; si non fecerint, is, <ut> anser anseris, passer | 541.1 |
| passeris. omnis nominativus es correpta terminatus, sive pura sive aliqua | |
| consonante anteposita et iuncta, genetivum singularem tis faciat necesse | |
| est, ut miles militis. omnis nominativus es producta terminatus pura | |
| genetivum singularem ei faciat necesse est, <e> tamen producta, ut dies | 5 |
| diei, <series> seriei, et siqua talia, exceptis duobus, ut haec lues huius | |
| luis et haec quies huius quietis. es vero producta terminatus nominativus | |
| habens iunctam consonantem genetivum is facit, <ut> hic Hercules huius | |
| Herculis, haec nubes huius nubis. | |
| Con syllaba tunc producitur, quando post illam <f aut s> sequitur, | 10 |
| ut confisus constans; siquae vero alterae consonantes fuerint subsecutae, | |
| corripitur. <er syllaba terminatus> accusativus singularis nullius alterius | |
| generis reperitur nisi neutri solum. omnis nominativus singularis er | |
| syllaba terminatus, si graecus fuerit, producitur; si latinus, corripitur. | |
| Omnia nomina us terminata i ante us habentia in genetivo i duplicant, | 15 |
| in vocativo vero, si propria fuerint, i faciunt, ut Vergilius o Vergili, | |
| Terentius o Terenti; si autem appellativa, e correpta faciunt, ut hic egregius | |
| o egregie, excepto generis neutri comparativo, quod secundum rationem | |
| us terminatorum ris facit genetivo, vocativo us simili nominativo. omnia | |
| nomina us syllaba terminata facientia adverbia e producto faciunt, ut | 20 |
| summus summe, primus prime, egregius egregie; exceptis tribus, quae e | |
| correpto faciunt contra rationem, ut bonus bene, malus male, ritus rite; | |
| excepto uno quod o facit, non e, ut falsus falso, ut Sallustius 'falso | |
| queritur de natura sua genus humanum', et rarus raro, ut est | |
| 'hic raro in urbem commeat', quod Terentium dixisse est notum. | 25 |
| Fortunam, eventum teli. Haec conpago latinum | |
| non est, sed haec compages, et ab eo quod est <compages> compagibus | |
| facit, a compago compaginibus facit, quod nemo dixit. | |
| Luere, absolvi pecunia aput antiquos, quoniam pecunia damnabantur. | |
| Participium praesentis temporis a passivo Romani non habent | 30 |
| ideoque participio utuntur praeterito. Omnia nomina des exeuntia aut | |
| propria sunt, ut Thucydides, aut patronymica, ut Tydides: nam nullum | |
| nomen a patria exit in des, quoniam dubitant in illo quod dixit Vergilius | |
| Mygdonides, unde alii dicunt a patria; sed errant, nam Mygdonius | |
| dicitur, sed melius patronymicon ut sit. Legit, secutus est. | 542.1 |
| Hic et haec cognominis huius cognominis. | |
| Piabunt, placabunt. Dira dicta quasi deorum ira. | |
| Haec tiara dicitur genere feminino. | |
| Aput antiquos non licebat sacrificari sine Iano et Vesta. | 5 |
| Coo derivativum est, ceterum principale est Cos. | |
| Cyllenes, huius Cyllenes, genetivus singularis. | |
| In Teucros, pro Teucris, et in hoc loco solum in non pro contra positum | |
| est, sed pro pro vel circa. Hoc locum lectum est | |
| aput Ennium, sed nemo dicit hodie. Miscellania patella de | 10 |
| rebus variis dicitur. | |
| Nomen pro adverbio, aeternum pro aeterne. | |
| Caput aperit, nudat. Informi limo, magno infinito. | |
| Personat, aut personare facit aut per regna sonat, de Cerbero. Cerberus | |
| dictus quasi κρεοβόρος. Et hos colubros et has colubras legi- | 15 |
| mus. Sepultus immobilis, quasi sine pultu. Exsortes, | |
| ignaros, una pars orationis, sicut exspes. Et fortuitu et fortuito | |
| dicitur. Perosus sum illam rem. Fas naturalis lex. | |
| Inamabilis, pessima. Suave et suadet disyllaba sunt, non, ut quidam | |
| imperiti putant, trisyllaba. Securus, contemnens Ver- | 20 |
| gilius. 'Dilectus mihi est' figuratum est, hodie 'dilectus a | |
| me est' dicimus. Retexit, indicavit. | |
| Opes, possibilitates. Opus est consulto, opus est ut | |
| consulas, et sunt omnia gerundi modi. Veniam, bene- | |
| ficium. Geminentur, copulentur. Exlex, exspes, | 25 |
| exsors. Age adverbium est, plerumque verbum. | |
| Struices compositiones dicuntur patinarum, unde etiam structores | |
| dicuntur. Pygargus, caper cum candidis clunibus: | |
| hirquitalli, βούπαιδες. Gaditana, Tyria, quod Gades solas Hispaniae | |
| Tyrii tenuerunt. Omnia nomina nis syllaba terminata latina | 30 |
| simplicia generis masculini sunt excepto nullo. | |
| Pharum genere feminino dicimus. Apis | |
| taurus dicitur apud Aegyptios, qui in pectore lunam albam habet, quae | |
| adversus lunam et crescit et decrescit. Imperatores qui vicerant | |
| honoris gratia et praemii tibicinem accipiebant, candelam et sellam curulem; | 35 |
| milites ad colonias ducebantur et territoria accipiebant. Metatores domuum | |
| dicuntur, mensores frumenti et frugum. Haec conpages dicitur, non haec | |
| conpago. | |
| Antiqui declinabant vello vulsi, modo nemo dicit. | |
| Seminecus declinatur et ab hoc semineco his seminecis. Sensus | 40 |
| nomen, sensa participialiter, sicut sibilus et sibila. Deductum, | |
| tenue aput Vergilium. Vindex, sic nomine fuit qui Neronem | |
| occidit. Rapti, cursim facti. Defendo, munio. | |
| Dapem singulariter non dicimus, sed pluraliter tantum. | |
| Quiritem non dicimus, sed numero plurali tantum; ceterum si | 45 |
| volueris facere nominativum singularem, erit hic Quiritis. Ab hac | 543.1 |
| lauru non dicimus, sed ab hac lauro. Tesserarum aput antiquos | |
| erant varia nomina, vulturis, caniculi, Veneris; sed tamen Veneris erant | |
| optimae. | |
| Canusium oppidum est Apuliae. Berenice nomen | 5 |
| sororis est Ptolemaei, quam amavit et dedit ei optimum annulum cum | |
| gemma pretiosa: exinde pretiosae gemmae Bernices appellabantur. | |
| Cea insula est patria Simonidis, qui neniarum metrum primus scripsit. | |
| Perfidus est qui fidem frangit aliquotiens, perfidiosus | |
| qui omnino caret fide. Apud antiquos numerus vitae dierum et qualitas | 10 |
| numerabatur, et boni dies albis calculis signabantur, mali nigris. etiam | |
| post mortem proferebantur et numerabantur, et de bonis dicebatur 'vixit | |
| dies tot', de malis 'duravit dies tot'. haec erat consuetudo. | |
| Dedecet, deformat. | |
| Gryphes, animalia quaedam in hyperboreis montibus omni corpore | 15 |
| leones praeter os, quod habent aquilae sive accipitris, et quod pinnatae | |
| sunt. | |
| Cannae Apuliae vicus est. Provectum, mercedem, | |
| fructum Lucanus dicit †'tanton provectum'. Vix tanti, vix | |
| utile, Lucanus dicit. | 20 |
| Cyrna, Corsica. Anser poeta fuit, qui Antonio | |
| laudes scribebat. 'Si valeam scribsisse' nemo dicit, sed si valeam | |
| scribere, et meminere non meminisse. Insani, magni, | |
| sicut 'insanam vatem'. | |
| Depositum, conmendationem Lucanus 'depositum | 25 |
| fortuna'. Legibus aevi, fatali ratione Lucanus. | |
| Latine Camilla, graece σύμμυστις. Accusativus | |
| pluralis in as exiens semper longus est: verbenas, rorem marinum. | |
| Pellexit, evocavit. Inter uvidum et umidum hoc interest: uvidus est qui | |
| intrinsecus habet umores, umidus qui a foris, unde etiam uva dicta ab | 30 |
| eo, quod intrinsecus habeat umorem musti. Bianor, | |
| quem dicit Vergilius in bucolicis, 'incipit apparere Bianoris', | |
| Ocnus dicebatur: hic enim est qui condidit Mantuam. Gallus poeta fuit | |
| optimus: hic imperatori comes fuit Aegypti, postea amavit meretricem | |
| quandam nomine Cytheridem, quam Vergilius Lycorida dicit: hanc etiam | 35 |
| dicit Volumnii cuiusdam libertam. | |
| Omnia parent, in omnibus figura tumet. Incultus ἀπολιτικός. Pro- | |
| fecto, sine dubio. Aemilium ludum, locum dicit. Hunc, | |
| huic similem. Venus, venustas. Cinctutis, militaribus. | |
| Chalcidico, Euforionio. Sithoniis, Thracicis. | 544.1 |
| Versemus, pascamus. Parthenius, mons Arcadiae dictus a virgine | |
| Atalante, quod in illo exercebatur. Vinitor, vitium custos. | |
| Vulcanalia Vulcanalium, non Vulcanaliorum. Gradu pleno, cum cursu. | |
| Iuvencis, adulescentibus, unde apud Graecos adulescens βούπαις | 5 |
| dicitur. Macte illa re dicimus, non illius rei. | |
| Garganus mons est Apuliae. Centenos ducenos | |
| trecenos quadrigenos quingenos et deinde per omnia sic declinandum est | |
| et dicendum est, non ducentenos tricentenos. Caecuba | |
| vina optima dicuntur. | 10 |
| Liquor, si nomen est, corripitur; si verbum, producitur. | |
| Et vomer et vomis in nominativo vario et in genetivo similiter. | |
| Veniunt, crescunt, 'veniens in corpore virtus'. | |
| Sabaei dicti ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod apud ipsos nascitur | |
| tus, quo deos placamus. Frictas dicimus, non frixas. | 15 |
| Atrine, sicut Nerine [Regine] Galatea. Situm, obli- | |
| vionem, in Statio lectum. | |
| Poppysma, sibilum. Morbus regius dicitur ἴκτερος. | |
| Chaldaeis, mathematicis. Formidatam tabellam, | |
| pinacem. Cadurcum, fascem lecti. | 20 |
| Palea Virgilius singulari dixit, nos tantum numero plurali dicimus. | |
| Nux plurima, ἀμυγδάλη, quare etiam nux longa | |
| dicitur. Buris curvamentum aratri, dicta quasi βοός οὐρά. | |
| Κύλινδρον, arealem lapidem. Sublicei dicuntur pontes | |
| lignei. Ripaeis, Scythicis: dicti ἀπὸ τῆς ῥιπῆς, hoc est a vi ventorum. | 25 |
| Denseo denses dicitur, aliter non. Rivos deducere, | |
| agros siccare. Salubris, u naturaliter longa est. | |
| Omnes comparationes generis sunt communis excepto uno senior. | |
| Occentassere, in alios conviciosa carmina dicere. Fescennina, conviciosa. | |
| Defluxit, lenitus est Horatius. Vestigia | 30 |
| ruris, imperitia. Lituram, emendationem. Incogitat, | |
| cogitat. Secundo pane, vili, δευτερίῳ. Obscenis, | |
| vitiosis. Valeat, pereat, 'valeant qui inter nos | |
| discidium volunt'. | |
| Ballaena, monstrum marinum. Saetinum vinum . . . | 35 |
| Tunica Iovis, toga . . . Sarrana, Tyria. | |
| Compendia, via cita; dispendia, via per circuitiones difficilis. | |
| Vertigine, confusione. | |
| Hoc caenum, hoc lutum, genere neutro dicitur. | |
| Eructo eructas hodie neutraliter dicimus tantum, antiqui utraque dicebant, | 40 |
| et eructo et eructor, quod hodie non invenitur. Portitor dicitur | |
| proprie qui portam servat, tenet. Stant, plena sunt, horrent. | |
| Epicurei definiunt quidquid visu aut tactu subiacet, hoc corpus | |
| esse, unde et umbras corpora esse dicunt. |