| DE STRVCTVRIS | |
| Quattuordecim tibi structurarum praecepta transmisi, ex quibus velut | 627.2 |
| gubernaculum compositionum teneres. hinc enim reliquas aut per am- | |
| pliationem aut per solutionem nasci, si animadverteris, comprobabis. ex | |
| trochaeo et palimbacchio, ut doctus orator. ex trochaeo et molosso, ut | 5 |
| sacra maiestas. ex trochaeo et paeone tertio, ut poena capitalis. ex | |
| trochaeo et paeone primo, ut fracta navicula. ex trochaeo et ionico | |
| maiore, ut vita felicior. ex tribrachi et palimbacchio, ut timidus auditor. | |
| ex tribrachi et molosso, ut misera libertas. ex spondeo et bacchio, ut | |
| fulmen tonantis. ex dactylo et ditrochaeo, ut Romulus amputavit. ex | 10 |
| anapaesto et ditrochaeo, ut oculus virginalis. ex amphimacro et ditrochaeo, | |
| ut optime cantitastis. ex dactylo et antispasto, ut dedecus amicorum. ex | |
| anapaesto et antispasto, ut cupidus voluptatum. ex amphimacro et anti- | |
| spasto ut impetus retardavit. | |
| Hae XIIII clausulae possunt et ita esse, ex trochaeo et molosso, ut | 15 |
| fortis Aeneas. ex trochaeo et antibacchio, ut doctus orator. ex trochaeo | |
| et paeone III, ut templa revocavit. ex trochaeo et ionico minori, ut fata | |
| repararint. ex trochaeo et ionico maiori, ut arva lunonia. ex tribrachi | |
| et molosso, ut revocat insanos. ex tribrachi et palimbacchio, ut reparat | |
| orator. ex tribrachi et ionico maiori, ut numerat impendia. ex spondeo | 20 |
| et amphibrachy, ut mentes nocentum. ex spondeo et amphibrachy, ut | |
| calcans amicum. ex quattuor longis, quarum media brevis est, ut felici- | |
| tates. ex amphibrachy et ditrochaeo, ut insulam comparavit. ex dactylo | |
| et ditrochaeo, ut optimus imperator. ex dactylo et epitrito II, ut arbiter | |
| imperandi. | 25 |
| Sed et has, quas memoravi clausulas, si acrius advertas, in duarum | |
| generalium numerum reputabis, ex trochaeo et molosso, tribrachi et di- | |
| trochaeo. Vale. | |
| Clausulae his placentes temporibus huius modi esse noscuntur, ex | 628.1 |
| trochaeo et antibacchio, ut templa deiecit. ex trochaeo et paeone III, ut | |
| corpus animavit. tertia [clausula], si quemcumque pedem ditrochaeus | |
| terminet [finem], ut accepit cantilenam. [feliciter] | |
| Hi pedes, quotiens trochaeus locum paenultimum tenet, sunt congrui | 5 |
| structuris, molossus, ut natus Aeneas; ionicus minor, ut ipse Diomedes; | |
| ionicus maior, ut ipse Iunonius; choriambus, ut ite canticuli; paeon primus, | |
| ut iste legitimus. quotiens vero pes praecedit, qui mediam brevem habet, | |
| id est amphimacros, dactylus, tribrachys, hi [ergo] subiciendi sunt, di- | |
| trochaeus, ut sidera iudicabant, antispastus, ut Helena maritalis, †carina | 10 |
| repercussa. quotiens autem spondeus praecedit, bacchius postponendus, | |
| ut fulmen tonanti [vel molossum et amphibrachyn, invadit tonantem, ut | |
| addas syllabam: nam metrum est. quidam metrici hoc metro scribunt, | |
| fulmen tonantis]. hae sunt optimae structurae, quae ex trochaeo et mo- | |
| losso constant, quem molossum praeposito trochaeo ita solvis * * * aut ipsum | 15 |
| trochaeum solvas in tribrachyn, ut naturae tribuit. | |
| Si autem volueris ampliationem facere, praeponis istis pedibus qui- | |
| narum syllabarum quosvis alios in elocutione, qui quidem non quaeruntur, | |
| si longi sunt aut breves (hoc etenim tantum requiretur, paenultimus et | |
| ultimus, non antepaenultimus et superiores), excepta hac structura, quae | 20 |
| quinque breves habet et est barbarismus Afer, vel ex longis Hispanus | |
| [quos debeamus in fine clausularum observare]; vel ne sint III longae | |
| aut IIII breves, ne monosyllaba pars orationis terminet, ne sint III tro- | |
| chaei, ne sit versus heroici principium vel finis, et ne sint duae breves, | |
| tres longae et tres dactyli. clausulae non solum pleno sensu debent fieri, | 25 |
| verum et in commatibus singulis et divisae et plenae fiunt. sane in | |
| oratore ait Tullius hoc esse vitandum. | |
| quinque breves, totidem longas triplicemque trochaeum | |
| heroicique caput finemque cavete, diserti. | |
| initium versus, ut puta 'vota Minerva iuvat', penthemimeres est; finem, | 30 |
| 'vera potestas'. | |
| Optimae structurae hae sunt duae, ex trochaeo et molosso, ut laetus | |
| Aeneas, item ex trochaeo et paeone tertio, ut poena capitalis. | |
| Sed <ut> brevissime, ait Probus, de structuris delectantibus doceamus, | |
| observantes, ne aut versum heroici metri faciamus aut in natura longam | 629.1 |
| syllabam paenultimo verbo terminato trisyllabo finiamus, ceteris paene | |
| omnibus auditores possumus delectare. est autem structura verborum | |
| compositio dicta a struendo, id est componendo, unde structores <com- | |
| positores> alicuius rei dicti. hae quamvis in omni oratione servari debeant, | 5 |
| tamen maxime in verbis duobus, novissimo et paenultimo, sunt delecta- | |
| biliter componendae. |