| SUASIO LEGIS FANNIAE | |
| Macr. Sat. 3.16.14 | |
| ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis sti- | 2.1 |
| pati. ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari ut | |
| comitium eat percontatum quid in foro gestum sit, qui | |
| suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot | |
| vetuerint. inde ad comitium vadunt, ne litem suam | 5 |
| faciant. dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam | |
| non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. | |
| veniunt in comitium, tristes iubent dicere. quorum nego- | |
| tium est narrant, iudex testes poscit, ipsus it minctum. | |
| ubi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit, litteras | 10 |
| inspicit: vix prae vino sustinet palpebras. eunt in con- | |
| silium. ibi haec oratio: 'quid mihi negotii est cum istis | |
| nugatoribus, quin potius potamus mulsum mixtum vino | |
| Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum | |
| germanum qui inter duos pontes captus fuit?'. | 15 |