| Altercatio Hadriani Augusti et Epictiti philosophi | |
| Had. Quid erit nobis, si cinctum solvas, neque nudaberis | 1.1 |
| ipse? Respice corpus, quod et doceri possis. Epic. Epistola est. | |
| H. Quid est epistola? E. Tacitus nuncius. | 2.1 |
| H. Quid est pictura? E. Veritas falsa. | 3.1 |
| H. Quare hoc dixisti? E. Videmus enim poma picta, flores, | 4.1 |
| animalia, aurum, argentum, et non est verum. | |
| H. Quid est aurum? E. Mancipium mortis. | 5.1 |
| H. Quid est argentum? E. Invidie locus. | 6.1 |
| H. Quid est ferrum? E. Omnis artis instrumentum. | 7.1 |
| H. Quid est gladius? E. Regimen castrorum. | 8.1 |
| H. Quid est gladiator? E. Sine crimine homicida. | 9.1 |
| H. Qui sunt qui sani egrotant? E. Qui aliena negocia cu- | 10.1 |
| rant. | |
| H. Qua ratione homo lassus non fit? E. Lucrum faciendo. | 11.1 |
| H. Quid est amicitia? E. Concordia. | 12.1 |
| H. Quid est longissimum? E. Spes. | 13.1 |
| H. Quid est spes? E. Vigilanti somnus, spectanti dubius | 14.1 |
| eventus. | |
| H. Quid est quod homo videre non potest? E. Alterius animum. | 15.1 |
| H. Qua re peccant homines? E. Cupiditate. | 16.1 |
| H. Quid est libertas? E. Innocentia. | 17.1 |
| H. Quid regi et misero commune est? E. Nasci et mori. | 18.1 |
| H. Quid est optimum ac pessimum? E. Verbum. | 19.1 |
| H. Quid est quod alii placet et alii displicet? E. Vita. | 20.1 |
| H. Quid est optima vita? E. Brevissima. | 21.1 |
| H. Quid est certissimum? E. Mors. | 22.1 |
| H. Quid est mors? E. Perpetua securitas. | 23.1 |
| H. Quid est mors? E. Timenda nonnullis, si sapiens legas, | 24.1 |
| inimica vite, nomen animantium, metus parentum, liberorum preda, | |
| testamenti gratia, post obitum sermo, supreme lacrime, post memo- | |
| riam oblivio, fax rogi, onus sepulti, titulus monumenti; | |
| mors omnium malorum finis est. | 5 |
| H. Quare mortuus coronatur? E. Agonem se vite transe- | 25.1 |
| gisse testatur. | |
| H. Quare mortuo pollices ligantur? E. Ut parem post obi- | 26.1 |
| tum esse se nesciat. | |
| H. Quid est vispillo? E. Quem multi devitant et nemo | 27.1 |
| effugit. | |
| H. Quid est rogus? E. Contentio crediti, persolutio debiti. | 28.1 |
| H. Quid est tuba? E. Belli incitamen, castri signum, arena | 29.1 |
| admonitio, scene commissio, funeris deploratio. | |
| H. Quid est monimentum? E. Saxa isticmosa, otiosi via- | 30.1 |
| toris spectatio. | |
| H. Quid est homo pauper? E. Ut puteum desertum omnes | 31.1 |
| aspiciunt et loco illum relinquunt. | |
| H. Quid est homo? E. Balneo similis: prima cella | 32.1 |
| tepidaria unctaria, infans natus perungetur; secunda cella sudatoria | |
| pueritia est; tertia cella assa perferentia iuventus; quarta cella ap- | |
| propiat senectus frigidaria, omnibus equat sententiam. | |
| H. Quid est homo? E. Pomo similis: | 33.1 |
| Poma ut in arboribus pendent, sic sunt et corpora nostra: | |
| ut matura cadunt, aut si cito acerba ruunt. | |
| H. Quid est homo? E. Sicut lucerna in vento posita. | 34.1 |
| H. Quid est homo? E. Loci hospes, legis imago, calamitatis | 35.1 |
| fabula, mancipium mortis, vite mora; quo fortuna sepe suos ludos | |
| faciet. | |
| H. Quid est fortuna? E. Ut matrona nobilis in servos se | 36.1 |
| inpingit. | |
| H. Quid est fortuna? E. Sine iudicio, proxima meta, alieno- | 37.1 |
| rum bonorum casus; ad quem venit, splendorem ostendit, | |
| a quo recedit, umbram faciet. | |
| H. Quot sunt autem fortune? E. Tres: una ceca, que ubili- | 38.1 |
| bet se impingit; et alia insana, que concedit, cito aufert; tertia surda, | |
| que miserorum preces non exaudit. | |
| H. Quid sunt dii? E. Oculorum signa, mentis numina; si | 39.1 |
| metuis, timor est; si contines, religio est. | |
| H. Quid est sol? E. Splendor orbis; qui tollit et ponit diem; | 40.1 |
| per quem scire nobis cursum horarum datur. | |
| H. Quid est luna? E. Dies adultor, noctis oculus, fax tene- | 41.1 |
| brarum. | |
| H. Quid est celum? E. Culmen immensum. | 42.1 |
| H. Quid est celum? E. Aër mundus. | 43.1 |
| H. Quid sunt stelle? E. Fata hominum. | 44.1 |
| H. Quid sunt stelle? E. Litora gubernatorum. | 45.1 |
| H. Quid est terra? E. Horreum Cereris. | 46.1 |
| H. Quid est terra? E. Cellarium vite. | 47.1 |
| H. Quid est mare? E. Iter incertum. | 48.1 |
| H. Quid est navis? E. Domus erratica. | 49.1 |
| H. Quid est navis? E. Ubilibet hospicium. | 50.1 |
| H. Quid est navis? E. Numina Neptuni, anni cursuum | 51.1 |
| tabellarium. | |
| H. Quid est nauta? E. Amator pelagi, firmi desertor, con- | 52.1 |
| temptor vite mortisque, unde cliens. | |
| H. Quid est somnus? E. Mortis imago. | 53.1 |
| H. Quid est nox? E. Laboranti requies, crassanti lucrum. | 54.1 |
| H. Quid est culcita? E. Insomnis volutatorium. | 55.1 |
| H. Quare Venus nuda pingitur? E. | 56.1 |
| Nuda Venus picta, nudi pinguntur Amores; | |
| quibus nuda placet, nudos dimittat oportet. | |
| H. Quare Venus Vulcano nupta est? E. Ostendit amorem | 57.1 |
| ardore incendi. | |
| H. Quare Venus straba est? E. Quia pravus est amor. | 58.1 |
| H. Quid est amor? E. Otiosi pectoris molestia, in puero | 59.1 |
| pudor, in virgine rubor, in femina furor, in iuvene ardor, in sene | |
| risus, in derisore delicti nequities est. | |
| H. Quid est deus? E. Qui omnia tenet. | 60.1 |
| H. Quid est sacrificium? E. Delibatio. | 61.1 |
| H. Quid est sine societate? E. Regnum. | 62.1 |
| H. Quid est regnum? E. Pars deorum. | 63.1 |
| H. Quid est Cesar? E. Publice lucis caput. | 64.1 |
| H. Quid est senatus? E. Ornamentum splendor urbis | 65.1 |
| civium. | |
| H. Quid est miles? E. Murus imperii, defensor patrie, | 66.1 |
| gloriosa servitus, potestatis indicium. | |
| H. Quid est Roma? E. Fons imperii orbis ter- | 67.1 |
| rarum, mater gentium, rei possessor, Romanorum contubernium, | |
| pacis eterne consecratio. | |
| H. Quid est victoria? E. Belli discordia, pacis amor. | 68.1 |
| H. Quid est pax? E. Tranquilla liberalitas. | 69.1 |
| H. Quid est forum? E. Templum libertatis, arena liti- | 70.1 |
| gantium. | |
| H. Quid sunt amici? E. Statute aree sunt. | 71.1 |
| H. Quid est amicus? E. Ut pomo citreo similis: a foras | 72.1 |
| beatus, nam intra pectus accidum occultat malo. | |
| H. Quid sunt parasiti? E. Qui tanquam pisces adescantur. | 73.1 |