| FRAGMENTA DE IVRE FISCI | |
| . . . n . . . t capere poss . . . Heredi eius qui ca- | 1.1 |
| pe<re> non poterat defe<re>ndi potestas concessa <non> est, | |
| nisi <si> ostendi possit eius u<oluntatis> decessisse de<fun- | |
| ctum>, ut deferre se u<ellet>. | |
| Antequam quis ab alio | 2.1 |
| deferatur, ipse se deferre debet: alias sero ad auxilium | |
| delationis conf<u>git. Quod si per <er>rorem se detulerit, | |
| nihil ei officit inconsiderata diligentia. | |
| Ius patrum | 3.1 |
| non minuitur, si se is deferat, qui solidum id, quod | |
| relictum est, capere non potest. Sane si post diem | |
| centensimum patres caducum uindicent, omnino fisco | |
| locus non est. | 5 |
| Si se is deferat, cui taci<tum fidei- | 4.1 |
| commissum> | |
| * | |
| . . . con- | 4a.1 |
| sid . . . ceterum . . . tam p<er>sonam . . . | |
| gu . . . eius rei . . . nister uero f . . . | |
| <qua>dru<p>lum . . . nomen sequi fis . . . tet. | |
| Bona e<orum> qui cum fisco contrahun<t> . . . | 5.1 |
| e uacuaria uelut <pign>oris iure fisco o<bligan>tur, non | |
| solum ea q<uae> habent, sed <et> ea quae postea habituri | |
| sunt. | |
| <E>dicto diui Traiani cau<etur>, ne qui prouin- | 6.1 |
| cialium <c>um seruis fiscalibus contrah<ant> nisi absignante | |
| procuratore: quod factum dupli damno uel reliquorum | |
| e<x>solutione p<en>satur. Et ideo qui cu<m> . . . | |
| * | 5 |
| . . . um . . . | |
| cus ideo . . . contra amo . . . que . . . sa . . . | |
| m . . . o contrax . . . i non in cu . . . u . . . | |
| <at>men eo<rum> . . . uere cogitur na . . . c tu | |
| ad eum lo . . . io peruenit ht . . . Caesaris ab ad<mi- | 10 |
| nist>ratione reru<m su>arum itemque comm<un>ium rerum | |
| comme<r>cio non prohibentur: ideo et stipulari ab his | |
| et <e>mere donatumu<e> accipere possumus, nisi cum in | |
| fr<a>udem portionis Caesaris fiat. | |
| <Qui> mutuam pe- | 7.1 |
| cuniam contra interdictum dispensatori uicarioue eius | |
| crediderit . . . | |
| * | |
| . . . in <p>oenam . . . enitur, quia quod <cred>i- | 5 |
| dit non amisit. | |
| <Qui contra e>dictum diui Augus<ti | 8.1 |
| re>m litigiosam a <non possi>dente comparauit, praeter- | |
| quam <quod> emptio nullius momenti est, poenam quin- | |
| quaginta sestertiorum fisco repraesentare compellitur. | |
| Res autem litigiosa uidetur, de qua lis apud suum | 5 |
| iudicem delata est. Sed hoc in prouincialibus fundis | |
| praua usurpatione optinuit. | |
| Absentes fugitiuos | 9.1 |
| uenum dari aut comparare amplissimus ordo prohi- | |
| buit denuntiata in emptorem uenditoremque poena | |
| sestertiorum quinquaginta, quae hodie fisco uindi<catur>. | |
| . . . excepto castrensi peculio bona sua con- | 10.1 |
| ferre debebunt. | |
| Caesare a liberto su<o ex> a<s>se | 11.1 |
| herede instituto <filia> iure ad semisse<m uo>cat<ur>: cum | |
| extranei<s> uero instituto fili<a> ex semiss<e> extranei<s>, non | |
| et<iam> Caesari adcrescit. Quod si plus semisse Caesar | |
| accepit, in id quod plus est etiam Caesari adcrescit. | 5 |
| Libertae Caesaris tam manumissione quam bene- | 12.1 |
| ficio coniunctionis effectae si testatae decedant, dimi- | |
| dium, si intestatae, <to>tum fisco uindicatur. Sane pa- | |
| tris et patroni ignorantis ius non minuitur. | |
| Ancilla | 13.1 |
| Caesaris quae quinque liberos habuerit, . . . | |
| * | |
| in nu . . . n . . . | |
| Caes . . . orem . . . milib<us> s . . . | 5 |
| . . . edan . . . um . . . na . . . dican- | |
| tur . . . q . . . causa fisco ae . . . p . . . non | |
| possunt n . . . en . . . uato contra . . . n . . . inter s<e fis>co | |
| stipulantur. | |
| Eo<rum> bonorum, quae a<d> fiscum per- | 14.1 |
| tinere dicuntur, s<i> controuersia moueatur, an<t>e s<enten- | |
| tiam> nec obsign<ari> nec describi aut incorporari possunt. | |
| Idem seruatur et cum a sententia prouocatio interpo- | |
| nitur. | 5 |
| Pro his bonis, quae fiscus inquietat, manus | 15.1 |
| op<po>nere nemo quidem prohib<etur> . . . | |
| . . . tur | |
| . . . es . . . rian . . . pellunt . . . | |
| . . . | 5 |
| . . . io . . . i . . . ra . . . tum officium | 16.1 |
| . . . <fi>scum, a quo sa<l>a<rium> acce<p>erunt, nisi in | |
| <sua par>en<t>um filiorum <pupil>l<o>rumue su<oru>m causa, | |
| liberto<rum> etiam, adesse <proh>ibentur: et si adfue<rint>, | |
| <i>nfamia plectun<tur. S>ane hoc principa<l>i bene<fic>io im- | 5 |
| petrare non proh<i>bentur. | |
| Fisci adu<o>cati, quibus | 17.1 |
| ad tempus offici<um> mandatum est, quia salarium non | |
| accip<i>unt, contra fiscum adesse non prohibentur. | |
| Ca- | 18.1 |
| pite legis censoriae cauetur, ut non tantum, cum quid | |
| . . . praestatur, cuius | |
| rei omissa professio commis<so in>tra quinquennium lo- | |
| cum <facit>. | 5 |
| Earum rerum <nomi>ne, quae per frau- | 18a.1 |
| dem <fisco> ablata<e> sunt uel professioni subtra<c>ta<e>, qua- | |
| druplum fisco de<p>enditur, alias duplum. | |
| A debi- | 19.1 |
| tore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit. | |
| Sane ipsum ita emere, ut manumittat, aut fideicom- | |
| missam libertatem praest<are> non est prohibitum. | |
| Ab eo, qui reus criminis postulatus aduersam sen- | 20.1 |
| tentiam meruit, tempore reatus quocum<que> modo alie- | |
| nata a fisco cum quadruplis fructibus reuocantur. | |
| Fideiussorem eius, qui cum dispensatore contra- | 21.1 |
| xit, ip . . . |