Iam satis terris nivis atqve dirae g. m. p. Pro: in 1.2.1-2.1
terras misit. Post occisum Gaium Caesarem, quem Cassius
et Brutus aliique coniurati interfecerunt, multa portenta sunt
uisa. Haec autem omnia uult uideri in ultionem occisi prin-
cipis facta, et poenam eorum, qui bella ciuilia agere non 5
desinebant.
  Saecvlvm Pyrrae. Pyrra qu[a]esta est, noua monstra 6.1
mundo accidisse interit<u> generis humani.
  Piscivm et <s.> g. h. <v.> Leuiter in re tam atroci et 9.1
piscium et palumborum meminit, nisi quod hi[i] excessus
lyricis concessi sunt.
  Et svperiecto p. n. a. d. 11-12.1
  Superiecto aequore id est: super terras iacto, illa
scilicet diluuii inundatione.
  <p. d.> Timidae u. ad p. d. 10-11.1
  <Tiberim> Tiberis enim ita creuit, ut prodigii loco 13.1
haberetur.
  Flavvm Tiberim. Sic et Vergilius:
    Verticibus rapidis et multa flauus harena.
  Litore Etrvsco v. v. Constat uiolentia maris repul- 14.1
sum Tiberim redundare solitum <et> effundi super ripas
suas, quod hic nunc monstrose factum dicit, qu<oni>am
inundation<e> Tiberis ad periculum ruinarum alio duxit solum.
Litus autem Etruscum Tyrrheni id est Tusci maris [repul- 5
sum Tiberis] litus accip<e>, in quo<d> Tiberis exit.
  Ire deiectvm monvmenta regis. 15.1
  Monumentum non sepulchrum tantum dicitur, sed
omnia, quidquid memoria<m> testatur. Regis ergo Numae
Pompilii significat.
  Iliae dvm se n. q. i. v. v. 17-18.1
  Ilia auctore Ennio in amnem Tiberim iussu Amul[l]ii
regis Albanorum praecipitata [antea enim] Anieni matri-
monio iuncta est. Atque hic loquitur, quasi Tiberi potius
nupserit. Qu[a]erenti autem Iliae caedem Caesaris in- 5
tellegendum.
  Iove non probante, quod terreri Iuppiter populum ius- 19.1
serit, non perire.
  Avdiet c. a. f. Ἀσυνδέτως transiit. <Et> sic intellegen- 21.1
dum: itaque audiet rara iuuentus, maiores suos acuisse ferrum.
  Non pugnas parentum, sed uitio pa- 23-24.1
rentum rara iuuentus, quia bella ciuilia sub Caesare
et Pompeio, deinde sub Augusto et Cassio atque Bruto Romani
se ipsi conf<e>cerunt.
  Qvem voce<t> divvm p. r. 25.1
  Iterum ἀσυνδέτως transiit, et fere morem hunc habet
sine coniunctionibus transeundi. Ceterum subaudienda hic
est coniunctio 'ergo'; sic enim fit ple<n>um: 'que<m> ergo
[quem] uocet diuum populus'. 5
  Minvs avdientem c. V. 27-28.1
  Offensam scilicet scelere eorum, qui Caesarem occiderunt.
  Tandem v. p. n. c. v. a. Conuersus est ad Apol- 30-31.1
linem, qui Actiaco bello Antoni[n]um obpressit.
  Sive tv mavis Erycina <ridens> q. I. c. e. C. Potest 33-34.1
et ridens Iocus et Erycina ridens accipi. <Et> est Ho-
mericum Erycina ridens secundum illud φιλομειδὴς
Ἀφροδίτη.
  Sive neglectvm g. e. n. <r.> a. Ad Martem hoc per- 35-36.1
tinet, quem inuidiose arguit genus suum, id est Romanos
neglexisse, quod passus sit eos bello ciuili uastari.
  Hev nimis longo s. l. Ludo <b>elle pro: bello; hic enim 37.1
uidetur lusus esse Martis.
  Acer et Mavri peditis crventvm <v.> i. h. 39-40.1
  Mauri pro cuiuslibet accipe bellicosae gentis; speciem
enim pro genere posuit.
  Sive mvtata ivvenem figvra. Adulatur Augusto, Mer- 41.1
curium eum dicens esse.
  Servs in caelvm r. 45.1
  Suauiter optat Augusto, ut diu uiuat.
  Neve te nostris vitiis iniqvvm o. a. t. 47-49.1
  Bene haec dicuntur, quia ad Mercurium uidetur loqui,
qui uolucer deus est. Simul eleganter et illud oblique optat,
ut post excessum Augustus diuus factus recipiatur in caelum.
  Nostris vitiis i. Vtrum ad bella ciuilia referens ait, 47.1
an latius e<t> hoc intellegetur?
  Ocior[a] avra tollat. Pro 'ocius tollat'; σχῆμα 48-49.1
ὑπαλλαγή.