| Est mihi nonvm svperantis annvm. Significat se diem na- | 4.11.pr.1 |
| talem Maecenatis uelle celebrare. Loquitur autem ad Fylli- | |
| dem amicam. | |
| Qva crines religata fvlges. | 5.1 |
| Pro 'fulgere soles'. Non enim iam coronatam esse dicit, | |
| sed inuitat eam, uti coronetur. | |
| Ridet pro: grata est ac fulget. | 6.1 |
| Cvncta festinat manvs. | 9.1 |
| Ad multitudinem ministrorum refertur. | |
| Sordidvm flammae trepid[i]ant rotantes vertice fvmvm. | 11-12.1 |
| [Non otiosum] energos dictum est. | |
| Idvs tibi svnt agendae, qvi die<s> mensem Veneris | 14-16.1 |
| marinae findit Aprilem. [Idus Apriles significat autem mensis] | |
| Aprilis ἀπὸ τῆς Ἀφροδίτης dictus uidetur, nec inmerito, cum | |
| in res uenerias eo tempore omnia animalia excitentur. Signi- | |
| ficat autem idibus Aprilibus natalem diem Maecenatis <esse>, | 5 |
| in cuius honorem sacrificet et epuletur. |