INCIPIT CARMEN SAECVLARE FELICITER
|
|
Phoebe silvarvmqve potens Diana. Hoc carmen saecu-
|
pr.1
|
lare inscribitur.
|
|
Cum enim saeculares ludos Augustus celebraret, secun-
|
|
dum ritum priscae religionis a uirginibus puerisque prae-
|
|
textatis in Capitolio cantatum est.
|
5
|
Lvcidvm caeli decvs. Hoc ad ambos refertur: ad Phoe-
|
2.1
|
bum, quia idem sol est, et Dianam, quia eadem luna est.
|
|
Date qvae pr[a]ecamvr tempore <prisc>o. Non tem-
|
3-4.1
|
pore prisco dicendum fuit, sed: tempore, quo<d> prisca
|
|
imitatur.
|
|
Diis, qvibvs septem placvere colles. Id est: quibus Roma
|
7.1
|
placuit, quae in septem collibus constituta est.
|
|
Alivsqve et idem nasceris.
|
10-11.1
|
Κακόζηλον. Nam quo modo potest quis et idem esse et
|
|
alius? <Sed> uidetur ad illud retulisse, quod idem quidem
|
|
sol semper sit, sed renouans diem alius esse uideatur.
|
|
Possis nihil vrbe Roma viser<e> maivs. Et hic ex
|
11-12.1
|
superiore audiendum 'precamur'.
|
|
Rite matvros aperire partvs.
|
13.1
|
'Lenis aperire partus' pro 'facilis ac propitia aperiundis
|
|
partibus'. Ostendit autem eandem Lucinam et genitalem
|
|
deam appellari.
|
|
Diva, prodvcas svbolem patrvmqve p. d. s. <i>. f. p. q.
|
17-20.1
|
<n. f.> l. m. Implicata frasis, quae sic ordinanda est: Diua
|
|
producas subolem prolis nouae patrumque decreta prosperes
|
|
super iungendis feminis maritaque lege fera<c>i.
|
|
Maritam autem legem pro maritali Plautina uidetur
|
5
|
auctoritate dixisse. Similiter enim et ille locutus est, ubi ait
|
|
senex:
|
|
Pulchra edepol dos pecunia est
|
|
et alter respondet:
|
|
Quae quidem non marita est
|
10
|
pro eo, quod est: quae non maritalis est.
|
|
Certvs vndenos decies per annos orbis vt cantvs re-
|
21-22.1
|
feratqve lvdos. Orbem nunc circulum temporum in se scilicet
|
|
redeuntium accipe. Certum autem pro pleno atque perfecto.
|
|
Sensus enim hic est: ut perfectus orbis annorum centum et
|
|
decem cantus et ludos referat [ludos]: pro eo, quod est, ho-
|
5
|
mines certi temporis orbe perfecto referant ludos.
|
|
Vosqve <v>eraces cecinisse, Parcae, qvod s<e>m<e>l dictvm
|
25-27.1
|
est, stabilisqve rervm terminvs servet.
|
|
Syllempsis est; ex uerbo enim singularis numeri 'seruet'
|
|
pluralis nascitur 'serue<tis>, quod semel dictum est'. '<St>abilis
|
|
rerum' autem <perpetuum> ἐπίθετον est termini.
|
5
|
Bona iam peractis ivngite fa[c]ta.
|
27-28.1
|
Peractis, id est: praeteritis fatis bona iungite futura,
|
|
ac per hoc, contextum ordinem facite bonorum futurorum.
|
|
Nvtriant fetvs et aqvae salvbres et Iovis avrae.
|
31-32.1
|
Fetus generaliter omnium rerum accipe et inanima-
|
|
lium, quae ad utilitatem nostram pertinent. Salubres autem
|
|
non tantum 'aquae', uerum etiam 'aurae' intellegendum.
|
|
Condit<o> mitis placidvsqve telo svpplices avdi pveros,
|
33-34.1
|
Apollo.
|
|
Hic sensus secundum eorum opinionem conceptus est,
|
|
qui Apollinem pestilentem deum putant esse. Porro autem
|
|
quidam dii ideo placantur, ut prosint, quidam ne obsint, se-
|
5
|
cundum quod de Apolline nunc dicitur: Condito mitis
|
|
placidusque telo supplices audi pueros Apollo,
|
|
ne noceat scilicet.
|
|
Videtur autem et Homerus sic de illo sensisse, cum
|
|
ait pestem Graecis ab eo inmitti.
|
10
|
Etiam Plautus in Mercatore fabula idem sentit, cum
|
|
inducit matrem familias precari Apollinem, nato suo ut parcat.
|
|
Sidervm regina bicornis. Poeticum est lunam siderum
|
35.1
|
reginam dicere, quod clarior inter astra uideatur.
|
|
Roma si vestrvm est opvs Iliaeqve. Quare Romam opus
|
37.1
|
Dianae et Apollinis dicat, nondum uideo; nisi forte ex lectione
|
|
Vergiliana hoc concepit, ubi frequenter dicitur Apollinis
|
|
oraculis instructum Aeneam Italiam petisse. Ad quem intel-
|
|
lectum et ipse nos adduxit poeta inferendo: Iussa pars
|
5
|
mutare lares et <u>rbem; sine dubio enim 'oracul<o> iussa'
|
|
intellegimus. 'Pars iussa' autem ad illud refertur, quod non
|
|
omnes Ilienses cum Aenea fuerint, sed pars eorum alibi.
|
|
Cvi per ardentem sine fravde Troiam. <Non 'sine fraude
|
41.1
|
ardentem Troiam'>, cum utique fraude Graecorum incensa
|
|
Troia sit, sed 'sine fraude Aeneas patriae superstes'.
|
|
Quod ideo uidetur dictum, quia quorundam opinione
|
|
infamatus Aeneas est crimine proditionis.
|
5
|
Datvrvs plvra relictis.
|
43-44.1
|
Suis scilicet Troianis, quos secum in Italiam adduxit,
|
|
daturus plura, quam quae in patri<a> am[m]issa reliquerant.
|
|
Relictis ergo a nominatiuo plurali uenit generis neutri,
|
|
quod est 'relicta'.
|
5
|
Qvaeqve vos bvbvs veneratvr albis clarvs Anchisae
|
49-50.1
|
Venerisqve sangvis. Hoc ad Caesarem Augustum pertinet,
|
|
quia Iulia gens ab Iulo, ac per hoc, Venere et Anchisa e<sse>
|
|
existimatur.
|
|
Bellante prior, iacentem lenis in hostem. Sic et
|
51-52.1
|
Vergilius:
|
|
Parcere subiectis et debellare superbos.
|
|
Iam mari terraqve manvs potentis. Subaudiendum uti-
|
53.1
|
que: Romanorum.
|
|
Iam Scythae responsa petvnt. Id est, expectant prae-
|
55.1
|
cepta Romanorum. Per quod subiectos esse imperio Romano
|
|
intellegi uult.
|
|
Et neglecta redire Virtvs avdet. Neglecta supe-
|
58-59.1
|
riore tempore redire aude[a]t nunc, id est temporibus Augusti.
|
|
Apparetqve beata pleno Copia cornv.
|
59-60.1
|
Quasi corporalem deam hic accipe[re] Copiam utique
|
|
rerum omnium abundantiam.
|
|
Si Palatinas videt aeqvvs ar<a>s.
|
65.1
|
Apparet iam ab Augusto dedicatum fuisse in Palatio
|
|
Apollini templum, cuius et Vergil. sic meminit:
|
|
Ipse, sedens niueo candentis limine Foebi,
|
|
Dona recognoscit populorum.
|
5
|
Altervm in lvstrvm melivsqve semper proroget aevvm.
|
67-68.1
|
Sensus est: si acceptas aras habet Apollo, quae in Pa-
|
|
latio dedicatae sunt, si propitius Romanos aspicit, melius
|
|
saeculum in futurum tribuat.
|
|
Qvaeqve Aventinvm tenet Algidvmqve qvindecim
|
69-72.1
|
Diana pr[a]eces virorvm cvrat e<t> votis pverorvm amicas applicat
|
|
avres. Hic quoque ex superiore per zeugma particula arces-
|
|
senda est <'si'>, ut sit: si quindecim uirorum pr[a]eces Diana
|
|
curat, et si amica<s> au<r>es applicat puerorum uotis. Et aeque
|
5
|
ex superiore et ad Dianam pertinebit: alterum in lustrum
|
|
meliusque semper proroget aeuum.
|
|
Haec Iovem sentire deosqve cvnctos spem bonam
|
73-76.1
|
certamqve domvm reporto, doctvs e<t> Phoebi chorvs et Dianae <di-
|
|
cere lavdes>. Dicere Phoebi laudes et Dianae.
|
|
EXPLICIT LIBER CARMINIS SAECVLARIS
|
|