Nox erat et caelo fvlgebat lvna sereno inter minora sidera.
|
15.pr.1
|
Qu[a]eritur de Neaera, quod non seruet fidem iuris iurandi,
|
|
quo se obstrinxerat semper cum Horatio uicturam.
|
|
Deinde horrendum ipsum ius iurandum uult facere:
|
|
noctis silentium erat, inquit, serenum caelum, luna lucebat.
|
5
|
Cvm tv, magnorvm n<v>men laesvra deorvm. Ad euentum
|
3.1
|
refert numen laesura deorum, quasi, cum iuraret, iam
|
|
perfidiam fallendi in animo haberet.
|
|
In verba ivrabas mea, hoc est: [mea] per <e>um uerba
|
4.1
|
concepta iu<ri>s iurandi.
|
|
Lentis adh<a>erens bracchiis.
|
6.1
|
Mihi adh<a>erens amplexu bracchiorum, cum haec iurares.
|
|
Dvm pecori lvpvs et navtis infestvs Orion. Huic simile est:
|
7.1
|
In freta dum fluuii current, dum montibus
|
|
umbrae
|
|
Lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet.
|
|
Nam siqvid in Flacco viri est.
|
12.1
|
Id est: siquid uirile Flaccus in se habet.
|
|
Non feret adsidvas potiori te dare n<o>ctes.
|
13.1
|
Potiori non ex sua persona Flaccus dixit (neque enim
|
|
riualem sibi suum praefert), sed 'qui apud te potior est'.
|
|
Nec semel offensae cedet constantia formae: qua semel
|
15.1
|
offensa est. Id est: nec uincetur constantia mea a tua forma,
|
|
quominus illam contemnat ac relinquat.
|
|
<Si certvs intrarit dolor.
|
|
Si> indignationem certam concepero.
|
5
|
Et tv, qvicvmqve es felicior. Ad riualem hoc dicit.
|
17.1
|
Atqve meo nvnc svperbvs incedis malo.
|
17-18.1
|
Id est: tibi placens ac gloriosus.
|
|
Sis pec[i]ore et mvlta dives tellvre licebit. Etiam di-
|
19.1
|
u<i>ti<i>s felix sis praeter amore<m> Neaerae.
|
|
Tibiqve Pactvlvs flvat, id est: abundes auro, quia Pa-
|
20.1
|
ctolus fluuius aurum ferre dicitur.
|
|
Nec te Pythagorae fallant arcana renati.
|
21.1
|
Id est: licet doctissimus sis.
|
|
Quare autem renatus Pythagora dicatur, notum est et
|
|
supra diximus.
|
|
Formaqve vincas Nerea.
|
22.1
|
Hunc quoque supra rettulimus formosissimum ab Ho-
|
|
mero praedicari hoc uersu:
|
|
Νηρεὺς ὅς κάλλιστος ἀνὴρ ὑπὸ Ἴλιον ἦλθεν.
|
|
Hev translatos alio maerebis amores. Ingemescit iam
|
23.1
|
uicem illius, qui relinqui m<a>er<eb>it.
|
|
Ast ego vicissim risero. Risero modo coniunctiuo
|
24.1
|
dicitur tempore futuro, ut est illud Terentianum:
|
|
Vxor<i> tibi opus es<se> dixero.
|
|