Qvo qvo scelesti rvitis? Eleganter ut in tumultu ab ex-
|
7.pr.1
|
clamatione incipit. Ad eos autem dicit, qui furiosa mente
|
|
instaurare bellum ciuile conabantur.
|
|
Avt cvr dexteris aptantvr enses conditi? Enses, qui iam
|
1-2.1
|
conditi erant, cur dextris adcommodantur? ut si diceret: cur
|
|
stringitis gladios in uagina iam conditos?
|
|
Neqve hic lvpis mos nec fvit leonibvs, vmqvam nisi
|
11-12.1
|
in dispar feris.
|
|
Sensus est: ferae non faciunt, quod uos, o Romani, san-
|
|
guinem inuicem petentes. Nam ferae eiusdem generis inter
|
|
se pacem habent, dispares se insectantur.
|
5
|
In dispar fer. Dispar aduerbium est nunc, ut si
|
|
diceret: Dispariter feris.
|
|
Fvrorne caec<v>s an rapit vis acrior? Quae est acrior uis
|
13.1
|
quam furor? aut numquid deorum ira?
|
|
Tacent, et albvs ora pallor inficit. Elegans ἐνέργια,
|
15.1
|
quasi his uerbis conuicti steterint, deinde conscientia sceleris
|
|
palluerint.
|
|
Sic est: acerba fata Romanos agvnt. Eleganter, quasi
|
17.1
|
tandem inuenit furoris huius causam, intulit 'sic e<st'>. N<a>m
|
|
est sensus: 'sine dubio hoc est: fato agimur ad hoc bellum
|
|
supplicium pendentes ob caedem Romuli in fratrem admissam'.
|
|
Sacer nepotibvs crvor.
|
20.1
|
Sacer utique uenerabilis nunc intellegendum, nisi forte
|
|
epitheton, ut solet, ad ipsum facinus reuocamus, ut 'sacer
|
|
cruor' pro sacra, id est execrabili, caede effuso dictum sit.
|
|
Sacrum autem et pro execrabili ueteres dixisse notum est.
|
5
|
Etiam apud Vergilium:
|
|
Quid n. m. p. c. auri sacra fames.
|
|