QVINTI SERENI LIBER
|
|
Praefatio
|
|
Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen
|
pr.1
|
inuentumque tuum prompto comitare fauore.
|
|
tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas
|
|
nosti et in caelum manes reuocare sepultos,
|
|
qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum,
|
5
|
qui quondam placida tectus sub pelle draconis
|
|
Tarpeias arces atque inclita templa petisti
|
|
depellens taetros praesenti numine morbos:
|
|
huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus
|
|
firmasti, cunctum teneris expone papyris.
|
10
|
Ad capitis curationem
|
|
balsama si geminis instillans auribus addas,
|
1.11
|
tum poteris alacrem capitis reparare uigorem.
|
|
uel quae septenis censentur gramina nodis
|
|
utiliter nectes uel corno ex arbore sertum.
|
|
puleiumue potens una super aure locabis
|
15
|
aut illud mixto coctum clementer aceto
|
|
cauta nare trahes; seu uisco lintea nexo
|
|
induces fronti seu tritae gramina mentae;
|
|
spongia cum tepidis adnexa liquoribus imbris
|
|
profuit aut hedera ex oleo colata uetusto;
|
20
|
profuit et cocleis frontem tractare minutis.
|
|
si nocuit cerebro uiolentia solis aperto,
|
|
saepe chelidonia ex acido perducta liquore
|
|
sanauit; prosunt et amica papauera somno,
|
|
si prius in lento madefacta terantur oliuo.
|
25
|
Hemicranio medendo
|
|
portio si capitis morbo temptatur acuto,
|
2.26
|
alia diuersam lana contecta per aurem
|
|
inducta prosunt et eodem balsama pacto;
|
|
alia uel ternis piperis terna addita granis
|
|
trita linis: certam dabit haec tibi cura salutem.
|
30
|
Ad porriginem depellendam
|
|
est insensibilis morbus, sed noxia formae,
|
3.31
|
cum caput immensa pexum porrigine ninguit,
|
|
copia farris uti frendentibus edita saxis.
|
|
hanc poterit maluae radix decocta leuare;
|
|
aut tu fenuculum nitrumque et sulphura uiua
|
35
|
contere, deinde caput permixtis ablue cunctis;
|
|
furfuribusue nouis durum miscebis acetum,
|
|
ut uarios crines tali des unguine puros;
|
|
prodest et tarda demptus testudine sanguis
|
|
et prodest cedro demissus ab arbore sucus.
|
40
|
desinet interea glomerari farrea nubis
|
|
cessabitque grauis crebrae porriginis imber.
|
|
Ad capillos tinguendos
|
|
quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus
|
4.43
|
offendit, cupiunt properos <si> abscondere canos
|
|
et nigrum crinem fuco simulare doloso,
|
45
|
his prodest acri contrita cupressus aceto
|
|
uel frons lentisci uel tristia poma sabuci;
|
|
lumbrici quoque terrestres miscentur oliuo
|
|
et iuuenem praestant rediuiuo flore capillum.
|
|
praeterea niueum poterit depellere uultum
|
50
|
resina ex facili cera uiscoque coacta.
|
|
ad rutilam speciem nigros flauescere crines
|
|
unguento cineris praedixit Tullius auctor.
|
|
si praegnans artus captiui soricis edit,
|
|
dicuntur fetus nigrantia lumina fingi.
|
55
|
Ad pthiriasin arcendam
|
|
noxia corporibus quaedam de corpore nostro
|
5.56
|
progenuit natura uolens abrumpere somnos,
|
|
sensibus et monitis uigiles intendere curas.
|
|
sed quis non paueat Pherecydis fata tragoedi,
|
|
qui nimio sudore fluens animalia taetra
|
60
|
eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt.
|
|
Sylla quoque infelix tali languore peresus
|
|
corruit et foedo se uidit ab agmine uinci.
|
|
saepius ergo decet mordax haurire sinapi,
|
|
uel nitro ac sale permixtis acidoque liquore
|
65
|
laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus,
|
|
aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri,
|
|
quin etiam furfur mixto medicatur aceto.
|
|
unda maris lendes capiti deducet iniquas
|
|
et quicquid crebri defendit silua capilli.
|
70
|
Prurigini, papulis et scabie arcendis
|
|
inlotus sudor uel copia nobilis escae
|
6.71
|
saepe graui scabie correptis asperat artus.
|
|
ergo lutum prodest membris adhibere fricatis,
|
|
quod facit ex asino saccatus corporis umor;
|
|
nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit;
|
75
|
stercoris ex porco cinerem confundito lymphis,
|
|
sic pauidum corpus dextra parcente foueto;
|
|
proderit ex oleo puluis, quem congerit alte
|
|
dulcibus ex latebris patiens formica laborum:
|
|
conuenit hinc tepido lita tradere corpora soli.
|
80
|
feruentes papulas †papiro curato liquenti,
|
|
aut acido Baccho miscebis farra lupini
|
|
atque hinc in calido percurres membra lauacro.
|
|
pruritus autem salsos leuat umor aceti
|
|
siue maris rabidi sudor cocleaeque minutae,
|
85
|
quarum contactu perimetur acerba libido.
|
|
Phrenesi et capiti purgando
|
|
ex uitio cerebri phrenesis furiosa mouetur
|
7.87
|
amissasque refert frendens amentia uires,
|
|
siue calens febris iactatos exedit artus
|
|
siue meri gustus seu frigoris efficit aura.
|
90
|
conuenit calidis pecudum pulmonibus apte
|
|
tempora languentis medica redimire corona.
|
|
inlotis etiam lanis suffire memento
|
|
cerritum; saepe horrendi medicantur odores.
|
|
non semper praesens dolor est sanabilis: ergo
|
100
|
cura magis prodest uenturis obuia morbis
|
|
atque ideo sanos etiam curarier est par.
|
95
|
purgatur cerebrum mansa radice pyrethri,
|
|
unguitur et sucis, dederit quos parua sabucus,
|
|
expressusque hederae mandatur naribus umor
|
|
aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum.
|
|
Defluxu capillorum et maculis capitis tollendis
|
|
defluit expulsus morbo latitante capillus,
|
8.102
|
si raro lauitur; seu uis epota ueneni
|
|
seu salamandra potens nullisque obnoxia flammis
|
|
eximium capitis tactu deiecit honorem.
|
105
|
nonnunquam uariant maculae paruisque parumper
|
|
orbibus aspersum ducit noua uulnera tempus.
|
|
uipereae pellis cinerem his addito rebus
|
|
roboreasue pilas ursino iungito seuo
|
|
uel testudineo mala permulceto cruore.
|
110
|
Vmoribus et perfrictionibus sedandis
|
|
saepe ita peruadit uis frigoris ac tenet artus,
|
9.111
|
ut uix quaesito medicamine pulsa recedat.
|
|
si ranam ex oleo decoxeris, abice carnem,
|
|
†membra foue. parili ratione rigorem
|
|
urticae semen perceptaque frigora uincit.
|
115
|
et ceruina potest mulcere medulla rigorem.
|
|
decoctum raphani semen cum melle uorabis.
|
|
siue fel ursinum tepefacta dilue lympha:
|
|
proderit hoc potu; seu cassis ostrea testis
|
|
usta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis
|
120
|
decutiet gelidum calefacto uertice uirus.
|
|
nonnullus liquidum sugit mulsumque sinapi
|
|
palatoque agitat pariter retinensque uomensque.
|
|
alia nonnulli mandunt oleiue liquore
|
|
perfundunt calido cerebrum nasique latebras.
|
125
|
quidam lactucae credunt prodesse sapores.
|
|
curandi modus hic et suauis et utilis idem est.
|
|
Elephantiasi propellendae
|
|
est elephans morbus tristi quoque nomine dirus,
|
10.128
|
non solum turpans infandis ora papillis,
|
|
sed cita praecipitans funesto fata ueneno
|
130
|
huic erit aduersus cedri de cortice sucus
|
|
mustelaeque cinis uel fusus sanguis ab illa.
|
|
nonnulli dixere serum prodesse bibendo.
|
|
mentastri folium potu apposituque salubre est,
|
|
nec frustra bulbos et sulfura iungit aceto
|
135
|
qui cupit horribiles ad pristina reddere uultus.
|
|
praeterea nitrum debes cum melle iugatum
|
|
spargere lacte bouis, uarias sic unguere frontes.
|
|
cerussam et chartam, quam gens Aegyptia mittit,
|
|
ture simul misceque oleo, quod flore rosarum
|
140
|
conditum est: line sic faciem, sic redde salutem.
|
|
Cutis et faciei uitiis propellendis
|
|
inuida si maculat faciem lentigo decoram
|
11.142
|
nec prodesse ualent naturae dona benignae,
|
|
erucam atque acidum laticem simul inline malis;
|
|
proderit et bulbus mellis dulcedine uictus,
|
145
|
crudaue dulcacido miscebis rapa liquori,
|
|
sanguine uel leporis morbus delebitur oris.
|
|
frons salicis cum flore suo contrita medetur.
|
|
saepiolae cineres ex ossibus omnia leuant.
|
|
cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo:
|
150
|
omne malum propere maculoso ex ore fugabis.
|
|
horrebit si liuor atrox aut nigra cicatrix,
|
|
attrito sapone genas purgare memento.
|
|
rugarum sulcos lentisci mastice tendes.
|
|
si uero uitium est quod ducit ad impete nomen,
|
155
|
hoc matutina poteris cohibere saliua
|
|
seu folio platani, quod mansum mane uorabis.
|
|
foeda fluunt curui quae purgamenta cameli
|
|
urentur cineremque dabunt, iungentur aceto
|
|
mascula tura simul, diuinaque cura ualebit.
|
160
|
Aurium uitiis succurrendis
|
|
cum saeuus teneras dolor alte sauciat aures,
|
12.161
|
fraxinea in flammis fundit quem talea sucum
|
|
instilla siue obscaenos ex uirgine rores
|
|
aut sucum, ex folio dederit quem populus alba.
|
|
saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum
|
165
|
adiunctoque nitro procedit cura salubris.
|
|
mentastri liquor expressus conducere fertur.
|
|
infectum uiolis oleum bene consulit auri.
|
|
annosa rubros si legeris arbore uermes,
|
|
ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti.
|
170
|
si uero obstrusa sensus morietur in aure,
|
|
lumbricos terrae seuumque ex ansere rauco
|
|
excoque: uel ueterem poteris dissoluere morbum.
|
|
fella bouis surdis etiam prodesse loquuntur,
|
|
si iungas olidae graue quod minxere capellae.
|
175
|
si uero incautas animal penetrauerit aures,
|
|
proderit admixto pauidi fel muris aceto.
|
|
at si lympha nocens peruaserit, anseris aptus
|
|
immittetur adeps caeparum non sine suco,
|
|
qui grauis est oculis, sensum tamen auribus auget.
|
180
|
uis et Phoebigenae diuinam discere curam?
|
|
si qua uel annosis confecta doloribus auris
|
|
plectitur, hoc uno medicamine cuncta uigebit.
|
|
alia tu septem numero septemque lupinos
|
|
ceruinam dabis in testam, tum Delphica frondis
|
185
|
addatur, mixto totum feruescat aceto:
|
|
doctus eris tepidos illinc immittere rores.
|
|
Oculorum dolori mitigando
|
|
summa boni est alacres homini contingere uisus,
|
13.188
|
quos quasi custodes defensoresque pericli
|
|
prospiciens summa natura locauit in arce,
|
190
|
sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus
|
|
atque supercilio pauidi tegerentur opaco.
|
|
sed dolor immeritum lumen si forte lacessit,
|
|
lana madens oleo noctu conectitur apte
|
|
uiuentisue nepae lumen gestatur amicum.
|
195
|
ex folio caulis cineres confractaque tura
|
|
et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae
|
|
desuper induces atque una nocte probabis.
|
|
Hyblaei mellis sucus cum felle caprino
|
|
subueniunt oculis dira caligine pressis.
|
200
|
Vettonicae mansus siccabit lumina sucus.
|
|
si tenebras oculis obducit pigra senectus,
|
|
expressae marathro guttae cum melle liquenti
|
|
detergere malum poterunt uel uulturis atri
|
|
fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta:
|
205
|
haec etiam annosis poterunt succurrere morbis.
|
|
fel quoque de gallo mollitum simplice lympha
|
|
exacuit puros dempta caligine uisus.
|
|
siue columbarum fimus <ad>miscetur aceto
|
|
seu fel perdicis parili cum pondere mellis.
|
210
|
uina chelidoniae simili ratione iugantur
|
|
efficiuntque suo praeclaros unguine uisus,
|
|
aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt.
|
|
si genus est morbi, miserum quod lumen adurit,
|
|
hic calor infuso mitescit lacte canino.
|
215
|
si tumor insolitus typho se tollet inani,
|
|
turgentes oculos uili circumline caeno.
|
|
anguibus ereptos adipes aerugine misce:
|
|
hi poterunt ruptas oculorum iungere partes.
|
|
si uero horrendum ducent glaucomata plumbum,
|
220
|
spiritus alterius prodest, qui grana cumini
|
|
pallentis mandens uisus exalat in ipsos.
|
|
Dentium uitio et oris fetori medendo
|
|
haud facile est acrem dentis tolerare laborem:
|
14.223
|
quo magis est aequum medicam pernoscere curam.
|
|
cum Baccho uiolas incoxeris, ore teneto.
|
225
|
mansus item prodest sucis oleaster acerbis:
|
|
hinc oscedo fugit, linguae quoque uulnera cedunt.
|
|
cum uino piper et nitro tepidum inde dolenti.
|
|
saepe chelidoniae suco uel lacte capellae
|
|
sanescunt dentes aut tauri felle iuuantur.
|
230
|
aut acidi latices clauso uoluuntur in ore.
|
|
manditur apta rubus gingiuis et bona labris.
|
|
lentiscus myrtusque emendant oris odorem.
|
|
quod uero assumpsit nomen de dente fricando,
|
|
ceruino ex cornu cinis est, aut ungula porcae
|
235
|
torrida, uel cinis ex ouis, sed non sine uino,
|
|
muricis aut tosti uel bulbi extincta fauilla.
|
|
ambitiosa putas? sunt ista salubria cunctis.
|
|
exesos autem dentes si forte quereris,
|
|
ure fimum muris, patulis et hiatibus adde;
|
240
|
uel cinerem dentis ceruini extinguere aceto
|
|
conuenit atque cauis immittere partibus apte.
|
|
prodest et puluis lumbrici corpore tosto.
|
|
ora ambusta cibo sanabis lacte canino.
|
|
saepe etiam gelida gingiuas collue lympha,
|
245
|
dentibus ut firmum possis seruare uigorem.
|
|
si uero infandum proserpit ad intima uulnus,
|
|
permisceto salem parili cum pondere turis:
|
|
hinc tractato locum: miram experiere medelam.
|
|
aut tu sume pilam, quae caudis haeret ouinis:
|
250
|
haec siccata dabit molles et fracta farinas,
|
|
huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus.
|
|
Vuae faucibus collo et quae mollienda sunt medendis
|
|
aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri
|
15.253
|
uis subiit uel cum uentis agitabilis aer
|
|
uertitur atque ipsas flatus grauis inficit undas
|
255
|
uel rabidus clamor, fracto cum forte sonore
|
|
plenum radit iter. sic est Hortensius olim
|
|
absumptus; causis etenim confectus agendis
|
|
obticuit cum uox domino uiuente periret
|
|
et nondum extincti moreretur lingua diserti.
|
260
|
ergo omni studio quaeres inhibere dolorem.
|
|
simplicibus lymphis confunditur aerium mel,
|
|
additur excussus niuea similagine furfur:
|
|
decocta haec clauso simul exercentur in ore.
|
|
praeterea fauces extrinsecus unguere prodest
|
265
|
ursino et tauri seuo cerisque remissis,
|
|
omnia quae geminis aequabis lancibus ante.
|
|
disce etiam miram ex humili medicamine curam.
|
|
Attiaco melli iunges agreste papauer
|
|
decoctumque simul mandes mansumque uorabis.
|
270
|
crinitae porri radices quinque coquantur,
|
|
hinc aqua non feruens uoluatur fauce sonora
|
|
nec tamen in stomachum descendat gutta patentem.
|
|
si uero adflictam languor deiecerit uuam,
|
|
tunc horas aliquot pronus recubare memento;
|
275
|
aut illam puluis tosti releuabit anethi
|
|
aut cinis ex coclea uel torrida brassica flammis.
|
|
angina †uero mixtum sale poscit acetum,
|
|
quod refert clauso uersatum agitare palato.
|
|
at si ceruices durataque colla rigebunt,
|
280
|
(mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples:
|
|
hinc longum per iter neruos medicina sequetur;
|
|
anseris aut pingui torpentia colla fouebis.
|
|
inditur et ualido multum lens cocta in aceto
|
|
aut caprae fimus ex bulbo aut ceruina medulla:
|
285
|
hoc etiam inmotos flectes medicamine neruos.
|
|
quos autem uocitant tolles, attingere dextra
|
|
debebis, qua gryllus erit pressante peremptus.
|
|
Tussi et choleribus medendis
|
|
noxia si cholerum penitus saeuire uenena
|
16.289
|
perspicies, cocta lactucae fronde leuabis,
|
290
|
proderit et caules adsumere saepe madentes.
|
|
interdum fauces tussi quatiuntur atroci:
|
|
alia tum sumis decocta et melle peruncta,
|
|
semina uel raphani permixto dulcia melle.
|
|
aut si fraxinea semen de fronde reuellis,
|
295
|
interiora uora, uetitus contingere dente.
|
|
ouum melle teres domitum feruentibus undis
|
|
marrubiumue potens: haec faucibus optima sumes
|
|
frenabisque grauem facili medicamine tussim.
|
|
Stomacho et digestioni
|
|
qui stomachum regem totius corporis esse
|
17.300
|
contendunt, uera niti ratione uidentur.
|
|
huius enim ualidus firmat tenor omnia membra
|
|
aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore.
|
|
quin etiam, nisi cura iuuat, uitiare cerebrum
|
|
fertur et integros illinc auertere sensus.
|
305
|
lactucae semen nigrae, quod lignea pila
|
|
triuerit, admixto ieiunus sumito melle;
|
|
sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno.
|
|
aut tritum semen raphani mulsumque iuuabit;
|
|
siue duae partes apsinthi ac tertia rutae
|
310
|
decoctis potantur aquis siliquaeque madentes,
|
|
semina uel marathri fetae cum lacte capellae;
|
|
puleium quoque decoctum curabit amice.
|
|
et potu et fotu stomacho conducit acetum.
|
|
seu cocleas undis calefactas ac prope uictas
|
315
|
suppositis torre prunis uinoque garoque
|
|
perfusas cape: sed prodest magis esse marinas.
|
|
at male digestis si crapula saeuiet escis,
|
|
ex pipere et calida florem de rore marino
|
|
ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum,
|
320
|
quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis.
|
|
aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti.
|
|
uentriculus mergi tactus sale theriacusque
|
|
tosto pane super, piperis quoque puluere multo
|
|
miscetur: capies diuinum munus in istis.
|
325
|
proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas:
|
|
grana peregrini piperis diffindito quinque,
|
|
nicolao molli quae mane inserta capesses.
|
|
Felli uomitu et pthisi
|
|
lutea si crescent et cunctis noxia fella,
|
18.329
|
alia parua nouem, piperis tot permole grana,
|
330
|
quae cyatho diluta gari mandesque bibesque:
|
|
haec iterum septena capis, post denique quina.
|
|
praeterea caules, si frondet passa, sabuci
|
|
decoctos sale permisces ac spargis oliuo:
|
|
tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas.
|
335
|
prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto
|
|
dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti.
|
|
et niueus prodest ex ubere sucus asellae,
|
|
si tepido uinum infundas ac mella piperque.
|
|
at uomitum radix narcissi pota mouebit.
|
340
|
si uero pthisis annoso sedet improba morbo,
|
|
intritas uino cocleas hausisse iuuabit.
|
|
proderit et ueteris seui pila sumpta suilli,
|
|
quo scapulas quoque perducit medicina salubris.
|
|
Mammis sanandis uel stringendis
|
|
ubera fecundo ualde lactentia suco
|
19.345
|
saepe sibi noxae nimium manando fuerunt:
|
|
faece igitur ualida saeui reprimentur aceti.
|
|
post partum tumidas iniuste adsurgere mammas
|
|
interdum aspicies: harum mala commemoratur
|
|
murinum fimus ex pluuio sedare liquore.
|
350
|
sin autem clausas penitus dolor angit acerbus,
|
|
lumbricis terrae turgentes ungue corymbos.
|
|
si castigatas studium est praestare papillas,
|
|
ex hedera sertis ambas redimire memento,
|
|
protinus et raptas fumis mandare coronas;
|
355
|
anseris aut seuum pariter cum lacte tepenti
|
|
aut ouum inlinito, tulerit quod garrula perdix.
|
|
praeterea pluuio decocta papauera rore
|
|
haerescant, multis post absoluenda diebus.
|
|
uis et Phoebigenae caelestia sumere dona,
|
360
|
ubera cum taetris laniata doloribus horrent?
|
|
nauis ramentum et quae nomine prasion herba est
|
|
et quae uulgari sermone insana uocatur
|
|
(Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua)
|
|
nec non et calami radix lapathique legumen
|
365
|
mixta dabunt miras (experto crede) medelas.
|
|
Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae
|
|
si stomachus nondum concoctas expuit escas
|
20.367
|
et magis atque magis uitium recolendo ualescit,
|
|
alia caedemus crebrumque trahemus odorem.
|
|
sin etiam rutilus referetur pectore sanguis,
|
370
|
sorbitio mentae, raphanus uel cocta iuuabit.
|
|
saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt)
|
|
et mixtis hauritur aquis sistitque cruorem.
|
|
uritur interdum raptus de subere cortex,
|
|
et cinis ex calido prodest epota Lyaeo;
|
375
|
ouorum cinis aut coclearum aut denique melis
|
|
aut cinis ex salicum ramis prodesse putatur;
|
|
aut platani pilulas acri infundemus aceto:
|
|
nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur.
|
|
Iecoris et lateris uitiis medendis
|
|
si mollis iecoris fibras dolor angit acerbus,
|
21.380
|
protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est,
|
|
sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit,
|
|
uulturiiue iecur uel ius perdicis apricae.
|
|
praeterea simili dragma pix dura piperque
|
|
franguntur; sic in mollito puluere iuncta
|
385
|
egelidis miscentur aquis recreantque bibentem.
|
|
absinthi quoque decocti potabitur humor.
|
|
si latus immeritum morbo temptatur acuto,
|
|
accensum tingues lapidem stridentibus undis,
|
|
hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una
|
390
|
cum uino capis: hoc praesens medicamen habetur.
|
|
quid referam multis conposta Philonia rebus,
|
|
quid loquar antidotus uarias? dis ista requirat,
|
|
at nos pauperibus praecepta dicamus amica.
|
|
nec non et iecoris quaeretur fibra lupini
|
395
|
iungeturque simul costum foliumque piperque;
|
|
diluta quae duro dantur potanda Lyaeo.
|
|
est et uis morbi, quod 'telum' commemoratur,
|
|
cum subito dolor insanus furit incitus ictu:
|
|
Persicus huic potum e nucleo dabit interiore;
|
400
|
quae mihi cura satis casu monstrante probata est.
|
|
Spleni curando
|
|
quando lien tumido circumligat ilia uinclo
|
22.402
|
et plena splenis demonstrant membra rigorem,
|
|
mollibus ex hederae tornantur pocula lignis:
|
|
hinc trahet adsuetos aeger quoscunque liquores.
|
405
|
aut uiridis coctorum holerum potabitur unda.
|
|
proderit exsucto fluuialis hirudo cruore,
|
|
siue myrica potens seu ros cum pane marinus,
|
|
aut hederae sucus potu apposituque iuuabit.
|
|
nec non intactam ferro quam uideris alnum,
|
410
|
huic liber eripitur ferro sine decoquiturque,
|
|
donec uictarum pars tertia subsit aquarum:
|
|
hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit.
|
|
nonnulli memorant consumi posse lienem,
|
|
si qui eruum semper ieiuno sumpserit ore.
|
415
|
arida ficus item feruente domatur aceto
|
|
et trita inlinitur, uel splen apponitur haedi.
|
|
marrubium in uino potum prodesse loquuntur.
|
|
praeterea piper ac nepetae cum flore et anethum
|
|
nicolausque, apio ac boletus iungitur una:
|
420
|
horum decoctos latices potare salubre est.
|
|
puleium, abrotonum nitida cum mastice coctum
|
|
ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten,
|
|
praedixit spleni deus Idae posse mederi.
|
|
dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni.
|
425
|
splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum,
|
|
ut mihi Sardonicis uideatur proximus herbis,
|
|
irrita quae miseris permiscent gaudia fatis.
|
|
dicitur exsectus faciles auferre cachinnos
|
|
perpetuoque aeuo frontem praestare seueram.
|
430
|
Praecordiis sanandis
|
|
languida si duro turgent praecordia morbo,
|
23.431
|
miscetur mulsae farris sextarius undae
|
|
nec non et lini tunsum siliquaeque legumen:
|
|
haec decocta simul nondumque tepentia nectes.
|
|
aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris
|
435
|
cocta lines, durum ut possis mollire tumorem.
|
|
ocima praeterea bulbiue linuntur amari.
|
|
proderit et lymphis corpus mersare marinis.
|
|
quin etiam catulum lactantem adponere membris
|
|
conuenit: omne malum transcurrere fertur in illum;
|
440
|
cui tamen extincto munus debetur humandi.
|
|
humanos quoque contactus mala tanta sequuntur
|
|
et iunctus uitium ducit de coniuge coniux.
|
|
quod superest styraci iunges ramenta carinae
|
|
quodque decem ex rebus confit simul atque uocatur,
|
445
|
masticis addentur fractae iam mollia farra:
|
|
talibus auxiliis praecordia fota resident.
|
|
Lumbis et renibus sanandis
|
|
cum saeuit penitus haerens iniuria lumbis,
|
24.448
|
igne lapis candens datur exultantibus undis:
|
|
hoc poteris potu tristem superare dolorem.
|
450
|
aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum
|
|
sucida lana rapit contacta calentibus isdem:
|
|
proderit hanc aegris crebro perducere membris.
|
|
aut caput asparagi cum uino sume uetusto
|
|
seu mauis adpone: modus conducit uterque.
|
455
|
aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur.
|
|
saepe chelidoniam cum suco Palladis addes
|
|
farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis.
|
|
fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus:
|
|
pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti.
|
460
|
aut tres ex uino cocleas feruescere coges
|
|
cumque suis domibus franges; piperis quoque grana
|
|
ter quina adicies potuque iuuaberis illo.
|
|
furfur item parca fuerit cum feruidus unda,
|
|
post oleo madidus saccis immittitur aptis,
|
465
|
quos uix passuris urentes addito membris.
|
|
prodest ceruinae uiolens natura medullae.
|
|
nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem;
|
|
aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis
|
|
contere tumque simul cum mastice confer anethum
|
470
|
quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est:
|
|
his continge locum: deus haec mihi certa probauit.
|
|
Ventris dolori mitigando
|
|
si dolor insanus tota desaeuit in aluo,
|
25.473
|
heminis tribus in lympha<e> ualidam coque rutam
|
|
atque apium, donec duplex pars desit aquarum:
|
475
|
potus erit medicus non detractante palato.
|
|
praeterea niuei sterilis testa uritur oui;
|
|
quae postquam in taetram fuerit conuersa fauillam,
|
|
ex calidis potatur aquis et pota medetur.
|
|
nec non iungenda est utero noua uirga myricae:
|
480
|
inlaesa haec ferro terraque intacta geratur.
|
|
aut medio uentris prodest aspargere terram,
|
|
quam signauerunt uestigia pressa rotarum.
|
|
proderit et puluis facili sub cardine raptus.
|
|
quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum
|
485
|
conueniet, quod iam nobis documenta probarunt.
|
|
menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores.
|
|
coeliacos autem recreabis pane salubri,
|
|
quem madido farre efficies ac mollibus ouis,
|
|
quorum testa fero prius euanescat aceto.
|
490
|
refert et teretes bulbos mollire terendo
|
|
cumque his Lenaei durum potare fluentum.
|
|
Hydropi depellendae
|
|
corrupti iecoris uitio uel splenis acerbus
|
26.493
|
crescit hydrops aut cum siccatae febre medullae
|
|
atque auidae fauces gelidum traxere liquorem.
|
495
|
tum lympha interius uitio gliscente tumescit
|
|
secernens miseram proprio de uiscere pellem.
|
|
conueniet tenerae radix decocta sabuci
|
|
in geminis calidi cyathis potanda Lyaei.
|
|
fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est.
|
500
|
nec non adposito curantur dropace membra,
|
|
qui subito raptos uentos sucosque [mire] reuellit.
|
|
nec non in tepidis conuolues corpus harenis.
|
|
adposituque leues nepetae gustuque iuuabunt.
|
|
saepe et scillino pelluntur noxia Baccho.
|
505
|
elleboro bene purgatur lymphaticus error.
|
|
aut huius uice sementis scopulosa genestae
|
|
miscetur mulsis et cautis ducitur undis.
|
|
est qui praeualidum fricto sale miscet acetum
|
|
atque olei suco, refricatque albentia membra
|
510
|
aut calido filicis radicem mollit Iaccho,
|
|
unguine quo frangit uires languoris aquosi.
|
|
Ventri molliendo
|
|
saepe cibi specie, uitio uel corporis ipso
|
27.513
|
potibus aut duris restricta morabitur aluus.
|
|
uincetur talis mora gramine Mercuriali,
|
515
|
cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus.
|
|
prunaque conueniunt, quae mittit clara Damascus.
|
|
multos praeterea medici componere sucos
|
|
adsuerunt; pretiosa tamen cum ueneris emptum,
|
|
falleris frustraque immensa nomismata fundes.
|
520
|
quin age et in tenui certam cognosce salutem.
|
|
aut igitur tectum lana supponis alumen
|
|
aut edis in patinis tenerae decocta sabuci
|
|
uel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis.
|
|
crede tamen potum meliorem lactis equini:
|
525
|
dicitur hic dulces asinae praeuincere sucos.
|
|
siluestris fici lacrimam prodesse loquuntur.
|
|
quodque ratis melius uerbis dicemus Horati:
|
|
'mitulus et uiles pellunt obstantia conchae'.
|
|
sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci:
|
530
|
purior hinc gustus noxa sine mouerit aluum.
|
|
saepe thalassomeli adiecto cumulauimus imbri:
|
|
haec purgant, parili fuerint si pondere mixta.
|
|
Solutioni uentris et dysenteriae compescendae
|
|
tam uarii casus mortalia saecla fatigant,
|
28.534
|
ut sint diuersis obnoxia corpora morbis.
|
535
|
saepe etenim nimio cursu fluit impetus alui:
|
|
frenatur, mixto cum feruet brassica uino
|
|
aut cerasi uictum longo iam tempore pomum.
|
|
sucus Aminei cum pane medetur Iacchi
|
|
uel bene permixtum calida potatur acetum:
|
540
|
uile quidem facili factu, tamen utile potu.
|
|
si laedent medica data purgatoria dextra,
|
|
adiecto piperis medicatur puluere calda.
|
|
sin autem longo decurrent intima fluxu
|
|
atque immane malum multo iam tempore gliscet,
|
545
|
torridus ex uino cortex potabitur oui.
|
|
ramentum niuei credunt prodesse elephanti.
|
|
arbore Pyramea cortex derepta coquetur
|
|
axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo
|
|
inmensum poterit potu retinere fluorem.
|
550
|
numinis aut iussu cedrini mastice misces
|
|
mollitamque picem et rasum de nauibus unguen:
|
|
languida quo fidens medicamine membra fouebis.
|
|
proderit et pueris, quos dentis origo fatigat,
|
|
castaneas coxisse nuces et sorba uetusta
|
555
|
atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta:
|
|
potio quae fluidam consumpta morabitur aluum.
|
|
Lumbricis et taeniis aspurgandis
|
|
quid non aduersum miseris mortalibus addit
|
29.558
|
natura, interno cum uiscere taenia serpens
|
|
et lumbricus edax uiuant inimica creanti?
|
560
|
quod genus assiduo laniat praecordia morsu,
|
|
saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret
|
|
obsessasque uias uitae concludit anhelae.
|
|
ergo cinis cornu ceruini proderit haustus
|
|
uel nepetae tritum ex uino uel lacte capellae;
|
565
|
nec non et sucus medici potatur aceti.
|
|
prodest praeterea cum Baccho Persica frondis.
|
|
Democritus memorat mentae conducere potum.
|
|
sumitur abrotonum nec non et uile melanthum.
|
|
alia per sese sanant aut uis coriandri.
|
570
|
quin et marrubium decoctum haustumque iuuabit.
|
|
puleiumue potens et agreste iugatur anethum:
|
|
synthesis haec prodest unda mollita calenti.
|
|
Colo sedando
|
|
cum colum, inuisum morbi genus, intima carpit,
|
30.574
|
mande galeritam uolucrem quam nomine dicunt.
|
575
|
aut pauidi leporis madefacta coagula pota.
|
|
siue apio nepetas tereti cum mastice iunge
|
|
nec non et species ambas halantis anethi,
|
|
quarum decoctos patiens haurito liquores.
|
|
Vessicae et calculo purgando
|
|
si cui uessicae tardus cunctabitur umor,
|
31.580
|
haec mora rumpetur uino peruicta uetusto.
|
|
proderit ex paruis acinos potare sabucis
|
|
aut hederae sucum aut lacrimosi trita sinapi.
|
|
nec non resinas ex Oricia terebintho
|
|
in speciem eruiliae paruos glomerabis in orbos,
|
585
|
quos ternos tepida mixtos hausisse medella est.
|
|
quondam etiam nimio praeceps urina fluento
|
|
inrigat exuuias obscaenoque inficit imbri:
|
|
tum leporis cerebrum ex uino potare licebit.
|
|
si dolor internam uessicae concoquet aluum,
|
590
|
subueniet radix frondosae epota cupressi
|
|
puleiumue potens domitum feruentibus undis.
|
|
si uero in lapides densus conuertitur umor,
|
|
qui retinent cursus gemitumque dolore frequentant,
|
|
saxifragam seu spongiten succurrere credunt.
|
595
|
praeterea semen myrti siluestris Iaccho
|
|
atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum,
|
|
uinaque sumantur fricto condita cumino;
|
|
siue palumborum capitur fimus acre ferorum
|
|
dulcacidis sparsum sucis trituque solutum;
|
600
|
nec non obscaenus caprae potabitur humor:
|
|
obruet hic morbum labefactaque saxa remittet.
|
|
Conceptioni et partui
|
|
inrita coniugii sterilis si munera languent
|
32.603
|
nec subolis spes est multos iam uana per annos
|
|
(femineo fiat uitio res necne, silebo:
|
605
|
hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti)—
|
|
sed natura tamen medicamine uicta potenti
|
|
saepe dedit fetus studio curante paratos.
|
|
aut igitur leporis consumit femina uuluam
|
|
aut, ouis in stabulis fractas cum ruminat herbas,
|
610
|
pendentem spumam molli deducit ab ore
|
|
atque illam meminit mixto potare Falerno.
|
|
Mercurialis item capitur communiter herba,
|
|
si cubitum noctu coniunx festinat uterque.
|
|
atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum,
|
615
|
ut facili uigeat seruata puerpera partu,
|
|
dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules.
|
|
aut qui †olim menses minus octo moratus in aluo est
|
|
inrumpit thalamos et nexus soluit inertes
|
|
. . . . . . . . . . . repente
|
619A
|
pulei <potus> quoque amico conuenit imbre,
|
620
|
cuius opem ueram casus mihi saepe probarunt.
|
|
quin etiam stercus supponunt uulturis atri,
|
|
sentiat ut minime partus quam proximus urget.
|
|
oua etiam rutae et fragili miscentur anetho,
|
|
quae diluta leui Baccho atque exhausta medentur.
|
625
|
Profluuio cuiuscunque sanguinis et matrici
|
|
si modicus pleno manat de corpore sanguis,
|
33.626
|
subuenit, at nimius cum uita funditur ipsa.
|
|
quapropter multo naris completa cruore
|
|
cum fluit, attritus cimex conducit odore.
|
|
lana oleo madefit, sed nondum lauta, rosato:
|
630
|
haec datur in nares uel claudit densius aures.
|
|
contritis prodest cocleis perducere frontem
|
|
aut galli cerebro uel sanguine mite columbae.
|
|
quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est.
|
|
praeterea Phariis caput emetire papyris
|
635
|
detrahe quod superest: illo genitalia necte,
|
|
femineas illinc prodest uincire mamillas.
|
|
menstruus inmenso si profluit impete sanguis,
|
|
sucida lana malos remoratur subdita cursus,
|
|
mortua quin etiam producit corpora partu.
|
640
|
sed quaecumque fluit uis inmoderata cruoris,
|
|
subernus cortex calidis potatur in undis
|
|
ante minutatim studio uincente terendus.
|
|
pulei calido purgatur femina potu.
|
|
sed si forte cruor clausa cunctabitur aluo,
|
645
|
aut molles nepetae aut rutae quacunque bibentur.
|
|
at si puniceos fundit uessica liquores,
|
|
marrubium ex passo tritum perfunditur undis:
|
|
hi poterunt haustus rutilum purgare colorem.
|
|
relliquias partus †laetatibi detrahet herba.
|
650
|
quod si feminei properabit sanguinis imber,
|
|
est qui frusta molae percussu decutit uno,
|
|
quorum aliquod lanis tectum ad praecordia nectit,
|
|
haec simul incantans: sisti debere cruorem,
|
|
ut lapis ille uiae solitos iam destitit orbes.
|
655
|
Pilis quibus<cum>que internecandis
|
|
mobilis hirsutas horret lasciuia saetas
|
34.656
|
et gaudet rapto nudari flore pilorum.
|
|
sed bona nonnumquam uellendi causa uidetur,
|
|
corpora cum releuat ratio manifesta salutis.
|
|
namque oculos infesta pilorum tela lacessunt,
|
660
|
quodque illis dederat uallum natura tuendis,
|
|
inde inimica seges proprios desaeuit in orbes.
|
|
ergo locum crinis uulsi continge cruore
|
|
quem dat auis, tremulis simulat quae pellibus alas,
|
|
sanguine uel ricini, quem nigro de cane uelles.
|
665
|
praeterea quascunque uoles auertere saetas
|
|
atque in perpetuum rediuiua obcludere tela,
|
|
corporibus uulsis saniem perducito ranae,
|
|
sed quae parua situ est et rauco garrula questu.
|
|
nec non e stagnis cessantibus exos hirudo
|
670
|
sumitur et uiuens Samia torretur in olla:
|
|
haec acidis unguit permixta liquoribus artus
|
|
euulsamque uetat rursus procrescere siluam.
|
|
Omnibus obscaenis medendis
|
|
dicendum et quae sit membris medicina pudendis.
|
35.674
|
languidus antiquo purgatur penis Iaccho
|
675
|
ac super inlinitur fecundae felle capellae.
|
|
mane nouo myrti frondes commandere prodest
|
|
qui dolet, atque illas in uulnus despuat ipsum.
|
|
faece etiam uini genitalia lauta leuantur,
|
|
et tumidos testes Nereia lympha coercet
|
680
|
uel bulbi ex mulso uel cera inmixta cupresso
|
|
aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis.
|
|
ramicis inmensum fertur cohibere tumorem
|
|
far madidum lymphis †et feralis fronde cupressi,
|
|
unde etiam potu frons haec memoratur amica.
|
685
|
sin autem existet duratis glandibus inguen,
|
|
proderit induci cocleas cum melle minutas.
|
|
obscaenos si pone locos noua uulnera carpent,
|
|
horrentum mansa curantur fronde ruborum.
|
|
at si iam ueteri succedit fistula morbo,
|
690
|
mustelae cinere immisso purgabitur ulcus,
|
|
sanguine uel ricini, quem bos gestauerit ante.
|
|
herba chelidoniae fertur cum melle mederi
|
|
herbaque cum seuo foliis de mille uocata.
|
|
Ischiae et articulari morbo
|
|
saepius occultus uicta coxendice morbus
|
36.695
|
perfurit et gressus diro languore moratur.
|
|
populus alba dabit medicos de cortice potus;
|
|
nec non et tenerae gracili de fronde genestae
|
|
arreptos caules acidoque liquore madentes
|
|
sumere conueniet, rubiam quoque ducere potu
|
700
|
aut ex Bithyno cocleas haurire Lyaeo.
|
|
si uero articulos tabes inimica per omnes
|
|
haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis
|
|
uel pelagi latices, simul et Baccheia dona
|
|
sumere curabis: nimio sed parcito uino:
|
705
|
Ennius ipse pater, dum pocula siccat iniqua,
|
|
hoc uitio tales fertur meruisse dolores.
|
|
Furunculo medendo
|
|
cum sanguis nimius puri permixtus atroci
|
37.708
|
aestuat et papulas alte sustollit acutas,
|
|
resinam misces et saxis hordea fracta:
|
710
|
conspersa haec tepidis apponere conuenit undis.
|
|
uis et hyoscyamum cerae seuoque iugatum
|
|
nectere? non minus haec poterit medicina iuuare.
|
|
praeterea fimus, ex gallo quod legeris album,
|
|
imbribus ex acidis fidens appone dolenti.
|
715
|
auribus aut pecudis molles expromito sordes,
|
|
unguine quo fotis dabitur medicina papillis.
|
|
Carboni tollendo
|
|
horrendus magis est perimit qui corpora carbo:
|
38.718
|
urit hic inclusus, uitalia rumpit apertus.
|
|
hunc ueteres olim uariis pepulere medellis.
|
720
|
tertia namque Titi simul et centesima Liui
|
|
charta docet, ferro talem candente dolorem
|
|
exactum aut poto raporum semine pulsum;
|
|
ni fieret, dixit, uix septem posse diebus
|
|
uitam produci: tanta est uiolentia morbi.
|
725
|
dulcacidum laticem cum lini semine iunge
|
|
atque fimum Paphiae pariter compone columbae:
|
|
hinc line duratas partes et clausa uenena.
|
|
praeterea triti reserant adoperta lupini.
|
|
nonnullus calcem uiuam dissoluit aceto
|
730
|
fumantemque niuem papulis apponit acerbis.
|
|
est qui gallinae perducat stercore corpus.
|
|
alia uel piperi iuste commixta linuntur.
|
|
Pythagorae cognata leui condita cumino
|
|
proderit aut madida fermentum polline turgens.
|
735
|
Panoi uomicae et strumae depellendis
|
|
sunt alii, quos dira mouet natura, tumores
|
39.736
|
non minus horrendi, sed non ita perniciosi,
|
|
uomica qualis erit uel eidem proxima quaedam.
|
|
simplice resina miscebimus hordea tunsa
|
|
et mulsos amnes et purgamenta columbae:
|
740
|
his bene decoctis languentia membra fouentur.
|
|
mollis odorato faba iungetur coriandro:
|
|
proderit appositum mollitque aperitque tumorem.
|
|
aut de phasganio radix decocta palustri,
|
|
quae salis admixto tundetur condimento;
|
745
|
proderit et mansum quod traxeris arbore uiscum.
|
|
gramen hyoscyami cerae seuoque uetusto
|
|
concilia mixtisque locos perduce dolentes.
|
|
exercere etiam iusserunt corpora prisci.
|
|
ouum defundes in fictile, deinde putamen
|
750
|
marrubii suco implebis, post melle liquenti
|
|
omnia consociata tepenti prospera potu
|
|
sumuntur: reserantque malum purgantque leuantque.
|
|
Igni sacro dimouendo
|
|
est etiam morbi species, quae dicitur 'ignis',
|
40.754
|
languida quod multo torrentur membra calore.
|
755
|
uel tu uicino seuum bouis igne remittes
|
|
mollitumque lines uel oloris faecibus oua,
|
|
sed non cocta, dabis: sic torrida membra fouebis.
|
|
lumbricus terrae mixto inducetur aceto
|
|
aut parili noua ruta modo, sed iungis oliuum.
|
760
|
ouaque cum betis prosunt super inlita tritis.
|
|
alia dant cinerem sociandum oleoque garoque,
|
|
unguine quo gliscens deponet flamma furorem.
|
|
saepe chelidoniae pars candida. iungitur oui,
|
|
quae modico potu, sed ualde trita, capesses,
|
765
|
admiscere memor lymphas amnemque Falernum.
|
|
Podagrae depellendae
|
|
quaedam †etiam rabidae medicamina digna podagrae,
|
41.767
|
cui ter tricenas species Epidaurius ipse
|
|
dixit inesse deus? requiem tamen indere morbo
|
|
fas erit et tristem saltem mulcere dolorem.
|
770
|
ergo age et abreptam salicis frondemque librumque
|
|
cum uino tere, tum contractos perline neruos.
|
|
aut cum prima mali sese ostentabit origo,
|
|
feruida non timidis tolera cauteria plantis
|
|
seminecisue hirci reserato pectore calces
|
775
|
insere: sic dirae reprimes primordia pestis.
|
|
aut si corruptus persederit altius umor,
|
|
trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo,
|
|
panibus et teneris, cohibebitque addita questus.
|
|
parua sabucus item, hircino conlita seuo,
|
780
|
triticeaeque acido manantes amne farinae,
|
|
aut nitido ranae decoctum uiscus oliuo
|
|
siue chelidoniae sucus sale mixtus aceto.
|
|
sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis.
|
|
non audita mihi fas sit, sed lecta referre:
|
785
|
hoc quidam rabidus morbo per tempora messis
|
|
uicino plantas frumenti pressit aceruo
|
|
euasitque grauem casu medicante dolorem.
|
|
Vulneribus ferro aut uerberibus factis
|
|
naturae uitiis medicas obiecimus artes,
|
42.789
|
nunc et fortunae iaculis obsistere par est.
|
790
|
si cui forte chalybs teneros uiolauerit artus,
|
|
necte adipes uituli simul et tritam chamecisson
|
|
nec pudeat luteae stercus perducere porcae.
|
|
sin autem saeuo laceratum est uerbere corpus,
|
|
tum lixiua cinis ceras dissoluit et oua
|
795
|
admixtoque oleo uibices comprimit atras.
|
|
si uero infrenus manat de uulnere sanguis,
|
|
purpura torretur conchyli perlita fuco,
|
|
huius et atra cinis currentem detinet undam.
|
|
uerrucae quoque desectae frenare cruorem
|
800
|
dicitur ambustus Tyrio de uellere puluis.
|
|
praeterea nimios reserati uulneris amnes
|
|
feniculi cinis adstringit uel fimbria porri.
|
|
siue fimus manni cum testis uritur oui
|
|
et reprimit fluidos miro medicamine cursus.
|
805
|
Vulneribus quibuscumque casibus factis
|
|
quam magna humanae mala pondera condicionis!
|
43.806
|
tam multae innumeri species mihi uulneris adsunt,
|
|
ut nequeam proprias cunctis adscribere curas.
|
|
isdem igitur monitis casus sanabimus omnes,
|
|
sic tamen ut nullus medicinam luserit error.
|
810
|
ergo, modus quicunque obtinget uulneris atri,
|
|
contritus cum melle dabit medicamina bulbus
|
|
herbaque quae nomen foliis de mille recepit,
|
|
appositu prodest adipi permixta uetusto.
|
|
sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo
|
815
|
ambustaeue cinis complebit uulneris oras,
|
|
concludet uero uel frons uel ramus ab ulmo.
|
|
at sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix.
|
|
Hominis aut simiae morsu
|
|
siue homo seu similis turpissima bestia nobis
|
44.819
|
uulnera dente dedit, uirus simul intulit atrum,
|
820
|
Vettonicam ex duro prodest absumere Baccho.
|
|
nec non et cortex raphani decocta medetur,
|
|
si trita admorsis fuerit circumlita membris.
|
|
Serpentium morsibus et <ad> viperae virus excludendum
|
|
cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae,
|
45.824
|
fulmine non gladii, uolucris nec felle sagittae
|
825
|
quam cito uipereo potis est affligier ictu.
|
|
quare aptam dicamus opem sucosque medentes.
|
|
quae nocuit serpens, fertur caput illius apte
|
|
uulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa
|
|
ut Larissaea curatur Telephus hasta.
|
830
|
proderit et caulem cum uino haurire sabuci
|
|
aut coctum raphani librum tritumque ligare
|
|
siue etiam celsa folium do mole cupressi.
|
|
manabit lactens caprifici sucus opellam.
|
|
aut tithymallus atrox uulnus contrita perunguet.
|
835
|
carduus est nondum doctis fullonibus aptus:
|
|
ex illo radix tepido potatur in amni.
|
|
ceruino ex fetu diluta coagula uino
|
|
sumuntur, quae res membris agit atra uenena
|
|
aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei
|
840
|
Vettonicaeue leues, gallinae aut iura uetustae.
|
|
si uero horrendum uulnus fera iecerit aspis,
|
|
urinam credunt propriam conducere potu:
|
|
Varronis fuit ista senis sententia. nec non,
|
|
Plinius ut memorat, sumpti iuuat imber aceti.
|
845
|
dicendum et quae sit praecox medicina timenti;
|
|
cautio namque potest diros praeuertere morsus.
|
|
si iecur exsectum tardo de uulture portes,
|
|
erucis aut si totos perduxeris artus,
|
|
quas prius attritas uehementi adspargis aceto.
|
850
|
aut tu ceruina per noctem in pelle quiesces
|
|
aut genere ex ipso dentem gestabis amicum.
|
|
toxica praetera qua sint pellenda medella,
|
|
expediam: sanguis poterit prodesse caninus,
|
|
qui facili potu antidotus imitatur honestas.
|
855
|
vis et mirificos cautus praediscere odores,
|
|
accensis quibus arcetur taeterrima serpens?
|
|
aut styracem torres aut diri uulturis alam
|
|
uel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae.
|
|
Ictibus scorpii et morsibus muris caeci
|
|
sunt minimae specie, sed dirae uulnere pestes,
|
46.860
|
quae magis in tenui latitantes corpore fallunt,
|
|
scorpius ut grauis est et araneus: haec mala semper
|
|
captant securos multa iam nocte sopores.
|
|
et documenta dedit nobis prostratus Orion,
|
|
magna quod exiguis perimantur saepe uenenis.
|
865
|
quod si uulnus atrox incussit scorpius ardens,
|
|
continuo capitur; tunc digna caede reuulsus
|
|
uulneribusque aptus fertur reuocare uenenum.
|
|
aut calidis pelagi lymphis loca laesa fouentur.
|
|
siue meri potu dissoluitur improba pestis.
|
870
|
ad cunctos autem morsus ictusque minorum
|
|
caseus aptus erit pauidae de lacte capellae
|
|
cumque hoc absumi debebit origanus herba:
|
|
haec duo mirificis curabunt icta medelis.
|
|
nec non fenuculo calidum adnectetur acetum
|
875
|
aut uiuum sulphur sicci cum faece Lyaei.
|
|
exiguo piperis cerebrum conspargito galli,
|
|
quo lita sanescent depulso membra dolore.
|
|
sin autem muris nocuit uiolentia caeci,
|
|
quae sola signauit uoluendis orbita plaustris,
|
880
|
inline: mira datur uili de puluere cura.
|
|
Subitaneo dolori, febri atque ostocopo
|
|
nunnunquam existit subiti noua causa doloris,
|
47.882
|
cuius origo latet, certis reprimenda medelis.
|
|
namque chelidoniam mixto sale nectere prodest
|
|
uelleraque infuso recalentia sulphure sanant.
|
885
|
ostocopum lento conducit melle perungui.
|
|
sin autem calidae depascent corpora febres,
|
|
tunc apii sucus leni sociatur oliuo:
|
|
membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis.
|
|
nec spernendus adeps, dederit quem bestia meles.
|
890
|
seminecis cerui lacrimam immiscere liquori
|
|
conuenit atque artus illinc mulcere calentes.
|
|
febribus at longis galli noua iura uetusti
|
|
subueniunt, tremulis etiam medicantia membris.
|
|
Quartanae typo remediando
|
|
nec tu crede leuem dilato tempore febrem,
|
48.895
|
quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat:
|
|
letali quoque grassatur quartana calore,
|
|
ni medicas adhibere manus discamus et herbas.
|
|
alia non pudeat terno cum cimice trita
|
|
et diluta mero mediis haurire diebus;
|
900
|
aut teneram iecoris murini ducere fibram,
|
|
quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi.
|
|
mira est apsinthi cum simplice potio Lympha.
|
|
sume tribus digitis adprensum semen anesi,
|
|
tantundem marathri nec mulsum desit aceti,
|
905
|
in cuius cyatho praedicta salubriter hauris.
|
|
Maeoniae Iliados quartum suppone timenti,
|
|
aut leporis trepidi diluta coagula trade.
|
|
prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor.
|
|
quidam etiam miranda ferunt, ueniente calore
|
910
|
iurantes ludum Veneris munusque petendum.
|
|
sed prius est oleo paruas feruescere ranas
|
|
in triuiis illoque artus perducere suco.
|
|
Tertianae typo remediando
|
|
est etiam alternis febris rediuiua diebus,
|
49.914
|
tempora discernens quasi iustae pondere librae.
|
915
|
ut possis igitur talem prohibere furorem,
|
|
inuolues cera sine caudis grana cumini
|
|
puniceaeque indes pelli colloque ligabis.
|
|
pulei ramus lanae uelatus amictu
|
|
tempore suspecto medicos praebebit odores.
|
920
|
praeterea tritus cimex sorbendus in ouo,
|
|
horridus attactu, sed gustu commodus apto.
|
|
Cottidianae typo remediando
|
|
at qui continuis non cessat adire diebus,
|
50.923
|
sed tantum certas morbus discriminat horas,
|
|
triticeum metuit granum, si credere dignum est,
|
925
|
quod latitans fracto fuerit sub pane repertum.
|
|
nec non ossa iuuant saeptis inuenta domorum:
|
|
conuenit haec tereti pendentia subdere collo.
|
|
multaque praeterea uerborum monstra silebo:
|
|
nam febrem uario depelli carmine posse
|
930
|
uana superstitio credit tremulaeque parentes.
|
|
Hemitritaeo depellendo
|
|
mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos
|
51.932
|
uulgatur uerbis; hoc nostra dicere lingua
|
|
non potuere ulli, puto, nec uoluere parentes.
|
|
inscribes chartae quod dicitur abracadabra
|
935
|
saepius et subter repetes, sed detrahe summam
|
|
et magis atque magis desint elementa figuris
|
|
singula, quae semper rapies, et cetera †figes,
|
|
donec in angustum redigatur littera conum:
|
|
his lino nexis collum redimire memento.
|
940
|
nonnulli memorant adipem prodesse leonis.
|
|
coralium uero si †cocco nectere† uelis
|
|
nec dubites illi ueros miscere smaragdos,
|
|
adsit baca teres niueo pretiosa colore:
|
|
talia languentis conducent uincula collo
|
945
|
letalesque abiget miranda potentia morbos.
|
|
Fracturis uel luxis sanandis
|
|
infandum dictu cunctis procul absit amicis,
|
52.947
|
sed fortuna potens omen conuertat in hostes.
|
|
uis indigna nouo si sparserit ossa fragore,
|
|
conueniet cerebrum blandi canis addere fractis,
|
950
|
lintea deinde superque indutas nectere lanas,
|
|
saepius et sucos conspargere pinguis oliui:
|
|
bis septem credunt coalescere cuncta diebus.
|
|
aut ueteri Baccho caprae fimus inde petulcae:
|
|
hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum.
|
955
|
si uero caput infestus colliserit ictus,
|
|
ex oleo necti uestis debebit Arachnes:
|
|
nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire.
|
|
quod si luxa suo decedent membra tenore,
|
|
urere femineos crines ac iungere seuum
|
960
|
congruet ac tali medicamine mota ligare.
|
|
aut maluam ex pingui tritam apposuisse iuuabit.
|
|
at si conclusum seruabit tibia uulnus,
|
|
stercus ouis placidae iunges adipesque uetustos,
|
|
pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi.
|
965
|
Neruis incisis uel dolentibus
|
|
haud quisquam credet disiectos uulnere neruos
|
53.966
|
ad solitum rursus reuocari posse uigorem;
|
|
sed prodest terrae lumbricos indere tritos,
|
|
quis uetus et rancens sociari axungia debet.
|
|
si uero occultus neruos dolor urit inertes,
|
970
|
uulturis excisos adipes rutamque remittes
|
|
aut ceram et tali recreabis languida fotu.
|
|
conuenit et calidis pelagi perfundier undis.
|
|
Carica uel betis lento cum melle iugetur
|
|
aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi,
|
975
|
quo poteris fotu recreare rigentia membra.
|
|
sin autem subito replicantur corpora morbo.
|
|
contractos reuocat neruos caro sumpta columbae.
|
|
Aegris somno adsciscendo
|
|
non solum miseros taeterrima febris adurit,
|
54.979
|
sed super optato pergit uiduare sopore,
|
980
|
ne prosint placidi caelestia munera somni.
|
|
charta igitur, uariis pinxit quam littera uerbis,
|
|
uritur, inde cinis calido potatur in amni.
|
|
proderit et magnum capiti substernere †puleium.
|
|
prodest et mixtam lymphis potare cupressum.
|
985
|
Palladiis itidem sucis, quos flore rosarum
|
|
condieris, iunges madidum tritumque papauer:
|
|
quo lita frons facilem praebebit nocte quietem.
|
|
nec non mandragorae gustu sopor additur altus.
|
|
dilue praeterea glomeramina, quae gerit intus
|
990
|
clausa aries inter geminae coxendicis umbras:
|
|
inde soporati ducentur gutture potus.
|
|
Lethargiae expellendae
|
|
diximus hanc sortem miseris mortalibus esse,
|
55.993
|
ut saepe inter se mala sint contraria morbi.
|
|
denique nonnunquam somno sic membra grauantur,
|
995
|
ut coniungatur leto sopor altus acerbo.
|
|
ergo leui flamma torrentur cornua caprae,
|
|
quo nidore grauem dispellunt lumina somnum.
|
|
aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur,
|
|
quae teritur prius et uino confusa liquescit.
|
1000
|
conueniunt acidis euphorbia mixta fluentis,
|
|
gramina uel rutae, gemina si nare trahantur.
|
|
quidam dira iubent; septeno cimice trito
|
|
ut uitientur aquae cyathusque bibatur earum:
|
|
haec potiora putant quam dulci morte perire.
|
1005
|
Comitiali morbo depellendo
|
|
est subiti species morbi, cui nomen ab illo
|
56.1006
|
haesit, quod fieri prohibet suffragia iusta.
|
|
saepe etenim membris atro languore caducis
|
|
concilium populi labes horrenda diremit.
|
|
ipse deus memorat dubiae per tempora lunae
|
1010
|
conceptum, talis quem saepe ruina profundit.
|
|
prodest cum ueteri Baccho fel uulturis atri,
|
|
sed coclear plenum gustatu sufficit uno
|
|
seu cruor ex Progne mixtus cum polline turis;
|
|
aut apium elixum aut conditum melle fel agni;
|
1015
|
marrubiumue pari confusum pondere mellis,
|
|
cuius terna dabis gustu coclearia in uno.
|
|
aptus mustelae cinis est et hirundinis una.
|
|
praeterea pluuias, hominis quas calua supino
|
|
excepit proiecta sinu, consumere prodest.
|
1020
|
aut lapis ex nido, uaga quem congessit hirundo,
|
|
uellitur, et nexu fouet attollitque iacentem.
|
|
pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi.
|
|
Regio morbo depellendo
|
|
regius est uero sublimi nomine morbus
|
57.1024
|
molliter hic quoniam celsa curatur in aula.
|
1025
|
huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha.
|
|
alia trita dabis uino madefacta calenti.
|
|
uellera cum uiuo suffiri sulphure prodest.
|
|
Infantibus dentibus uel strige inquietatis
|
|
nudum hominem primo mundi natura profudit;
|
58.1029
|
insuper excruciat, niueis cum dentibus armat.
|
1030
|
collo igitur molli dentes nectentur equini,
|
|
qui primi fuerint pullo crescente caduci.
|
|
aut teneris cerebrum gingiuis inline porci
|
|
aut leporis niueumue hirtarum lacte caprarum.
|
|
praeterea si forte premit strix atra puellos
|
1035
|
uirosa inmulgens exertis ubera labris,
|
|
alia praecepit Titini sententia necti,
|
|
qui ueteri claras expressit more togatas.
|
|
Combusturis igne uel frigore
|
|
sunt diuersa quidem mala frigoris atque caloris,
|
59.1039
|
sed tamen amborum simili nocet ulcere uirus:
|
1040
|
illa quoque usta putes quae sunt niue laesa rigente.
|
|
conuersa in cinerem platani pila curat utrumque.
|
|
at uero ambustum flammis, qui candidus oui
|
|
sucus inest, penna inductus sanare ualebit.
|
|
aut tu sucosae cinerem perducito lanae;
|
1045
|
aut uiuam ex oleo ueteri componito calcem;
|
|
hordea uel franges atque oui candida iunges,
|
|
adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae.
|
|
utere praeterea, pariter seuumque capellae
|
|
iunge, chelidoniis ac sic line uulnera sucis.
|
1050
|
quodque rigens ussit glacies, axungia simplex
|
|
mulcet et ex facili grata est medicamine cura.
|
|
Venenis prohibendis
|
|
ut tutus fias infestae fraude nouercae
|
60.1053
|
uel quicunque tuo carpetur liuidus auctu,
|
|
non expectatis eat obuia cura uenenis.
|
1055
|
ante cibos igitur iuglandis fetus edatur.
|
|
produnt electri uariantia pocula uirus.
|
|
praeterea coctae querno cum cortice lymphae
|
|
conueniunt potu demersaue ficus oliuo.
|
|
saepe etiam raphanum praedixit numen edendum.
|
1060
|
antidotos uero multis Mithridatia fertur
|
|
consociata modis; sed Magnus scrinia regis
|
|
cum raperet uictor, uilem deprendit in illis
|
|
synthesin et uulgata satis medicamina risit.
|
|
bis denum rutae folium, salis et breue granum
|
1065
|
iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus:
|
|
haec oriente die parco conspersa Lyaeo
|
|
sumebat, metuens dederat quae pocula matri.
|
|
Venenis datis
|
|
si nequit infandum praeuertere cautio uirus,
|
61.1069
|
proximus ille gradus data pocula pellere cura.
|
1070
|
lacte asinae placidaeque bouis prodesse loquuntur.
|
|
Vettonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo.
|
|
quod si hederae sucum, quae truncos implicat altos
|
|
instilles pateris, poterunt haud ulla nocere
|
|
pocula, quae quisquam saeuis uitiauerit herbis.
|
1075
|
si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae
|
|
exhausto subitos poterit mulcere furores.
|
|
Vulneribus et reduuiae curandis
|
|
uulnera tabescunt spatio uitiata uetusto,
|
62.1078
|
curaque nil prodest nec ducitur ulla cicatrix.
|
|
sed tamen herbarum tam mira potentia pollet,
|
1080
|
ulceris annosi sinus ut coalescere possit,
|
|
marrubium si tute coquas illoque liquore
|
|
uulnus atrox foueas, cineres uel harundinis altae
|
|
inducas leporisue adspersa coagula uino
|
|
aut hederam Baccho decoctam aut semen anethi
|
1085
|
aut cineres alni tardo cum melle ligentur.
|
|
lumbrici terrae poterunt conducere uulnus
|
|
aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat,
|
|
cum miscetur adeps, sed non ullo sale tactus.
|
|
pinea praeterea uiuo cum sulphure cortex
|
1090
|
et pice cum spissa iam perdita membra reponit.
|
|
Verrucis tollendis
|
|
interdum existit turpi uerruca papilla:
|
63.1092
|
hinc quondam Fabio uerum cognomen adhaesit,
|
|
qui solus patriae 'cunctando restituit rem'.
|
|
id poterit uitium sanguis curare lacertae,
|
1095
|
aut urina canis cum terra inducta madenti,
|
|
aut herbae sucus quae lactea nomine fertur.
|
|
est tithymallus item tali satis apta medelae.—
|
|
si rupta inmensos fundit uerruca cruores,
|
|
purpureo triti cineres de uellere prosunt,
|
1100
|
quod fuerit uero conchyli sanguine tinctum.
|
|
Haemorrhoidibus medendis
|
|
excruciant turpes anum si forte papillae,
|
64.1102
|
agrestis prodest radix superaddita porri,
|
|
ne uiolet sanum, iuglandis fragmine clausa.
|
|
sal niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt,
|
1105
|
dulcia cumque nigra iunges fuligine mella
|
|
apponesque super: pellit medicina dolorem.
|
|