| Vim propriam pedibus fida cito reddito mente, | 1606 |
| ne, dum requiris, tarda sit dispectio. | |
| spondeus, versum quo primum diximus ortum, | |
| suam tuetur hexametris heroum | |
| nomine nunc proprio, nunc debita tempora reddens | 1610 |
| sub alterius consonat vocabulo. | |
| ex geminis longam solvet si quando sequentem, | |
| fit dactylus trisyllabus, tempus manet. | |
| si prior in geminas solvetur longa minores, | |
| tum pes recurret dactylo contrarius. | 1615 |
| tempora sed quamquam totidem defendat uterque, | |
| heroa fiunt pulchriora dactylo. | |
| haec contra vitiant incurrentes anapaesti | |
| post dactylum, ne quattuor iungas breves: | |
| post autem spondeum veniens sic mutet oportet, | 1620 |
| ut iste versus iam docet, legem metri. | |
| ergo spondeus plerumque in dactylon ibit, | |
| nec interest vel quo loco vel quam frequens: | |
| nam saepe alterni gemini, nunc saepius alter, | |
| species reformant plurimas in versibus; | 1625 |
| quas longum credo perscribere, cum sibi cunctas | |
| legendo possit annotare quilibet. | |
| hoc sat erit monuisse, locis quod quinque frequenter | |
| iugem videmus inveniri dactylum: | |
| sed non et sextum pes hic sibi vindicat umquam, | 1630 |
| nisi quando rhythmum, non metrum, componimus. | |
| namque metrum certique pedes numerusque coercent, | |
| dimensa rhythmum continet lex temporum. | |
| spondeus partem semper sibi vindicat imam, | |
| dat et trochaeo qua disyllabo locum; | 1635 |
| nec damnum importat, tria qui sua tempora subdit, | |
| quae quattuor spondeus expleret magis: | |
| debita nam spatii recipit quasi tempora versus, | |
| dum iungit imis consequens exordium. | |
| omnibus in metris hoc iam retinere memento, | 1640 |
| in fine non obesse pro longa brevem. |