| Has autem leges heroicus omnis habebit. | 1669 |
| cum post duos pedes relicta syllaba est, | 1670 |
| si plenum absolvet verbi vel nominis instar, | |
| orationis ista vel quae pars erit, | |
| hoc πενθημιμερές medium de quinque vocatur: | |
| hanc et tomen dixere. forma talis est, | |
| 'Tityre tu patulae': concludit syllaba nomen, | 1675 |
| duos pedes secuta <quae> fit semipes. | |
| talis in heroo laudatur regula versu, | |
| locumque primum possidet, quia prima fit. | |
| nec minus hanc laudant, quam dat mensura secundam, | |
| post tres pedes ut una nomen terminet: | 1680 |
| hanc hephthemimerin numeri de parte vocarunt, | |
| quia tres pedes et una septem dividunt. | |
| 'inde toro pater Aeneas' exemplar habebis: | |
| post tres pedes reperta nomen integrat. | |
| horum si nihil est, specta ne forte trochaeus | 1685 |
| sit tertius finemque det vocabulo, | |
| 'infandum regina': datur locus ecce trochaeo, | |
| quem post duos pedes videmus tertium. | |
| nec vitium medio in versu deprensus habebit, | |
| quem dactylum secuta faciet syllaba: | 1690 |
| nam sequitur 'regina iubes'. prior inde trochaeum | |
| i u brevis secuta reddit dactylum; | |
| bes, hinc quae remanet, conectit cetera versus | |
| membra: at trochaeus tantum erit novissimus. | |
| et quartum tradunt simili ratione trochaeum, | 1695 |
| exemplum at eius vix et ipsi conlocant: | |
| namque ex praedictis paene est ut regula quaevis | |
| inventa versum comprobet, qua sic vacet | |
| quandoque, ut quartum contingat habere trochaeum. | |
| exemplar eius tale confici potest, | 1700 |
| quae pax longa remiserat, arma novare parabant: | |
| quartus trochaeus arma fit, rarum est tamen. | |
| harum si nulla est species deprensa, magistri | |
| versum recusant nec vocant heroicum. | |
| sed fortasse putes nullum contingere versum, | 1705 |
| qui in ullam earum regulam non incidat. | |
| rarum concedam, fieri non posse negabo. | |
| apud Maronem talis incurrit mihi, | |
| 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile': | |
| species in istum nulla praedicta incidit. | 1710 |
| magnanimi Iovis est etenim tantum geminus pes, | |
| sequiturque nullus qui probatur semipes; | |
| inde duas longas pes tertius efficit ingra, | |
| orationis plena nec pars editur; | |
| et quartus tascen, nec portio plena relicta est, | 1715 |
| et d sequens longam priorem perficit. | |
| quintum nulla iubet lex observare trochaeum, | |
| nec est notandus unus in tot milibus. |