Cetera pars superest, 'mea tibia dicere versus':
|
1811
|
haec iuncta frequentius edet
|
|
anapaestica dulcia metra
|
|
cuicumque libebit, ut istos,
|
|
triplices dare sic anapaestos.
|
1815
|
atque ille poeta Faliscus,
|
|
cum ludicra carmina pangit,
|
|
'uva, uva sum, et uva Falerna,
|
|
et ter feror et quater anno':
|
|
libro quoque dixit eodem
|
1820
|
'undae unde colonus eoae
|
|
a flumine venit Oronti'.
|
|
erit ultima syllaba post tres
|
|
catalectica quae perhibetur;
|
|
nec non alias quoque binas
|
1825
|
et tres superare solere,
|
|
pes sit licet integer ipse,
|
|
si non hunc regula poscet,
|
|
catalecticon hoc genus omne
|
|
et semipedem vocitari
|
1830
|
supra quoque iam meministi.
|
|
mirum tibi nec videatur
|
|
spondeon inesse anapaestis.
|
|
rex et dominus prior ipse est,
|
|
hic advena sumptus et hospes
|
1835
|
de foedere temporis aequi,
|
|
quotiens locus expetet, ultro
|
|
reddet sua iura priori.
|
|