| Nec non dactylico qui commate constat utroque, | 1861 |
| pentameter metrum quod erit choriambicon edet. | |
| exemplum ponam, tunc fiat quatenus addam, | |
| nulla meo sedeat turba profana loco. | |
| dactylicum colis esse vides geminis: | 1865 |
| primum et semipedem post detur syllaba longa, | |
| sive est natura, seu fit ab adpositis; | |
| et quae nunc brevis est, fiat paenultima longa | |
| tempore producto; cetera permaneant. | |
| insere nulla meo iam, produc paene supremam, | 1870 |
| qui locus ante fuit, lucus ut esse queat: | |
| efficies metrum, nomen cui dant choriambo, | |
| nulla meo iam sedeat turba profana luco. | |
| praemonui chorion dici, quem saepe trochaeum | |
| dicimus: hic prior est, alter iambon habet. | 1875 |
| nulla meo pes efficitur geminatus utroque: | |
| iam sedeat choriambos item: mox turba profa pes | |
| tertius accedit similis. pars illa, na luco, | |
| bacchio adversus fiet pes: nam brevis ante est | |
| et geminae longae. fiet catalexis in istum, | 1880 |
| quia non eiusdem generis deprensus in imo est, | |
| ut docui: nec enim cludit choriambus honeste. | |
| hoc Cereri metro cantasse Phalaecius hymnos | |
| dicitur: hinc metron dixere phalaecion istud. | |
| nec non et memini pedibus quater his repetitis | 1885 |
| hymnum Battiaden Phoebo cantasse Iovique, | |
| pastorem Branchum cum captus amore pudico | |
| fatidicas sortes docuit depromere Paean. | |
| qui multos legere, negant hoc corpore metri | |
| Romanos aliquid veteres scripsisse poetas. | 1890 |
| dulcia Septimius qui scripsit opuscula nuper, | |
| ancipitem tali cantavit carmine Ianum, | |
| 'Iane pater, Iane tuens, dive biceps biformis, | |
| o cate rerum sator, o principium deorum, | |
| stridula cui limina, cui cardinei tumultus, | 1895 |
| cui reserata mugiunt aurea claustra mundi.' | |
| ecce vides ta mugiunt esse duos iambos. | |
| temporibus namque pares saepe sibi vicissim | |
| cedere vel tribrachyn admittere saepe possunt, | |
| 'tibi vetus ara caluit aborigineo sacello'. | 1900 |
| hic quoque succedere sic tribrachyn annotabis, | |
| longa quod est in geminas prima breves soluta | |
| tibi, similis nec minus altera pede consequenti | |
| ra ca: monui iam satis has saepe solere solvi: | |
| pro chorio tribrachys hic bis datus invenitur. | 1905 |
| nec minus hoc, ra caluit aborigineo sacello, | |
| et chorius solvitur, et tribrachys est iambus. |