| Cum vero heptameres fuerit divisio versus, | 1957 |
| in tragicis plerumque choris deprenditur unus | |
| insertus multis non una lege creatis. | |
| fabula sic Euripidis inclita monstrat Orestes: | 1960 |
| nam tali versu cunctis trepidantibus intus | |
| Argivum fugiens eunuchus flagitat ensem; | |
| cetera non simili componit lege, sed aptos | |
| continue trepido plures conectit iambos. | |
| inserit haec aeque Pomponius in choricis sic, | 1965 |
| 'Rhoeteis procul a terris', mox dispare versu | |
| subiecto, 'Priamique aras damnare pias': tunc | |
| 'obrue nos Danaosque simul' parilem dedit illi. | |
| non equidem possum tot priscos nosse poetas, | |
| ut veterum exemplis valeam quae tracto probare: | 1970 |
| Maurus item quantos potui cognoscere Graios? | |
| quorum praecipue studiis ars musica constat. | |
| nemo tamen culpet, si sumo exempla novella: | |
| nam et melius nostri servarunt metra minores. | |
| Septimius, docuit quo ruris opuscula libro, | 1975 |
| hoc genere adsidue cecinit; | |
| ponere pauca mihi sat erit, | |
| 'inquit amicus ager domino | |
| "si bene mi facias, memini": | |
| pinea brachia cum trepidant, | 1980 |
| audio canticulum zephyri.' | |
| sic hephthemimeres servavit carmine utroque: | |
| hexametros facies ipsos, si cetera reddas, | |
| inquit amicus ager domino "sere, plurima reddam; | |
| si bene mihi facias, memini tibi solvere grates": | 1985 |
| pinea brachia cum trepidant stridentia flabris, | |
| audio canticulum zephyri modulante susurro. |