| Quem nos hendecasyllabum solemus | 2545 |
| tamquam de numero vocare versum, | |
| tradunt sapphicon esse nuncupandum: | |
| namque et iugiter usa saepe Sappho | |
| dispersosque dedit subinde plures | |
| inter carmina disparis figurae. | 2550 |
| sed primi pedis ante lex tenenda est, | |
| spondeon siquidem videmus istic | |
| tamquam legitimum solere poni, | |
| post hunc dactylon atque tres trochaeos, | |
| cui nomen quoque phallico dederunt. | 2555 |
| verum mobilis hic locus frequenter | |
| non solum recipit pedem, ut loquebar, | |
| spondeum, sed et aptus est trochaeo, | |
| nec peccat pede natus ex iambo. | |
| exemplis tribus hoc statim probabis, | 2560 |
| docti carmine quae legis Catulli, | |
| 'cui dono lepidum novum libellum, | |
| arido modo pumice expolitum?' | |
| 'meas esse aliquid putare nugas'. | |
| quos dixi modo, iam pedes videmus | 2565 |
| diversos capiti trium locatos, | |
| spondeon cui do, trochaeon ari: | |
| meas, quis neget hunc iambon esse? |