| Exin tertia latius patescit, | 2602 |
| carmen Pierides dabunt sorores. | |
| nam cum dempsero versui sorores, | |
| carmen Pierides dabunt manebit. | 2605 |
| carmen Pierides dabunt, | |
| hoc metrum choriambicum est, | |
| quod pars bacchiacum vocant. | |
| hinc primas capiti duas | |
| nec non <et> totidem ultimas | 2610 |
| excrementa magis putant | |
| nec ducunt numero pedum. | |
| sunt haec carmen, item dabunt; | |
| solum Pierides manet, | |
| quod reddit geminum pedem, | 2615 |
| dicunt quem choriambicon, | |
| quia longam sequitur brevis, | |
| claudit longa brevem alteram: | |
| nam des longa fit altera | |
| iuncta post sibi consona. | 2620 |
| sic ponunt medium pedem | |
| primas inter et ultimas, | |
| carmen Pierides dabunt. | |
| pars prima hic varie solet | |
| spondeum modo sumere, | 2625 |
| idem saepe et iambus est. | |
| hoc de Septimii potes | |
| iunctis noscere versibus, | |
| 'geritque intus in oppidum | |
| anhelos Panope greges'. | 2630 |
| alter consimiles dedit, | |
| 'opima adposui senex | |
| Amori arma Feretrio'. | |
| trochaeum quoque sic locat, | |
| 'purpurae leguli senes', | 2635 |
| 'intus hic ubi consitum est'. | |
| utque est mobilis hic locus, | |
| immotus manet ultimus: | |
| namque hic semper iambus est. | |
| tendunt latius hoc genus, | 2640 |
| duos ut choriambicos | |
| includant medios pedes, | |
| et sit versus ad hunc modum, | |
| carmen Pierides dulcisonum dabunt. | |
| duplex hic choriambus est, | 2645 |
| primus Pierides, dulcisonum <sequens>. | |
| sic carmen prius est, finis item dabunt, | |
| ut pes haec habuit prior. | |
| sunt qui tradiderint, ultima versui | 2650 |
| tamquam pentametro syllaba dempta sit, | |
| quam si restituas, pentametrum fore, | |
| carmen Pierides dulcisonum dabunt, | |
| carmen Pierides dulcisonum dabitis; | |
| ut versus quoque sic constet Horatii, | 2655 |
| 'Maecenas atavis edite regibus', | |
| Maecenas atavis edite remigibus | |
| usque autem videas hoc procul a fide, | |
| ut metri genus hoc vatibus inclitis | |
| non uno aut gemino constiterit pede, | 2660 |
| verum in tres etiam consimiles eat | |
| clausos in medio partibus exteris; | |
| quod iam pentametri non patitur modus. | |
| nam sic tres videas esse pedes datos, | |
| carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt. | 2665 |