| Ergo hinc nascitur altera | 2741 |
| metri regula, ceu duas | |
| partes hexametri secans | |
| quae ternos dirimit pedes; | |
| quos si reddideris sibi, | 2745 |
| hexametrum pedibus cernes constare receptis, | |
| qui tamen heroum factis indignus habetur. | |
| namque tome media est versu non apta severo, | |
| fitque soluta magis, quotiens spondeus inest pes | |
| tertius et quartus. non <esse> hunc incolumem ergo, | 2750 |
| sed de commatibus tradunt constare duobus. | |
| ipse enim sonus indicat esse hoc lusibus aptum, | |
| et ferme modus hic datur a plerisque Priapo. | |
| inter quos cecinit quoque carmen tale Catullus, | |
| 'hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, | 2755 |
| qua domus tua Lampsaci est <usque>quaque, Priape: | |
| nam te praecipue in suis urbibus colit ora | |
| Hellespontia ceteris ostriosior oris'. | |
| et plures similes sic conscripsisse Catullum | |
| scimus. usque adeo hoc genus lex heroica pellit, | 2760 |
| ut sit utraque portio coepta saepe trochaeis: | |
| nam discrimine nullo ponit hunc vel iambum. | |
| nec mirabere syllabae finem commate primo, | |
| tamquam de pede dactylo fiat tertia longa, | |
| nam te praecipue in suis. talis versus et alter, | 2765 |
| Hellespontia ceteris: aeque est ultima longa. | |
| nam quia commata bina sunt, sumunt ambo supremas. | |
| versus ergo magistri vocant hos priapeos. | |
| et Maro dat tales; sed quia distinctio verba | |
| dissociat nectitve aliter nec partibus aequis | 2770 |
| distingui patitur pedes, effugit sonus aurem, | |
| 'fronde super viridi sunt nobis mitia poma, | |
| castaneae molles et pressi copia lactis': | |
| 'turbabat caelo, nunc terras ordine longo | |
| aut capere aut captas iam despectare videntur'. | 2775 |
| si distinctio separet nobis mitia poma, | |
| pressi copia lactis, terras ordine longo, | |
| despectare videntur, fient sic resonantes, | |
| ut versus sonat alter, quem distinctio nudat, | |
| 'cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos'. | 2780 |
| siquis hic quoque findat prima commatis instar, | |
| ex uno choriambico, | |
| de quo disserui modo, | |
| versus stare videbitur, | |
| cui non dictus Hylas puer, | 2785 |
| Thebis laeta dies adest, | |
| carmen Pierides dabunt. | |
| usque autem duo commata | |
| possis credere rectius, | |
| haec ipsa ut videas dari | 2790 |
| non hoc quo modo sunt situ, | |
| versa sed vice pristina. | |
| namque his commatibus Flaccus Horatius | |
| metrum composuit; sed choriambicos | |
| ex binis pedibus praeposuit duos, | 2795 |
| tunc hos iungit epodos, | |
| partes ut modo <do> duas. | |
| ipso carmine iam tibi fiet regula plana, | |
| 'quis multa gracilis te puer in rosa | |
| perfusus liquidis urget odoribus | 2800 |
| grato, Pyrrha, sub antro? | |
| cui flavam religas comam?' | |
| pergunt cetera post consimili strophe. | |
| versus hic igitur sunt pariles duo, | |
| quis multa gracilis te puer in rosa | 2805 |
| perfusus liquidis urget odoribus. | |
| post hos quae veniunt commata perspicis, | |
| grato, Pyrrha, sub antro, | |
| cui flavam religas comam. | |
| cui flavam religas comam prima parte locetur, | 2810 |
| fiat comma secundum grato Pyrrha sub antro: | |
| versum non dubium est fore quem dicunt priapeum, | |
| cui flavam religas comam grato, Pyrrha, sub antro. | |
| nec quod desinit in comam, si fit tertia longa, | |
| dum g consona iungitur, grato Pyrrha sub antro, | 2815 |
| peccat dactylus istic, cum, sicut modo dixi, | |
| primi commatis ultima fiat libera legis. | |
| sunt haec talia Flacci vatis carmina quinque. |