| Hoc si sic repetamus, ut secundo | 2885 |
| supremam dare syllabam negemus, | |
| iuncto commate galliambos exit, | |
| segetes meum laborem, segetes meum labo. | |
| sonat hoc subinde metro Cybeleium nemus, | |
| nomenque galliambis memoratur hinc datum, | 2890 |
| tremulos quod esse Gallis habiles putant modos; | |
| adeo ut frequenter illum prope ab ultimo pedem, | |
| mage quo sonus vibretur, studeant dare tribrachyn. | |
| anapaestus esse primus, spondeus aut solet; | |
| duo post erunt iambi, tribrachysve subicitur, | 2895 |
| linquitque comma primum catalecticam brevem. | |
| pariambus et trochaei duo comma posterum | |
| tribrachysve continebunt, superatque semipes. | |
| servasse quae Catullum probat ipse tibi liber, | |
| 'super alta vectus Attis celeri rate maria'. | 2900 |