| E Graecis conversa | |
| Iul. Val. 1.23 (32K) | |
| Haec tibi, rex, Phoebus lunatis cornibus edo: | 1.1 |
| Nomen si pergis aevo celebrare perenni, | |
| urbs tibi condenda est qua stat Proteia tellus | |
| praesidet et numen cui Ditis mundipotentis | |
| vertice quinqueiugo rerum secreta gubernans. | 5 |
| Iul. Val. 1.31 (41K) | |
| Prae cuncta vitae commoda est mortalibus | 2.1 |
| de fine <vitae semper esse> nescium | |
| quibusque metis fata claudantur sui. | |
| Mens quippe homulli non videt variantia | |
| quot haec reformet perpes aeviternitas. | 5 |
| Nam si facessat casuum scientia, | |
| laeta est timoris omnis ignoratio. | |
| Quare id putato tute commodissimum, | |
| si spes futuri nullo foedetur metu. | |
| Ergo hisce quae fas instruere ut praescias. | 10 |
| Tu nam levatus nostra praepotentia | |
| quaecumque gens sit obvia sternes manu | |
| tuncque haec revises animo, liber artubus. | |
| Urbs vero, quam nunc erigis mundi decus, | |
| nitore surget cunctis exoptabilis | 15 |
| saeclis, virescens temporum recursibus | |
| unaque semper fulta beatitudine, | |
| frequens deorum templis atque numine | |
| decusque vincens civium concordia. | |
| Optata sedes vitae . . . | 20 |
| . . . letum capit | |
| cunabulisque gratior genitalibus. | |
| Quippe ipse laetis coetibus praesul cluo | |
| interminatis saeculorum cursibus, | |
| fundata quod sit tellus hisce legibus, | 25 |
| ridens sereno vel corusco lumine. | |
| Quippe austri solum sontibus iam libera | |
| flabris, fovetur blandius spirantibus, | |
| ne quis potentum seu vis ulla daemonum | |
| exim noceret imperioso numine. | 30 |
| Est namque fatum motibus nutantibus | |
| telluris huius penita contremiscere | |
| famemque nosse celere perfunctam metu, | |
| tractus luales atque bella percita. | |
| Enim facessent ista ceu si somnium. | 35 |
| <Te semper> reges multigenarum gentium | |
| honore divum summo cultu exambient | |
| astris receptum caelitumque congregem, | |
| quorum frequente cultu sis beatior | |
| tuosque praestas numine augustissimo. | 40 |
| Haec quippe sedes corpori est caelum tuo. | |
| Nunc ipse quis sim mente bibula percipe | |
| nomenque nostrum <ex> hisce numeris collige: | |
| Sub Graia primum biscentena littera | |
| unum repone numerum et centum dehinc | 45 |
| unumque post id, tunc quater viginti sint | |
| decemque iuxtim eaque sit novissima, | |
| quae prima fixa est idque sit nomen mihi. | |
| Iul. Val. 1.32 (43K) | |
| Caerulea hinc cilii Saturnius adnuit arce, | 3.1 |
| aurea caesaries quam cingit nutibus almis. | |
| Iul. Val. 1.46 (57K) | |
| Hinc primus extat Aeacus Iovis proles | 4.1 |
| atque inde Peleus Phthiae regna possedit, | |
| quo tu subortus inclyta cluis proles. | |
| Pyrrhusque post id nobile adserit sanguen, | |
| quem subsecuta est Pieli fama non dispar; | 5 |
| Pielique proles Eubius dehinc regnat. | |
| Post Nessus ardens excipit domus nomen | |
| Argusque post id, qui potens fuit Xanthi; | |
| ex hoc Arete nobilis genus ducit. | |
| Areta natus Priami nomen accepit, | 10 |
| Tryinus unde et Eurymachus post illum, | |
| ex quo Lycus fit dives et dehinc Castor. | |
| Castore natus est Dromon, qui dat Phocum. | |
| Atque hinc suborta est Metrias, quae suscepit | |
| Neoptolemei nominis vicem dignam, | 15 |
| cui substitutus Charopus; hic Molossorum | |
| regni potitus auctor extitit stirpis | |
| nostrae . . . | |
| . . . eritque viscus inclytum matris, | |
| e qua subortus vestro sanguini adnector, | 20 |
| quaesoque nomen adseras tuum nobis | |
| bellisque praestes gloriasque subtexas | |
| velut feracis seminis . . . fructum, | |
| quod cuncta late spatia terrae pervadat; | |
| ultraque metas nostra fac Phaetonteas | 25 |
| regna explicari mundus adserat cunctus. | |
| Iul. Val. 1.53 (64K) | |
| Maiugena Alcides et Pollux caestibus auctor | 5.1 |
| arte sua Thebis reditum cultumque dedere. | |
| Iul. Val. 3.48 (156K) | |
| Multigenasque urbes hominum moresque notavi | 6.1 |
| Iul. Val. 3.48 (157K) | |
| Quique novum cernunt Hyperiona quique cadentem | 7.1 |
| Iul. Val. 3.56 (164K) | |
| Accipe quae regis sedes cultusque dicetur: | 8.1 |
| Urbs colitur Nili propter umbrosa fluenta, | |
| aequoris in gremio, cereali dives anona, | |
| nomine Amazonidos quae dicitur inclyta Memphis. | |
| Hic sibi templa dari sacrata sede recepto | 5 |
| iussit cornigeri genitus sub honore Lyaei. |