| Memoratae uineae disputatio, fratres dilectissimi, longe | 1.10b.1.1 |
| lateque diffusos limites habet, quos peragrare competenti | |
| sermone urgentium sacramentorum non sinit pondus. Verum | |
| tamen ne in toto solemnitas cesset, paucis eius degustate ser- | |
| monem. | 5 |
| Vinea dei quidem prior synagoga fuit, siluosis errantium | 2.1 |
| palmitum crinibus uilis; quae cum per uoluptuosa ac profana | |
| loca lasciua passim se fronde diffundit, generauit pro fructibus | |
| spinas, pro uua labruscam. Cuius rei indignitate commotus | |
| dominus illa deserta aliam sibi, id est ecclesiam matrem, sua | 5 |
| pro uoluntate plantauit, quam sacerdotalibus officiis excolens | |
| piaque potatione fecundans felici ligno suspensam uberrimam | |
| docuit afferre uindemiam. | |
| Inde est, quod hodie uestro de | 3.1 |
| numero nouellae uites ad iugum perductae, scaturientis musti | |
| dulci fluento feruentes uinariam dominicam cellam communi | |
| gaudio repleuerunt. Quod ut uobis quoque fide uestra ado- | |
| lescente contingat, praestabit deus pater omnipotens per | 5 |
| dominum Iesum Christum, qui est benedictus cum spiritu | |
| sancto in saecula saeculorum. |