| Incipit tractatus Danielis | |
| Ingens supplicium aliquotiens ingentior prosequitur gloria, | 1.31.1.1 |
| maxime diuinis in rebus, in quibus felices obnixa deuotione | |
| suam religionem custodiunt potius quam salutem. Igitur | |
| cum audio tres pueros incensos, prius uehementer horresco, | |
| mox deinde eorum particeps optauerim fieri, cum cognosco | 5 |
| inter flammas rosculentos hymnum deo cecinisse securos. | |
| Tanta est enim fidei uirtus tantaque potestas, ut cultoribus | |
| suis etiam ipsa elementa contra suam naturam famulari com- | |
| pellat. Vnde, fratres, atrocissimae rei non uos terreat contem- | |
| platio; non enim ulla est metuenda iam poena, cum incenso- | 10 |
| rum superstes insultet ignibus uita. |