| De Genesi | |
| Sicut sacra scriptura testatur, erat ante omnia manens unus | 1.50.1.1 |
| et idem alter ex semet ipso in semet ipsum deus, secreti sui | |
| solus conscius; cuius ex ore, ut rerum natura, quae non erat, | |
| fingeretur, prodiuit unigenitus filius, cordis eius nobilis inqui- | |
| linus exinde uisibilis necessario effectus, quia orbem terrae erat | 5 |
| ipse facturus humanumque uisitaturus genus, alias aequalis | |
| in omnibus patri. Quicquid enim pater praecepit, ut fieret, | |
| filius, utpote dei uirtus deique sapientia, omnia illa opere | |
| mirifico eius cum dicto compleuit. Hunc curiosi opinationibus | |
| uanis uiolare conantur nec intellegunt miseri, quoniam | 10 |
| curiositas reum efficit, non peritum. |