| Tractatus fidei | |
| Principium, fratres, dominus noster incunctanter est | 1.56.1.1 |
| Christus, quem ante omnia saecula pater adhuc utrumque in | |
| semet ipso deus beatae perpetuitatis indiscreta spiritus pleni- | |
| tudine nescio qua sua conscientia uelatum filii non sine affec- | |
| tu, sed sine discrimine amplectebatur. Sed excogitatarum ut | 5 |
| ordinem instrueret rerum, ineffabilis illa uirtus incomprehen- | |
| sibilisque sapientia e regione cordis eructuat uerbum, omnipo- | |
| tentia se propagat. De deo nascitur deus totum patris habens, | |
| nihil derogans patri. Alter renitet in altero; cuiusuis gloria | |
| communis est honor, quia quod est filii, patris est, quod patris, | 10 |
| amborum. Laetatur pater in alio se, quem genuit ex se. | |
| Quo- | 2.1 |
| modo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari. | |
| Namque temperat se propter rerum naturam filius, ne exsertae | |
| maiestatis dominum non possit mundi istius mediocritas | |
| sustinere. Cum imperat pater orbem fieri, opus cum dicto | 5 |
| completur a filio. Quomodo autem, quantus aut qualis fieri | |
| debeat, nemo praecipit, interrogat nemo. Neque enim sine | |
| patris esse possit iniuria, si hac necessitate opus esset illi, qui | |
| in sinu patris commanens uoluntatis eius perfectionem non | |
| didicerat, sed habebat. | 10 |
| Igitur orbe perfecto postremus digito dei manuque | 3.1 |
| e limo terrae fingitur homo. Construitur mobile totumque se | |
| nesciens simulacrum et, ut imago sit dei, inspiratur a deo in | |
| animam uiuentem. Concepit spiritum adaeque, quem nescit; | |
| intrantem non uidet, exeuntem non potest prohibere. Et | 5 |
| aestimat quisquam dei se posse scire secretum, qui sui cor- | |
| poris nescit arcanum? Quare, fratres, propter quod facti et | |
| nati sumus, timeamus, amemus et honorificemus quem inue- | |
| nimus deum. Sane quaerant illum, qui eum non habent secum. |