| Incipit de Abraham | |
| < . . . > Non enim praecepto uirginitas prouocatur, sed | 1.59.1.1 |
| nec continentia relicta repellitur. Ad cuius fidem, carissimi, | |
| auctorem habemus, sanctum uidelicet Abraham, qui filium | |
| quondam Isaac habuit: simplex quidem uocabulum, sed | |
| multiplex pronuntiatio. Hic namque, carissimi, desperatus | 5 |
| parentibus, sed deo promittente susceptus in transacta aetate | |
| et generantis genitalis flore consumpto non tam ex parenti- | |
| bus quam diuina praeceptione meruit procreari atque in ulti- | |
| mis uitae curriculis Sarrae uterum filius aperuit primo uoca- | |
| bulo, cui iam auiae reuerentiam senectus uerecunda detulerat. | 10 |
| Sub hac igitur, carissimi, desperatione natiuitatis et admira- | 2.1 |
| tione progenitus in primis infantiae rudimentis iubenti ac de- | |
| poscenti deo innocens martyr offertur, immaculata hostia nec | |
| uictima imparata, qui testis diuini timoris ad fidem a domino | |
| poscitur, a parente perducitur, sed hostia non sanguinis, sed | 5 |
| salutis. Ad hanc igitur gloriam tardi partus ubertas et fecun- | |
| ditas desperata profertur. | |
| Vxor Abrahae fetus nescia, cum uisceribus frigente | 3.1 |
| senio nec sperare subolem posset nec portare confideret, matris | |
| suscepit officia, quae uxoris iam munera nesciebat. Atque eo | |
| tempore partus profertur, quo calor genitalia iam relinquebat. | |
| Mira prorsus, carissimi, et speranda saeculis post futuris diui- | 5 |
| nae ordinationis propago formata: ad principium aetas | |
| peracta reuocatur, accingitur de sterilitate fecunditas, ut im- | |
| pleretur, quod scriptum est per prophetam: Exsulta, sterilis, | |
| quae non pariebas, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam | |
| multi filii desertae. | 10 |
| Ecce enim, carissimi, in Sarra attractis | 4.1 |
| aetate neruis et, deficiente sanguinis suco, arescentibus uenis, | |
| dura cum uisceribus cutis, deformis ac luridus pallor iam | |
| paene uultus perdit humanos nec ullus in membris uoluptati | |
| motus. Nihil in substantia resederat corporis, sed nihil tamen | 5 |
| in utero negabatur infanti et, cuius aetas auiam testaretur, | |
| matrem partus ornauit, cum sub incerto affectionis uocabulo | |
| pietas nutaret et, cum filium proferret uterus, nepotem senec- | |
| tus optaret. | |
| Ita denique dissensione temporis et naturae | 5.1 |
| contra opinionem nato angelus Isaac nomen imposuit, ut | |
| firmaret laetitia, quod aetatis inbecillitas desperauit. Nouus | |
| sane parentum circa filium crescit affectus, qui ex promissione | |
| certior, ex tarditate dulcior, ex desperatione felicior putabatur. | 5 |
| Vnicus numero et in amoris soliditate iam primus totum | |
| <paternae ac> maternae pietatis occupauerat pectus festinata | |
| educatione nutritus, deo uictimam, parentibus pium parrici- | |
| dium praebiturus. | |
| Ecce carissimi, ut ait apostolus, contra spem natum | 6.1 |
| Abraham ad aram filium immolaturus domino auctore per- | |
| ducit nec deest ad ministerium gladius, ut pater esset pariter | |
| et sacerdos. Consimilis filii quoque est ex diuina uoluntate | |
| securitas. Qui cum hostiam prouidet, cuius loco electus fuerat, | 5 |
| requirebat. Sed traduntur tenerae adhuc uinculis manus [et], | |
| ne quid minus ab hostia uideretur; pedem ligatura destringit, | |
| ne incitata uictima displiceret. | |
| Cesset itaque hic, carissimi, | 7.1 |
| impietatis abominanda suspicio: Abraham dominum filio, | |
| sacerdotem praetulit patri, nec pium se credidit, nisi probasset | |
| fidelem. Denique, carissimi, intrepidus ad ministerium immo- | |
| lationis armatur; libratur ad ictum uulneris securus animus, | 5 |
| sed securior manus; elatus in immolandum gladius uibratur | |
| nec puerum mors uicina contristat, ne trepidatio fidem prodat | |
| infirmam. Sub hac denique immolantis immolandique constan- | |
| tia absolui meruit, dum humanum ex se deponit timorem et, | |
| quantum ad fidem pertinet, pater promissa compleuit, domi- | 10 |
| nus parricidium probata uoluntate prohibuit. | |
| Ad huius ergo personam Christi refertur uerecunda | 8.1 |
| natiuitas, sed uirginalis uteri aula secretior: diuini sermonis | |
| arte formata in se tabescentis corporis uulua portauit. Sed in | |
| caelesti prole, non semine, progenitum certissimum dominum | |
| impia Iudaeorum exarsere consilia. Quem tacentem tamquam | 5 |
| obnoxium et pro ipsorum tantummodo caecitate maerentem, | |
| ut Isaac non periturum ad aram, ita ad crucem Christum | |
| sublimandum nefarii perduxerunt. Sed quia nescit aeternitas | |
| mori, uiuit dominus post sepulcrum, et ad Iudaeos remansit | |
| sola damnatae uoluntatis inuidia, qui dominum nec agnoscere | 10 |
| uoluerunt et sola crediderunt cogitatione puniri, quem nefa- | |
| rium fuerat etiam tardius adorari. | |
| Ad cuius immanis ausi | 9.1 |
| saeuitiam metuenda elementorum forma mutatur et dei | |
| iniuriam prius prodit natura quam intellegat populus Iudaeo- | |
| rum. Ab auctore itaque coepit furoris horror; accingitur turba | |
| feralis et ad inuisibilem suspensum gladiorum mucro conuerti- | 5 |
| tur. Nec inde, ut dixi, sceleris sui crudelitas fructum sortita | |
| est, quia, sicut in Isaac aliud offertur et aliud immolatur, ita | |
| et in passione Christi quod per Adam deliquerat, per Christum | |
| liberatur. |