| ORATIO QUAM DIXIT NUMANTIAE | |
| APUD EQUITES | |
| Gel. N.A. 16.1.1 | |
| cogitate cum animis vestris: si quid vos per laborem | 17.1 |
| recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a | |
| vobis, dum vivitis, non abscedet; sed si qua per voluptatem | |
| nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum | |
| illud apud vos semper manebit. | 5 |
| Festus 201M | |
| maiores seorsum atque divorsum pretium paravere | 18.1 |
| bonis atque strenuis, decurionatus, optionatus, hastas do- | |
| naticas, aliosque honores. | |
| DE TRIUMPHO AD POPULUM | |
| Prisc. GL 2.87K | |
| asperrimo atque arduissimo aditu. | 19.1 |
| APUD ATHENIENSES | |
| Iulius Rufin. R.L.M. 40Halm | |
| Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atra- | 20.1 |
| mento militat. | |
| DIERUM DICTARUM DE CONSULATU SUO | |
| Char. GL 1.202K | |
| egoque iam pridem cognovi atque intellexi atque | 21.1 |
| arbitror rem publicam curare industrie summum peri- | |
| culum esse. | |
| Char. GL 1.229K | |
| atque quamquam multa nova miracula fecere ini- | 22.1 |
| mici mei, tamen nequeo desinere mirari eorum audaciam | |
| atque confidentiam. | |
| Char. GL 1.199K | |
| ei rei dant operam, ut mihi falso maledicatur. | 23.1 |
| Festus 154M | |
| re<movendi maledictores>. | 24.1 |
| Char. GL 1.220K | |
| secus aetatem agerem quam illi egissent. | 25.1 |
| Char. GL 1.216K | |
| videtote quanto secus ego fecerim. | 26.1 |
| Serv. Ecl. 4.5 | |
| omnia ab integro paranda erant. | 27.1 |
| Char. GL 1.205K | |
| laudant me maximis laudibus, tantum navium, | 28.1 |
| tantum exercitum, tantum <com>meatum non opinatum | |
| esse quemquam hominem comparare potuisse; id me tam | |
| maturrime comparavisse. | |
| Char. GL 1.207K | |
| deinde postquam Massiliam praeterimus, inde om- | 29.1 |
| nem classem ventus auster lenis fert; mare velis florere | |
| videres. ultra angulum Gallicum ad Illiberim atque Ru- | |
| scinonem deferimur: inde nocte aura profecti sumus. | |
| Gel. N.A. 4.17.15 | |
| ita nos fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo | 30.1 |
| proicit in altum. | |
| Char. GL 1.209K | |
| mihi atque classi obviam fiunt. | 31.1 |
| Char. GL 1.222K | |
| omnia tumultus plena, simul hostium copiae ma- | 32.1 |
| gnae contra me sedebant; usquequaque lacessebamur. | |
| Char. GL 1.208K | |
| eas res non posse sustineri nisi eo praesidia magna | 33.1 |
| frumentumque <mittantur>. nam ita dicunt palam ne- | |
| cessum esse obcuratum. | |
| Char. GL 1.222K | |
| interea ad socios nostros sedulo dispertieram, alio | 34.1 |
| frumentum, alio legatos, alio litteras, alio praesidium | |
| usquequaque. | |
| Fro. Ver. 2.1.23H | |
| interea unamquamque turmam manipulum cohor- | 35.1 |
| tem temptabam quid facere possent; proeliis levibus | |
| spectabam cuiusmodi quisque esset; si quis strenue fe- | |
| cerat, donabam honeste, ut alii idem vellent facere, atque | |
| in contione verbis multis laudabam. interea aliquot | 5 |
| <p>au<ca> castra feci. sed ubi anni tempus venit, castra | |
| hiberna . . . | |
| Char. GL 1.214K | |
| postquam auspicavi atque exercitum adduxi pone | 36.1 |
| <versus> castra hostium. | |
| nostros pone versus hosteis esse ad dextra parte. | 37.1 |
| Char. GL 1.218K | |
| iam apud vallum nostri satis agebant. | 38.1 |
| Char. GL 1.213K | |
| me sollicitum atque exercitum habitum esse atque | 39.1 |
| porro fore. | |
| itaque porro in Turtam proficiscor servatum illos. | 40.1 |
| inde pergo porro ire in Turtam. | 41.1 |
| Char. GL 1.221K | |
| si cuperent hostes fieri, temere fieri nunc possent. | 42.1 |
| Festus 154M | |
| ridibundum magistratum gerere, pauculos homi- | 43.1 |
| nes, mediocriculum exercitum obvium duci. | |
| Char. GL 1.222K | |
| id ego primo minus animadverti; veniunt iterum | 44.1 |
| atque tertium tumultuosius. | |
| Char. GL 1.214K | |
| eam ego viam pedetemptim temptabam. | 45.1 |
| Char. GL 1.224K | |
| qui maximis vicibus ac vicissim. | 46.1 |
| Festus 286M | |
| recto fronte ceteros sequi si norit. | 47.1 |
| Char. GL 1.218K | |
| ego mihi haec monimenta sempiterno posui quae cepi. | 48.1 |
| Char. GL 1.205K | |
| item ubi ab Thermopuleis atque ex Asia maximos | 49.1 |
| tumultus maturissime disieci atque consedavi. | |
| Char. GL 1.222K | |
| censores qui posthac fiunt, formidulosius atque se- | 50.1 |
| gnius atque timidius pro re publica nitentur. | |
| Festus 169M | |
| navitae . . . vinum atque oleum, uẹṛ . . . | 52.1 |
| DISSUASIO LEGIS IUNIAE DE FENERATIONE | |
| Festus 234M | |
| Camerini cives nostri oppidum pulchrum habuere, | 56.1 |
| agrum optimum atque pulcherrimum, rem fortunatis- | |
| simam. cum Romam veniebant, prorsus devertebantur | |
| pro hospitibus ad amicos suos. | |
| Non. 64M | |
| tertio autem pedato item ex fenore discordia excre- | 57.1 |
| scebat. | |
| ORATIONES IN Q. MINUCIUM THERMUM | |
| IN Q. MINUCIUM THERMUM DE FALSIS PUGNIS | |
| Gel. N.A. 10.3.17 | |
| dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curat | 58.1 |
| esse. iussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. de- | |
| cemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. | |
| quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc | |
| servitutem ferre potest? nemo hoc rex ausus est facere: | 5 |
| eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? ubi | |
| societas? ubi fides maiorum? insignitas iniurias, plagas, | |
| verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per de- | |
| decus atque maximam contumeliam, inspectantibus po- | |
| pularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum | 10 |
| esse? set quantum luctum, quantum gemitum, quid la- | |
| crimarum, quantum fletum factum audivi! servi iniurias | |
| nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna | |
| virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habi- | |
| turos, dum vivent? | 15 |
| IN Q. MINUCIUM THERMUM | |
| DE DECEM HOMINIBUS | |
| Gel. N.A. 13.25.12 | |
| tuum nefarium facinus peiore facinore operire po- | 59.1 |
| stulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem | |
| facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, | |
| decem hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, | |
| incondemnatis. | 5 |
| Festus 193M | |
| rumorem, famam flocci fecit <inter>cutibus stupris | 60.1 |
| obstinatus, insignibus flagitiis. | |
| Festus 153M | |
| <neque fidem, neque iusiurandum,> neque pud<ici- | 61.1 |
| tiam multifacit> . . . | |
| Festus 344M | |
| . . . erant, ne mala . . . t, scelera | 62.1 |
| nefaria fie . . . <sacrame>nto traderetur lege est . . . | |
| ut solent, . . . <son>ivios, nisi qui sempi- | 63.1 |
| terni sunt, quos . . . rant, ne<c> spiciunt | |
| neque ratos <existimant>. | |
| ORATIONUM IN Q. MINUCIUM THERMUM RELIQUIAE | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Festus 286M | |
| erga rem publicam multa beneficii ratissima atque | 64.1 |
| gratissima. | |
| Prisc. GL 2.377K | |
| postquam diutius fitur. | 65.1 |
| IN M.' ACILIUM GLABRIONEM | |
| Festus 237M | |
| postquam navitas ex navibus eduxi, non ex mili- | 66.1 |
| tibus atque nautis piscatores penatores feci, sed arma dedi. | |
| DE CONIURATIONE | |
| Festus 242M | |
| precem. | 68.1 |
| ORATIONES CENSORIAE | |
| IN L. QUINCTIUM FLAMININUM | |
| Isid. Diff. 1.5 | |
| aliud est, Philippe, amor, longe aliud est cupido. | 71.1 |
| accessit ilico alter, ubi alter recessit; alter bonus, alter | |
| malus. | |
| IN L. VETURIUM DE SACRIFICIO COMMISSO | |
| CUM EI EQUUM ADEMIT | |
| Festus 344M | |
| quod tu, quod in te fuit, sacra stata, sollempnia, | 72.1 |
| capite sancta deseruisti. | |
| Festus 234M | |
| domi cum auspicamus, honorem me dium immor- | 73.1 |
| talium velim habuisse. servi, ancillae, si quis eorum sub | |
| centone crepuit, quod ego non sensi, nullum mihi vitium fa- | |
| cit. si cui ibidem servo aut ancillae dormienti evenit, quod | |
| comitia prohibere solet, ne si quidem mihi vitium facit. | 5 |
| Prisc. GL 2.208K | |
| aquam Anienem in sacrarium inferre oportebat. | 74.1 |
| non minus XV milia Anien abest. | |
| Gel. N.A. 17.2.19 | |
| qui illius impudentiam norat et duritudinem. | 75.1 |
| Prisc. GL 2.230K | |
| mense Octobri fecimus, Novembris reliquus erat. | 76.1 |
| Prisc. GL 2.377K | |
| Graeco ritu fiebantur Saturnalia. | 77.1 |
| Serv. Dan. A. 4.121 | |
| sedere non potest in equo trepidante. | 80.1 |
| Prisc. GL 2.509K | |
| hostem num <unum> icit? | 81.1 |
| Non. 149M | |
| propter tenuitatem et plebitatem. | 82.1 |
| DE MORIBUS CLAUDII NERONIS | |
| Prisc. GL 2.228K | |
| pecunia mea rei publicae profuit quam isti modi | 83.1 |
| uti tu es. | |
| Non. 63M | |
| haruspicem, fulguratorem si quis adducat. | 84.1 |
| UT PLURA AERA EQUESTRIA FIERENT | |
| Prisc. GL 2.319K | |
| nunc ergo arbitror oportere institui, quin minus | 85.1 |
| duobus milibus ducentis sit aerum equestrium. | |
| de aeribus equestribus, de duobus milibus ac du- | 86.1 |
| centis. | |
| UTI BASILICA AEDIFICETUR | |
| Prisc. GL 2.433K | |
| antequam is vilicare coepit. | 87.1 |
| DE INDIGITIBUS | |
| Festus 339M | |
| sinunt . . . ut bona rapiant, aut . . . | 88.1 |
| sequestro dent. | |
| DE AGNA MUSTA PASCENDA | |
| Prisc. GL 2.257K | |
| musta agna | 89.1 |
| Prisc. GL 2.85K | |
| citer ager alligatus ad sacra erit. | 90.1 |
| Festus 242M | |
| <ali pa>stalis ovis vetuit. | 91.1 |
| Festus 154M | |
| quis homo . . . l pulchrius purgat <aut ma- | 92.1 |
| gnificius?> | |
| DE VESTITU ET VEHICULIS | |
| Prisc. GL 2.226K | |
| nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, | 93.1 |
| quos prius habui, honos detur, ubi datus est, tum uti eos | |
| mutem atque alii modi sim. | |
| DE SIGNIS ET TABULIS | |
| Festus 286M | |
| honorem emptitavere, malefacta benefactis non re- | 94.1 |
| demptitavere. | |
| NE SPOLIA FIGERENTUR NISI DE HOSTE CAPTA | |
| Serv. Dan. A. 4.244 | |
| sed tum, ubi ii dimissi sunt, revertantur resignatis | 97.1 |
| vectigalibus. | |
| UTI PRAEDA IN PUBLICUM REFERATUR | |
| Prisc. GL 2.367K | |
| miror audere atque religionem non tenere, statuas | 98.1 |
| deorum, exempla earum facierum, signa domi pro supel- | |
| lectile statuere. | |
| IN L. FURIUM DE AQUA | |
| Char. GL 1.126K | |
| domi meae saepe fuit. | 99.1 |
| Char. GL 1.208K | |
| necessario faciendum fuit. | 100.1 |
| Char. GL 1.212K | |
| prorsum quodcumque iubebat fecisse neque quem- | 101.1 |
| quam observavisse. | |
| Char. GL 1.216K | |
| o quanti ille agros emit, qua aquam duceret. | 102.1 |
| Serv. Dan. A. 4.244 | |
| quod attinet ad salinatores aerarios, cui cura vecti- | 103.1 |
| galium resignat. | |
| Festus 376M | |
| . . . s praetores secundum populum | 104.1 |
| vindicias dicunt. | |
| Gel. N.A. 10.24.10 | |
| die proxumi hoc. | 105.1 |
| CONTRA OPPIUM | |
| Festus 258M | |
| vinum redemisti, praedia pro vini quadrantalibus | 106.1 |
| sexaginta in publicum dedisti, vinum non dedisti. | |
| DE FUNDO OLEARIO | |
| Festus 242M | |
| pulchralibus atque cupediis. | 107.1 |
| DE LAETORIO | |
| Non. 137M | |
| asinum aut musimonem aut arietem. | 108.1 |
| CONTRA ANNIUM | |
| Festus 305M | |
| nemo antea fecit super tali re cum hoc magi- | 109.1 |
| stratu uti quaererem. | |
| IN Q. SULPICIUM | |
| Festus 169M | |
| quotiens vidi trulleos nassiternas pertusos, aqualis | 110.1 |
| matellas sine ansis. | |
| SI SE M. CAELIUS | |
| TRIBUNUS PLEBIS APPELLASSET | |
| Gel. N.A. 1.15.9 | |
| numquam tacet, quem morbus tenet loquendi tam- | 111.1 |
| quam veternosum bibendi atque dormiendi. quod si non | |
| coveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis | |
| conducat, qui auscultet. itaque auditis, non auscultatis, | |
| tamquam pharmacopolam. nam eius verba audiuntur; | 5 |
| verum se nemo committit, si aeger est. | |
| Gel. N.A. 1.15.10 | |
| frusto panis conduci potest, vel uti taceat vel uti | 112.1 |
| loquatur. | |
| Festus 344M | |
| in coloniam, mercules, scribere nolim, si trium | 113.1 |
| virum sim, spatiatorem atque fescenninum. | |
| Macr. Sat. 3.14.9 | |
| descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridi- | 114.1 |
| cularia fundere. | |
| praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos | 115.1 |
| versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat. | |
| Paul. Fest. 59M | |
| quid ego cum illo dissertem amplius, quem ego | 116.1 |
| denique credo in pompa vectitatum iri ludis pro citeria, | |
| atque cum spectatoribus sermocinaturum? | |
| Festus 234M | |
| si em percussi, saepe incolumis abii; praeterea pro | 117.1 |
| re publica, pro scapulis atque aerario multum rei publicae | |
| profuit. | |
| Prisc. GL 2.228K | |
| ecquis illi modi esse vult? | 118.1 |
| Festus 169M | |
| . . . a porta Naevia atque ex . . . | 119.1 |
| AD LITIS CENSORIAS | |
| Festus 242M | |
| <peri>culatus <sum>. | 121.1 |
| scio fortunas secundas neglegentiam prendere so- | 122.1 |
| lere: qu<a>e uti prohibitum irem, quod in me esset, meo | |
| labori non parsi. | |
| IN C. PISONEM | |
| Prisc. GL 2.533K | |
| video hac tempestate concucurrisse omnes adver- | 123.1 |
| sarios. | |
| ORATIONUM CENSORIARUM RELIQUIAE | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Paul. Fest. 59M | |
| cloacale flumen | 126.1 |
| Prisc. GL 2.260K | |
| speca prosita, quo aqua de via abiret. | 127.1 |
| DE SUIS VIRTUTIBUS CONTRA <L.> THERMUM | |
| POST CENSURAM | |
| Festus 281M | |
| ego iam a principio in parsimonia atque in duritia | 128.1 |
| atque industria omnem adulescentiam meam abstinui | |
| agro colendo, saxis Sabinis, silicibus repastinandis atque | |
| conserendis. | |
| Festus 185M | |
| quid mihi fieret, si non ego stipendia [in ordine] | 129.1 |
| omnia ordinarius meruissem semper? | |
| Festus 182M | |
| M. Fulvio consuli legatus sum in Aetoliam, propte- | 130.1 |
| rea quod ex Aetolia complures venerant: Aetolos pacem | |
| velle: de ea re oratores Romam profectos. | |
| Gel. N.A. 16.14.1 | |
| aliud est properare, aliud festinare: qui unum quid | 131.1 |
| mature transigit, is properat, qui multa simul incipit | |
| neque perficit, is festinat. | |
| Isid. Orig. 20.3.8 | |
| quom essem in provincia legatus, quamplures ad | 132.1 |
| praetores et consules vinum honorarium dabant: num- | |
| quam accepi, ne privatus quidem. | |
| Iulius Rufin. R.L.M. 43Halm | |
| qui ventrem suum non pro hoste habet, qui pro | 133.1 |
| re publica, non pro sua, obsonat, qui stulte spondet, qui | |
| cupide aedificat. | |
| Festus 318M | |
| <porcum sa>crem in sin . . . quando pro . . . | 134.1 |
| . . . me sacrem . . . primis fiet . . . | |
| DE AMBITU | |
| Prisc. GL 2.182K | |
| sed sunt partim, qui duarum rerum alterius utrius | 136.1 |
| causa magistratum petunt. | |
| DISSUASIO NE LEX BAEBIA DEROGARETUR | |
| Festus 282M | |
| hoc potius agam quod hic rogat. | 137.1 |
| Non. 470M | |
| pecuniam inlargibo tibi. | 138.1 |
| DISSUASIO NE LEX ORCHIA DEROGARETUR | |
| Festus 201M | |
| qui antea obsonitavere <aere>, postea centenis | 139.1 |
| obsonitavere. | |
| Macr. Sat. 3.17.13 | |
| cibarias | 143.1 |
| Amm. Marc. 16.5.2 | |
| magna . . . cura cibi, magna vir- | 146.1 |
| tutis incuria. | |
| DE RE HISTRIAE MILITARI | |
| Festus 242M | |
| punctatoriolas. | 147.1 |
| IN M. FULVIUM NOBILIOREM | |
| Gel. N.A. 5.6.24 | |
| iam principio quis vidit corona donari quemquam, | 148.1 |
| cum oppidum captum non esset aut castra hostium non | |
| incensa essent? | |
| Festus 282M | |
| retricibus | 150.1 |
| Cic. de Orat. 2.256 | |
| Nobiliorem mobiliorem | 151.1 |
| DE TRIBUNIS MILITUM | |
| Non. 67M | |
| expedito pauperem plebeium atque proletarium. | 152.1 |
| Non. 195M | |
| loca ardua et cliva depressa. | 153.1 |
| IN P. FURIUM PRO HISPANIS | |
| Char. GL 1.224K | |
| utrubi bona, utrubi mala gratia capiatur, utrinde | 155.1 |
| iram, utrinde factiones tibi pares. | |
| SUASIO LEGIS VOCONIAE | |
| Gel. N.A. 17.6.1 | |
| principio vobis mulier magnam dotem adtulit; tum | 158.1 |
| magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non | |
| conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi | |
| irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare | |
| virum iubet. | 5 |
| Serv. Dan. A. 1.573 | |
| agrum quem vir habet tollitur. | 159.1 |
| DE MACEDONIA LIBERANDA | |
| Prisc. GL 2.87K | |
| idque perpetuius atque firmius repsit. | 161.1 |
| PRO RHODIENSIBUS | |
| Gel. N.A. 6.3.14 | |
| scio solere plerisque hominibus rebus secundis | 163.1 |
| atque prolixis atque prosperis animum excellere atque | |
| superbiam atque ferociam augescere atque crescere. quo | |
| mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde | |
| processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod | 5 |
| nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis | |
| luxuriose eveniat. advorsae res edomant et docent, quid | |
| opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere | |
| solent a recte consulendo atque intellegendo. quo maiore | |
| opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, | 10 |
| dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus. | |
| Gel. N.A. 6.3.16 | |
| atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos | 164.1 |
| ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen | |
| vinci. sed non Rodienses modo id noluere, sed multos | |
| populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque | |
| haut scio an partim eorum fuerint qui non nostrae con- | 5 |
| tumeliae causa id noluerint evenire: sed enim id metuere, | |
| si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet | |
| faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra | |
| essent. libertatis suae causa in ea sententia fuisse ar- | |
| bitror. atque Rodienses tamen Persen publice numquam | 10 |
| adiuvere. cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius | |
| facimus. nam unusquisque nostrum, si quis advorsus | |
| rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra nititur, | |
| ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi. | |
| Gel. N.A. 6.3.26 | |
| ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, | 165.1 |
| tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus vo- | |
| luisse facere, id nos priores facere occupabimus? | |
| Gel. N.A. 6.3.36 | |
| qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit: hostes | 166.1 |
| voluisse fieri. ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad | |
| sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, | |
| quod arguatur male facere voluisse? nemo, opinor; nam | |
| ego, quod ad me attinet, nolim. | 5 |
| Gel. N.A. 6.3.37 | |
| quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, | 167.1 |
| quae dicat: si quis illud facere voluerit, mille minus dimi- | |
| dium familiae multa esto; si quis plus quingenta iugera | |
| habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum | |
| numerum habere voluerit, tantum damnas esto? atque | 5 |
| nos omnia plura habere volumus, et id nobis impoene est. | |
| Gel. N.A. 6.3.38 | |
| sed si honorem non aequum est haberi ob eam | 168.1 |
| rem, quod bene facere voluisse quis dicit, neque fecit | |
| tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed | |
| quia voluisse dicuntur facere? | |
| Gel. N.A. 6.3.50 | |
| Rodiensis superbos esse aiunt id obiectantes quod | 169.1 |
| mihi et liberis meis minime dici velim. sint sane superbi. | |
| quid id ad nos attinet? idne irascimini, si quis superbior | |
| est quam nos? | |
| DE SUMPTU SUO | |
| Fro. Aur. Imp. 1.2.11H | |
| iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta | 173.1 |
| erat de ea re, quod sponsionem feceram cum M. Cor- | |
| nelio. tabulae prolatae: maiorum benefacta perlecta: | |
| deinde quae ego pro re p. fecissem leguntur. ubi id | |
| utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in ora- | 5 |
| tione: 'numquam ego pecuniam neque meam neque so- | |
| ciorum per ambitionem dilargitus sum'. attat, noli, noli | |
| <s>cribere, inquam, istud: nolunt audire. deinde recitavit: | |
| 'numquam <ego> praefectos per sociorum vestrorum oppida | |
| imposivi, qui eorum bona liberos diriperent'. istud quo- | 10 |
| que dele; nolunt audire: recita porro 'numquam ego | |
| praedam neque quod de hostibus captum esset neque ma- | |
| nubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem | |
| qui cepissent'. istuc quoque dele: nihil <e>o minus volunt | |
| dici; non opus est, recitato. 'numquam ego evectionem | 15 |
| datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas | |
| caperent'. perge istuc quoque uti cum maxime delere. | |
| 'numquam ego argentum pro vino congiario inter appa- | |
| ritores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico | |
| divites feci'. enimvero usque istuc ad lignum dele. vide | 20 |
| sis quo loco re<s> p. siet, uti quod rei p. bene fecissem, | |
| unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non | |
| audeo, ne invidiae siet. ita inductum est male facere | |
| inpoene, bene facere non inpoene licere. | |
| Gel. N.A. 13.24.1 | |
| neque mihi aedificatio neque vasum neque vesti- | 174.1 |
| mentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus | |
| neque ancilla. si quid est quod utar, utor; si non est, | |
| egeo. suum cuique per me uti atque frui licet. | |
| vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia ne- | 5 |
| queunt egere. | |
| PRO SE CONTRA C. CASSIUM | |
| Gel. N.A. 10.14.1 | |
| atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, | 176.1 |
| quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque | |
| publicae medius fidius miserear, Quirites. | |
| DE PTOLOMAEO MINORE CONTRA <L.> THERMUM | |
| SIVE DE THERMI QUAESTIONE | |
| Gel. N.A. 18.9.1 | |
| sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pe- | 177.1 |
| cuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque | |
| fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis | |
| dare oportet. | |
| Prisc. GL 2.87K | |
| quantoque suam vitam superiorem atque ampliorem | 178.1 |
| atque antiquiorem animum inducent esse quam innoxiio- | |
| rem. | |
| Gel. N.A. 20.11.5 | |
| per deos immortalis, nolite vos atque . . . | 179.1 |
| Prisc. GL 2.91K | |
| rege optimo atque beneficissimo. | 180.1 |
| Char. GL 1.197K | |
| tu otiosus ambulas, qui apud regem fuisti, donicum | 181.1 |
| ille tibi interdixit rem capitalem. | |
| ORATIONUM IN Q. ET <L.> THERMOS RELIQUIAE | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Prisc. GL 2.87K | |
| sed a benefactis, ab optimis artibus fugit maxima | 182.1 |
| fugella, perpetuissimo curriculo. | |
| Non. 63M | |
| nervo, carcere, moletrina. | 183.1 |
| Prisc. GL 2.545K | |
| mortuus est, sepelitus est. | 184.1 |
| NE QUIS ITERUM CONSUL FIERET | |
| Festus 242M | |
| dicere possum, quibus villae atque aedes aedifi- | 185.1 |
| catae atque expolitae maximo opere citro atque ebore | |
| atque pavimentis Poenicis sient. | |
| Prisc. GL 2.87K | |
| imperator laudem capit, exercitum meliorem, in- | 186.1 |
| dustriiorem facit. | |
| DE ACHAEIS | |
| Gel. N.A. 2.6.7 | |
| cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque | 187.1 |
| vexaret. | |
| DE REGE ATTALO ET VECTIGALIBUS ASIAE | |
| Festus 234M | |
| C. Licinio praetore remiges scribti cives Romani | 190.1 |
| sub portisculum, sub flagrum conscribti veniere passim. | |
| DE BELLO CARTHAGINIENSI | |
| Gel. N.A. 9.14.9 | |
| pueri atque mulieres extrudebantur fami causa. | 191.1 |
| Non. 89M | |
| aures nobis calliscerunt ad iniurias. | 192.1 |
| Gel. N.A. 3.14.19 | |
| homines defoderunt in terram dimidiatos ignem- | 193.1 |
| que circumposuerunt: ita interfecerunt. | |
| Iul. Victor R.L.M. 412Halm | |
| Carthaginienses nobis iam hostes sunt; nam qui | 195.1 |
| omnia parat contra me, ut quo tempore velit, bellum | |
| possit inferre, hic iam mihi hostis est, tametsi nondum | |
| armis agat. | |
| Rhet. Her. 4.20 | |
| Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Cartha- | 195b.1 |
| ginienses. qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? | |
| Carthaginienses. qui sunt, qui Italiam deformaverunt? | |
| Carthaginienses. qui sunt, qui sibi postulent ignosci? | |
| Carthaginienses. videte ergo quam conveniat eos impe- | 5 |
| trare. | |
| CONTRA SER. GALBAM | |
| PRO DIREPTIS LUSITANIS | |
| Gel. N.A. 13.25.15 | |
| multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, | 196.1 |
| vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem | |
| peragier arbitrarer . . . | |
| Gel. N.A. 1.12.17 | |
| tamen dicunt deficere voluisse. ego me nunc volo | 197.1 |
| ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex | |
| capiar? si volo augurium optime tenere, ecquis me ob | |
| rem eam augurem capiat? | |
| ORATIONUM INCERTI TEMPORIS RELIQUIAE | |
| IN LENTULUM APUD CENSORES | |
| Gel. N.A. 5.13.2 | |
| quod maiores sanctius habuere defendi pupillos | 200.1 |
| quam clientem non fallere. adversus cognatos pro cliente | |
| testatur, testimonium adversus clientem nemo dicit. pa- | |
| trem primum, postea patronum proximum nomen | |
| habuere. | 5 |
| CONTRA TI. SEMPRONIUM LONGUM | |
| Prisc. GL 2.279K | |
| si posset auctio fieri de artibus tuis, quasi supel- | 201.1 |
| lectilis solet. | |
| CONTRA TIBERIUM EXULEM | |
| Gel. N.A. 2.14.1 | |
| quid si vadimonium capite obvoluto stitisses? | 202.1 |
| ORATIO DE EA RE QUOD SPONSIONEM FECERAT | |
| CUM M. CORNELIO | |
| Cato orat. 173 | |
| numquam ego pecuniam neque meam neque so- | 203.1 |
| ciorum per ambitionem dilargitus sum; numquam <ego> | |
| praefectos per sociorum vestrorum oppida imposivi, | |
| qui eorum bona liberos diriperent; numquam ego prae- | |
| dam neque quod de hostibus captum esset neque | 5 |
| manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eri- | |
| perem, qui cepissent; numquam ego evectionem datavi, | |
| quo amici mei per symbolos pecunias magnas caperent; | |
| numquam ego argentum pro vino congiario inter appari- | |
| tores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico | 10 |
| divites feci. | |
| CONTRA CORNELIUM AD POPULUM | |
| Festus 286M | |
| ecquis incultior, religiosior, desertior, publicis ne- | 204.1 |
| gotis repulsior? | |
| IN PANSAM | |
| Non. 151M | |
| pueris in ludo stilos, pasceolos furare. | 205.1 |
| PRO L. TURIO CONTRA CN. GELLIUM | |
| Gel. N.A. 14.2.21 | |
| atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis | 206.1 |
| quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, sive | |
| boni sive mali essent, quod duo res gessissent, uti testes | |
| non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum | |
| esse. nunc si sponsionem fecissent Gellius cum Turio, | 5 |
| ni vir melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, | |
| tam insanus esset, qui iudicaret meliorem esse Gellium | |
| quam Turium: si non melior Gellius est Turio, potius | |
| oportet credi, unde petitur. | |
| PRO L. AUTRONIO | |
| Prisc. GL 2.482K | |
| venefici postridie iussisti adesse in diem ex die; | 207.1 |
| non ausi recusare. | |
| PRO L. CAESETIO | |
| Festus 301M | |
| audite sultis, milites, si quis vestrum in bello | 208.1 |
| superfuerit, si quis non invenerit pecuniam, egebit. | |
| Diom. GL 1.376K | |
| quod ego me spero ostenturum. | 209.1 |
| PRO C . . . | |
| Festus 344M | |
| nihil minus voluit semper . . . bus re | 210.1 |
| praesenti cognosce<re atque statu>ere. | |
| DE HABITO | |
| Char. GL 1.90K | |
| sanguen demittatur. | 211.1 |
| DE RE FLORIA | |
| Gel. N.A. 9.12.7 | |
| sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret | 212.1 |
| aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, | |
| vim in corpus liberum non aecum censuere adferri. | |
| Gel. N.A. 10.13.1 | |
| ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit e | 213.1 |
| convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem mo- | |
| dum erat. | |
| DE RE A. ATILI | |
| Festus 344M | |
| . . . tisse timidus ne . . . ibi | 215.1 |
| causam sonticam. | |
| DE AEDILIBUS VITIO CREATIS | |
| Gel. N.A. 13.18.1 | |
| nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona fru- | 217.1 |
| menta esse. nolite ibi nimiam spem habere. saepe audivi | |
| inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero | |
| inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est. | |
| Festus 162M | |
| neminisque . . . | 218.1 |
| DE DOTE | |
| Gel. N.A. 10.23.4 | |
| vir cum divortium fecit, mulieri iudex pro cen- | 221.1 |
| sore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse | |
| taetreque factum est a muliere; multitatur, si vinum bibit; | |
| si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur. | |
| Gel. N.A. 10.23.5 | |
| in adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine | 222.1 |
| iudicio inpoene necares; illa te, si adulterares sive tu adul- | |
| terarere, digito non auderet contingere, neque ius est. | |
| NE IMPERIUM SIT VETERI UBI NOVUS VENERIT | |
| Gel. N.A. 20.2.1 | |
| siticines et liticines et tubicines. | 223.1 |
| DE PRAEDA MILITIBUS DIVIDENDA | |
| Gel. N.A. 11.18.18 | |
| fures privatorum furtorum in nervo atque in com- | 224.1 |
| pedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in | |
| purpura. | |
| Non. 475M | |
| tu †dives fite. | 225.1 |
| Non. 510M | |
| fraudulenter atque avariter. | 226.1 |
| IN LEGEM POPILI | |
| SUASIO | |
| Non. 87M | |
| quod conpluriens usu venit omni tempore ante- | 227.1 |
| ventum esse rem publicam credimus. | |
| LEGIS MAEVIAE SUASIO | |
| Prisc. GL 2.587K | |
| rex Seleucus arma nostratia facit. | 228.1 |
| IN †SERCIA | |
| Non. 200M | |
| accipite, si vultis, hoc onus in vestros collos. | 229.1 |
| SUASIO IN SENATU | |
| Prisc. GL 2.337K | |
| accessit ager quem privatim habent Gallicus, Sam- | 230.1 |
| nitis, Apulus, Bruttius. | |
| DE ABROGANDIS LEGIBUS | |
| Char. GL 1.104K | |
| bovile. | 232.1 |
| CONTIO | |
| Sch. Veron. Verg. A. 2.670 | |
| Apirensium bellum fecimus . . . tris missi ad- | 233.1 |
| <versus . . . quos . . . censorem habuistis neque> | |
| . . . upli pectore adsecutus. | |
| DISSUASIO LEGIS | |
| Festus 344M | |
| . . . licta est, et praeterea rogas . . . ea | 234.1 |
| si populus condempnave<rit, uti siremps lex> siet, quasi | |
| adversus le<ges fecisset>. | |
| INCERTAE SEDIS RELIQUIAE | |
| Char. GL 1.206K | |
| malitiose istorum iura torque. | 235.1 |
| Quint. Inst. 9.2.21 | |
| cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecis- | 236.1 |
| setis? | |
| communem rem agi putatote ac vos huic rei prae- | 237.1 |
| positos esse. | |
| Festus 242M | |
| inpudentiam praemiosam. | 241.1 |
| Festus 154M | |
| munificior. | 242.1 |
| Festus 242M | |
| pelliculatio. | 243.1 |
| Isid. Diff. 1.220 | |
| tu, inquam, si verum supprimis, falsarius agno- | 244.1 |
| sceris; si falsa confingis, mendax esse videris. | |
| Festus 242M | |
| te, C. Caecili, diem prodi<di>sse militibus le- | 245.1 |
| gionis III, cum proditionem non haberent. | |
| Paul. Fest. 378M | |
| vecticulariam vitam vivere, repente largiter ha- | 246.1 |
| bere, repente nihil. | |
| Char. GL 1.240K | |
| vita deum immortalium! | 247.1 |
| Char. GL 1.221K | |
| taetre aetatem exigit. | 248.1 |
| Paul. Fest. 51M | |
| culignam in feno Graeco ponit, ut bene oleat. | 249.1 |
| Paul. Fest. 59M | |
| coepiam seditiosa verba loqui. | 250.1 |
| contumelias mihi dixisti conpluriens. | 251.1 |
| Festus 313M | |
| iure, lege, libertate, re publica communiter uti | 252.1 |
| oportet: gloria atque honore, quomodo sibi quisque | |
| struxit. | |
| Quint. Inst. 1.6.42 | |
| tuburchinabundum . . . lurchinabundum | 253.1 |