| ORIGINES | |
| EX LIBRO I | |
| Pomp. C. art. Don. GL 5.208K | |
| Si ques homines sunt, quos delectat populi Romani gesta discribere . . . | 1.1 |
| Prisc. GL 2.182K | |
| Agrum quem Volsci habuerunt, campestris plerus Aboriginum fuit. | 7.1 |
| Gel. N.A. 18.12.7 | |
| Eodem conuenae conplures ex agro accessitauere. eo res eorum auxit. | 20.1 |
| Prisc. GL 2.264K | |
| Antemna etiam ueterior est quam Roma. | 21.1 |
| Festus 182M | |
| Propter id bellum coepit. Cloelius praetor Albanus oratores misit Romam | 22.1 |
| cum . . . | |
| Festus 162M | |
| Fana in eo loco conpluria fuere. ea exaugurauit, praeterquam quod Termino | 24.1 |
| fanum fuit; id nequitum exaugurari. | |
| Prisc. GL 2.227K | |
| Nam de omni Tusculana ciuitate soli Lucii Mamilii beneficium gratum fuit. | 25.1 |
| Gel. N.A. 1.16.4 | |
| Inde est ferme mille passum. | 26.1 |
| Char. GL 1.72K | |
| uehes . . . ligni | 27.1 |
| Non. 64M | |
| Igitur tertio pedato bellum nobis facere . . . | 28.1 |
| Non. 67M | |
| ueteres prosapia . . . | 29.1 |
| Prisc. GL 2.129K | |
| Sed lucus Capenatis . . . | 30.1 |
| EX LIBRO II | |
| Serv. Dan. A. 11.715 | |
| Sed ipsi unde oriundi sunt, exacta memoria, in- | 31.1 |
| literati mendacesque sunt et uera minus meminere. | |
| Non. 208M | |
| Libii, qui | 33.1 |
| aquatum ut lignatum uidentur ire, securim atque lorum ferunt, gelum | |
| crassum excidunt, eum loro conligatum auferunt. | |
| Char. GL 1.202K | |
| Pleraque Gallia | 34.1 |
| duas res industriosissime persequitur, rem militarem et argute loqui. | |
| Char. GL 1.83K | |
| Papauer Gallicanus. | 35.1 |
| Gel. N.A. 17.13.4 | |
| Neque satis . . . habuit, quod eam | 36.1 |
| in occulto uitiauerat, quin eius famam prostitueret. | |
| Var. R. 2.4.11 | |
| In Italia †in scrobes terna atque | 39.1 |
| quaterna milia †aulia succidia uere, sus usque adeo pinguitudine cre- | |
| scere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi us- | |
| quam. itaque eas, si quis quo traicere uolet, in plostrum inponit. | |
| Var. R. 1.2.7 | |
| Ager Gallicus Romanus uocatur, qui uiritim cis Ari- | 43.1 |
| minum datus est ultra agrum Picentium. in eo agro aliquodfariam | |
| in singula iugera dena cullea uini fiunt. | |
| Var. R. 2.3.3 | |
| In Sauracti <et> Fiscello caprae ferae sunt, | 52.1 |
| quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos. | |
| Prisc. GL 2.487K | |
| Marsus hostem | 53.1 |
| occidit prius quam Paelignus, propterea Marrucini uocantur, de | |
| Marso detorsum nomen. | |
| Serv. Dan. A. 10.541 | |
| Lauini boues immolatos, prius quam caederen- | 55.1 |
| tur, profugisse in siluam. | |
| Prisc. GL 2.537K | |
| In campo Ti- | 57.1 |
| burti, ubi hordeum demessuit, idem in montibus serit, ubi hordeum | |
| idem iterum metit. | |
| Prisc. GL 2.129K | |
| Lucum Dianium in nemore Aricino Egerius Laeuius Tuscu- | 58.1 |
| lanus dedicauit dictator Latinus. hi populi communiter: Tusculanus, | |
| Aricinus, Lanuuinus, Laurens, Coranus, Tiburtis, Pometinus, Ardea- | |
| tis Rutulus. | |
| Serv. Dan. A. 7.682 | |
| Quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit. | 60.1 |
| Prisc. GL 2.129K | |
| Si quis mortuus est Arpinatis, eius heredem sacra non secuntur. | 61.1 |
| Festus 306M | |
| In maximum decus atque in excelsissimam claritu- | 63.1 |
| dinem sublimauit. | |
| Char. GL 1.91K | |
| Quescumque Romae regnauissent, . . . | 64.1 |
| Non. 152M | |
| Si inde in nauis putidas atque sentinosas commeatum ponere uolebant, . . . | 65.1 |
| Prisc. GL 2.152K | |
| Itaque res uber fuit, antequam legiones . . . | 66.1 |
| Prisc. GL 2.171K | |
| Ex sale, qui apud Karthaginienses fit, . . . | 67.1 |
| EX LIBRO III | |
| Prob. Verg. ecl. pr. (326H) | |
| Thesunti Tauriani uocantur de fluuio, qui propter fluit. id oppidum | 71.1 |
| Aurunci primo possederunt, inde Achaei Troia domum redeuntes. | |
| in eorum agro fluuii sunt sex; septimus finem Rheginum atque Tau- | |
| rinum dispescit: fluuii nomen est Pecoli. eo Orestem cum Iphigenia | |
| atque Pylade dicunt maternam necem expiatum uenisse, et non longin- | 5 |
| qua memoria est, cum in arbore ensem uiderint, quem Orestes abiens | |
| reliquisse dicitur. | |
| Festus 182M | |
| Equos respondit: oreas mihi inde, tibi cape flagellum. | 72.1 |
| Gel. N.A. 17.13.3 | |
| Haut eos . . . eo po- | 73.1 |
| stremum scribo, quin populi et boni et strenui sient. | |
| Char. GL 1.73K | |
| Laserpitium pro pulmentario habet. | 74.1 |
| Multo pulmento usi . . . | 75.1 |
| EX LIBRO IV | |
| Gel. N.A. 2.28.6 | |
| Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, | 77.1 |
| quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut | |
| quid obstiterit. | |
| Festus 146M | |
| Mapalia uocantur ubi habitant, ea quasi cohortes rotundae sunt. | 78.1 |
| Gel. N.A. 5.21.17 | |
| Compluriens eorum milites mercennarii inter | 79.1 |
| se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul | |
| ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere. | |
| Prisc. GL 2.254K | |
| Si quis membrum rupit aut os fregit, talione proximus cognatus ul- | 81.1 |
| ciscitur. | |
| Gel. N.A. 11.1.6 | |
| Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum iuit, ei multam facit. | 82.1 |
| Gel. N.A. 3.7.19 | |
| Dii immortales tribuno militum fortunam ex uirtute eius | 83.1 |
| dedere. nam ita euenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, | |
| tamen uulnus capiti nullum euenit, eumque inter mortuos defetiga- | |
| tum uulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognouere. eum | |
| sustulere, isque conualuit saepeque postilla operam rei p. fortem | 5 |
| atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, | |
| exercitum ceterum seruauit. sed idem benefactum, quo in loco ponas, | |
| nimium interest. Leonides Laco quidem simile apud Thermopylas | |
| fecit, propter eius uirtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam | |
| praecipuam claritudinis inclitissimae decorauere monumentis: signis, | 10 |
| statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum | |
| habuere; at tribuno militum parua laus pro factis relicta, qui idem | |
| fecerat atque rem seruauerat. | |
| Non. 100M | |
| Deinde duouicesimo anno post dimissum bellum, quod quattuor et | 84.1 |
| uiginti annos fuit, Carthaginienses sextum de foedere decessere. | |
| Gel. N.A. 10.24.7 | |
| Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: 'Mitte me- | 86.1 |
| cum Romam equitatum: diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit'. | |
| Gel. N.A. 2.19.9 | |
| Deinde dictator | 87.1 |
| iubet postridie magistrum equitum arcessi: 'Mittam te, si uis, cum | |
| equitibus'. 'sero est', inquit magister equitum, 'iam resciuere'. | |
| Serv. Dan. A. 3.707 | |
| haec Drepana | 89.1 |
| Prisc. GL 2.382K | |
| Duo exules lege publica . . . et execrari. | 90.1 |
| Gel. N.A. 11.3.2 | |
| Proelium factum depugnatumque pro castris | 91.1 |
| EX LIBRO V | |
| Gel. N.A. 2.22.29 | |
| Sed in his regionibus fer- | 93.1 |
| rareae, argenti fodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus, | |
| quantum demas, tantum adcrescit. uentus cercius, cum loquare, buc- | |
| cam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit. | |
| Prisc. GL 2.293K | |
| Dotes filiabus suis non dant. | 94.1 |
| Gel. N.A. 6.3.14 | |
| Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis | 95a.1 |
| atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam | |
| augescere atque crescere. quo mihi nunc magnae curae est, quod | |
| haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo aduorsi eue- | |
| niat, quod nostras secundas res confutet, neue haec laetitia nimis | 5 |
| luxuriose eueniat. aduorsae res edomant et docent, quid opus siet | |
| facto. secundae res laetitia transuorsum trudere solent a recte con- | |
| sulendo atque intellegendo. quo maiore opere dico suadeoque, uti | |
| haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem | |
| nostram redeamus. | 10 |
| Gel. N.A. 6.3.16 | |
| Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita de- | 95b.1 |
| pugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen uinci. sed non | |
| Rodienses modo id noluere sed multos populos atque multas nationes | |
| idem noluisse arbitror. atque haut scio an partim eorum fuerint, | |
| qui non nostrae contumeliae causa id noluerint euenire. sed enim | 5 |
| id metuere, <ne>, si nemo esset homo quem uereremur, quidquid | |
| luberet faceremus. ne sub solo imperio nostro in seruitute nostra | |
| essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. atque | |
| Rodienses tamen Persen publice numquam adiuuere. cogitate, quanto | |
| nos inter nos priuatim cautius facimus. nam unus quisque nostrum, | 10 |
| si quis aduorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa ui contra | |
| nititur, ne aduorsus eam fiat: quod illi tamen perpessi. | |
| Gel. N.A. 6.3.26 | |
| Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam ami- | 95c.1 |
| citiam relinquemus? quod illos dicimus uoluisse facere, id nos prio- | |
| res facere occupabimus? | |
| Gel. N.A. 6.3.36 | |
| Qui acerrime aduorsus eos dicit, ita dicit 'hostes uoluisse fieri'. | 95d.1 |
| ecquis est tandem, qui uestrorum, quod ad sese attineat, aequum | |
| censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere uoluisse? | |
| nemo opinor. nam ego, quod ad me attinet, nolim. | |
| Gel. N.A. 6.3.37 | |
| Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat 'si | 95e.1 |
| quis illud facere uoluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; | |
| si quis plus quingenta iugera habere uoluerit, tanta poena esto; si quis | |
| maiorem pecuum numerum habere uoluerit, tantum damnas esto'? | |
| atqui nos omnia plura habere uolumus, et id nobis impune est. | 5 |
| Gel. N.A. 6.3.38 | |
| Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod | 95f.1 |
| bene facere uoluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, | |
| quod non male fecerunt sed quia uoluisse dicuntur facere? | |
| Gel. N.A. 6.3.50 | |
| Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi et | 95g.1 |
| liberis meis minime dici uelim. sint sane superbi. quid id ad nos | |
| attinet? idne irascimini, si quis superbior est quam nos? | |
| Gel. N.A. 11.3.2 | |
| urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse. | 96.1 |
| Non. 151M | |
| Fluuium Naronem magnum, pulchrum, pisculentum . . . | 97.1 |
| Prisc. GL 2.510K | |
| quod eorum nemo quisquam quicquam mihi ignoturus est . . . | 98.1 |
| Gel. N.A. 15.9.5 | |
| Postridie signis conlatis aequo fronte peditatu, equitibus atque alis cum | 99.1 |
| hostium legionibus pugnauimus. | |
| recto . . . fronte | 100.1 |
| Gel. N.A. 15.13.5 | |
| Exercitum . . . suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque in- | 101.1 |
| struxit. | |
| Festus 237M | |
| Lapis candidior quam †pelastes. | 102.1 |
| Non. 363M | |
| Sed protelo trini boues unum aratrum ducent. | 103.1 |
| Prisc. GL 2.475K | |
| Illi polliciti sese facturum omnia . . . | 104.1 |
| EX LIBRO VI | |
| Gel. N.A. 20.5.13 | |
| Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror. | 105.1 |
| EX LIBRO VII | |
| Gel. N.A. 13.25.15 | |
| Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, | 108.1 |
| aetas, uox, uires, senectus; uerum enim uero, cum tantam rem per- | |
| agier arbitrarer . . . | |
| Gel. N.A. 1.12.17 | |
| Tamen dicunt deficere uoluisse. ego me nunc uolo | 109.1 |
| ius pontificium optime scire: iamne ea causa pontifex capiar? si | |
| uolo augurium optime tenere, ecquis me ob eam <re>m augurem | |
| capiat? | |
| Non. 151M | |
| . . . fluuium Hiberum; is oritur ex Cantabris, magnus atque pulcher, | 110.1 |
| pisculentus. | |
| Festus 142M | |
| Qui magistratum curulem cepisset, calceos mulleos alitaciniatos, ceteri | 111.1 |
| peronei . . . | |
| Festus 262M | |
| Mulieres opertae auro purpuraque; arsinea, rete, diadema, coronas aureas, | 113.1 |
| rusceas fascias, galbeos lineos, pelles, redimicula . . . | |
| Char. GL 1.101K | |
| Mulieres . . . nostrae capillum cinere unguitabant, ut rutilus esset crinis. | 114.1 |
| Char. GL 1.93K | |
| iurum legumque cultores. | 116.1 |
| Festus 293M | |
| < . . . Ob im>mensam | 117.1 |
| ti<miditatem et socordiam causa erat> ne quid neg<oti publici . . . | |
| gere>retur. | |
| INCERTORVM ORIGINVM LIBRORVM RELIQVIAE | |
| Char. GL 1.131K | |
| glis | 120.1 |
| Char. GL 1.124K | |
| biber | 121.1 |
| Serv. Dan. G. 1.75 | |
| Alae ex lup<ino> lug . . . | 122.1 |
| Macr. Sat. 1.14.5 | |
| Oratorum an terminum. | 124.1 |
| Non. 229M | |
| Ne praedia in lubricum dirigerentur, cum tributus exigeretur . . . | 125.1 |
| INCERTORVM CATONIS LIBRORVM RELIQVIAE | |
| SELECTAE | |
| Festus 166M | |
| <audito tum>ultu Macedoniae Etruriam, Samnites, Lucanos | 126.1 |
| inter se natinari atque factiones esse . . . | |
| Fro. Ver. 2.1.23H | |
| Interea unamquamque turmam, manipulum, | 128.1 |
| cohortem temptabam, quid facere possent; proeliis leuibus spectabam, | |
| cuiusmodi quisque esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste, | |
| ut alii idem uellent facere, atque in contione uerbis multis lauda- | |
| bam. interim aliquot pauca castra feci. sed ubi anni tempus uenit, | 5 |
| castra hiberna . . . | |
| Paul. Fest. 378M | |
| Praeda quae capta est, uiritim diuisa. | 133.1 |
| Char. GL 1.102K | |
| et in Italia atras capras lacte album habere. | 134.1 |
| Char. GL 1.134K | |
| iugeris | 135.1 |
| Char. GL 1.215K | |
| In his duo- | 136.1 |
| bus bellis alteras stipendio agrique parte multati, alteras oppidum | |
| ui captum, alteras primo pedatu et secundo, ut Maximus notat. | |
| Serv. Dan. A. 3.314 | |
| tertiato . . . quartato | 137.1 |
| Serv. Dan. A. 4.121 | |
| Sedere non potest in equo trepidante. | 138.1 |
| Serv. Dan. A. 4.293 | |
| Qua mollissimum est, adoriantur. | 139.1 |
| Serv. Dan. A. 8.694 | |
| Sub tela uolantia. | 140.1 |
| Prisc. GL 2.227K | |
| qui tantisper nulli rei sies, dum nihil agas . . . | 141.1 |
| Prisc. GL 2.87K | |
| quod iter longius arduiusque erat a curia . . . | 142.1 |
| Prisc. GL 2.260K | |
| speca prosita, quo aqua de uia abiret . . . | 143.1 |