<DE MEDICINA>
Plin. Nat. 29.14
Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis 1
exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere,
non perdiscere. uincam nequissimum et indocile esse genus il-
lorum. et hoc puta uatem dixisse, quandoque ista gens suas
litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos
suos huc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnis medi- 5
cina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile
disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam
alios Opicon appellatione foedant. interdixi tibi de medicis.
Diom. GL 1.362K
Lepus multum somni adfert qui illum edit. 3.1
Prisc. GL 2.268K
Ex dolore, ex febri, ex siti, ex medicamentis bibendis, 4.1
ex cataplasmatis, ex aluo lauando.