| CARMEN DE MORIBVS | |
| Non. 465M | |
| Auaritiam omnia uitia habere putabant. sumptuosus cu- | 1 |
| pidus elegans †uitiosus inritus qui habebatur, is laudabatur. | |
| Gel. N.A. 9.2.5 sqq. | |
| Vestiri in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. | 2.1 |
| equos carius quam coquos emebant. poëticae artis honos non | |
| erat. siquis in ea re studebat aut sese ad conuiuia adplicabat, | |
| grassator uocabatur. | |
| Gel. N.A. 9.2.6 sqq. | |
| Nam uita humana prope uti ferrum est. si exerceas, con- | 3.1 |
| teritur; si non exerceas, tamen rubigo interficit. item homines | |
| exercendo uidemus conteri; si nihil exerceas, inertia atque tor- | |
| pedo plus detrimenti facit quam exercitio. |