| Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut li- | 16.1.1 |
| bros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis | |
| dederit iubens, ut eos suis nominibus publicarent; nam | |
| et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. catacannas | 2.1 |
| libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. | |
| Floro poetae scribenti ad se: | 3.1 |
| ego nolo C<a>esar esse, | |
| ambulare per Brittanos, | |
| <latitare per . . . ,> | |
| Scythicas pati <p>ruinas | 5 |
| rescripsit: | 4.1 |
| ego nolo Florus esse, | |
| ambulare per tabernas, | |
| latitare per popinas, | |
| culices pati rutundos. | 5 |
| ama<v>it praeterea genus vetustum dicendi. controver- | 5.1 |
| sias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio En<n>ium, | 6.1 |
| Salustio Coelium praetulit eademque iactatione de Ho- | |
| mero ac Platone iudicavit. mathesin sic scire sibi visus | 7.1 |
| est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto | |
| anno posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque | |
| ad illam horam, qua est mortuus, scripserit, quid ac- | |
| turus esset. sed quamvis esset in reprehendendis musi- | 8.1 |
| cis, tragicis, comicis, grammaticis, r<h>et[h]oribus, | |
| oratoribus facilis, tamen omnes professores et honora- | |
| vit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agi- | |
| taverit. et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes | 9.1 |
| recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem | |
| videret. in summa familiaritate Epictetum et <H>elio- | 10.1 |
| dorum philosophos et, ne nominatim de omnibus di- | |
| cam, grammaticos, r<h>et[h]ores, musicos, geometras, | |
| pictores, astrolog<o>s habuit, prae ceteris, ut multi ad- | |
| serunt, eminente Fa<v>orino. doctores, quo professioni | 11.1 |
| suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a pro- | |
| fessione dimisit. |