| In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, | 20.1.1 |
| detestans eos, qui sibi han<c> voluptatem humanitatis | |
| quasi servant<e>s fastigium principis inviderent. apud | 2.1 |
| Alexandriam i<n> musio multas quaestiones professori- | |
| bus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius | 3.1 |
| Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco | |
| multa pie fecisse, quod timeret, ne sibi idem, quod | |
| Domitiano accidit, eveniret. et cum titulos in operibus | 4.1 |
| non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, | |
| ut ipsam Karthaginem et <At>henarum partem. aqua- | 5.1 |
| rum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. | |
| fisci advocatum primus instituit. | 6.1 |
| fuit memoriae ingen- | 7.1 |
| tis, facultatis inmensae; nam ipse orationes et dicta- | |
| vit et ad omnia respondit. ioca eius plurima exstant; | 8.1 |
| nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit, | |
| quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem | |
| iterum petenti sed infecto capite respondit 'iam hoc | |
| patri tuo negavi'. nomina plurimis sine nomenclatore | 9.1 |
| reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut | |
| nomenclatores saepius errantes emenda<r>it. dixit et | 10.1 |
| veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. libros | |
| statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter | |
| reddidit. uno tempore scripsit, dictavit, audivit et cum | 11.1 |
| amicis fabulatus est [si potes<t> credi]. omnes publicas | |
| rationes ita complexus est, ut domum privatam quivis | |
| paterfamilias diligens non satis nov<er>it. equos et | 12.1 |
| canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret. op<p>i- | 13.1 |
| dum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et | |
| feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, | |
| constituit. |