| Tutores saepissime dedit. disciplinam civilem non | 22.1.1 |
| aliter tenuit quam militarem. senatores et equites Ro- | 2.1 |
| manos semper in publico togatos esse iussit, nisi si | |
| a cena reverterentur. ipse, cum in Italia esset, semper | 3.1 |
| togatus processit. ad convivium venientes senatores | 4.1 |
| stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut | |
| toga summissa. diligentia iudic<i>s sumptus convivii con- | 5.1 |
| stituit et ad anticum modum redegit. vehicula cum | 6.1 |
| ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. sederi | |
| equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam | 7.1 |
| in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. | |
| ab epistolis et a libellis primus equites Romanos ha- | 8.1 |
| buit. eos, quos pauperes et innocentes vidit, sponte | 9.1 |
| ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio ha- | |
| buit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina | 10.1 |
| contempsit. pontific<i>s maximi officium peregit. causas | 11.1 |
| Romae atque in provinciis frequenter audivit adhibitis | |
| in consilio suo consulibus atque praetoribus et op- | |
| timis senatoribus. | |
| Fucinum lacum emisit. | 12.1 |
| quattuor con- | 13.1 |
| sulares per omnem Italiam iudices constituit. quando | 14.1 |
| in Africam venit, ad adventum eius post quinquen- | |
| nium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est. |