| Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pecti- | 26.1.1 |
| nem capillo, promissa barba, ut vulnera, qu<a>e in | |
| facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. equi- | 2.1 |
| tavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se | |
| semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu | 3.1 |
| sua occidit. venando autem iugulum et costam fregit. | |
| venationem semper cum amicis participavit. in con- | 4.1 |
| vivio tragoedias, comoedias, Attellanas, sambucas, lec- | |
| tores, poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam villam | 5.1 |
| mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et lo- | |
| corum celeberrima nomina inscriberet, velut Lycium, | |
| Academian, Prytanium, Canopum, P<oe>cilen, Tempe | |
| vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. | 5 |