| In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta eius | 27.1.1 |
| inrita fieri senatus volebat. nec appellatus es<se>t | 2.1 |
| divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei | 3.1 |
| pro sepulchro aput Puteolos constituit et quinquennale | |
| certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad | |
| honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra | 4.1 |
| dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. |