| Tantum autem statim clementiae studium habuit, ut, | 5.5.1 |
| cum sub primis imperii diebus ab Attiano per episto- | |
| las esset admonitus, ut et B<a>ebius Macer praefectus | |
| urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Labe- | |
| rius Maximus, qui suspectus imperio in insula exu- | 5 |
| labat, et Frugi Crassus, neminem laederet; quamvis | 6.1 |
| Crassum postea procurator egressum insula, quasi res | |
| novas moliretur, iniusso eius occiderit. militibus ob | 7.1 |
| auspicia imperii duplicem largitionem dedit. Lusium | 8.1 |
| Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia | |
| suspectus imperio fuerat, exarmavit Marcio Turbone | |
| Iudaeis conpressis ad deprimendum tumultum Maure- | |
| taniae destinato. post haec Antiochia[m] digressus est | 9.1 |
| ad inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plo- | |
| tina et Matidia deferebant. quibus exceptis et navi | 10.1 |
| Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepo- | |
| sitoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam | |
| venit. Traiano divinos honores datis ad senatum et | 6.1.1 |
| quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis vo- | |
| lentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus | |
| non postulaverat, in honorem Traiani sponte decer- | |
| neret. cum ad senatum scriberet, veniam petit, quod | 2.1 |
| de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salu- | |
| tatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod | |
| esse re<s> public<a> sine imperatore non posset. cum | 3.1 |
| triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detu- | |
| lisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru | |
| triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mor- | |
| tem quidem triumphi amitteret dignitatem. patris pa- | 4.1 |
| triae nomen delatum sibi statim et iterum postea | |
| distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset. | |
| aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, | 5.1 |
| et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac dili- | |
| genter expositis. |