| Ultima verba eius dicuntur haec fuisse: 'turbatam | 23.3.1 |
| rem p. ubique accepi, pacatam etiam Brittannis relin- | |
| quo, senex [h]a[e]c pedibus aeger firmum imperium | |
| Antoninis meis relinquens, si boni erunt, inbecillum. | |
| si mali.' iussit deinde signum tribuno dari 'laboremus', | 4.1 |
| quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, si- | |
| gnum dederat 'militemus'. Fortunam deinde regiam. | 5.1 |
| quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, | |
| geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum | |
| utri[m]que relinqueret filiorum; sed cum videret se | 6.1 |
| perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis | |
| diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna | |
| poneretur. quod Bassianus prius contempsit quam fa- | 7.1 |
| ceret parricidium. |