| Cum Septizodium faceret, nihil aliud cogitavit quam | 24.3.1 |
| ut ex Africa venientibus suum opus occurreret et, nisi | 4.1 |
| absente <e>o per[e] praefectum urbis medium simula- | |
| crum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id | |
| est <in> regium atrium, ab ea parte facere voluisse | |
| perhibetur. quod etiam post Alexander cum vellet fa- | 5.1 |
| cere, ab aruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc | |
| scis<c>itans non litasset. |