Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam 10.1.1
in cauco argenteo expeditionis tempore <b>i<b>ere vidisset,
iusserit omne argentum summov<er>i de usu expe-
ditionali, addito eo ut ligneis vasis uterentur. quod
quidem illi odium militare concitavit. dicebat enim 2.1
posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium
venirent, nec se barbarae nationes argento nostro glo-
riosiores facerent, cum alia minus apta hosticam vide-
rentur ad gloriam. idem iussit vinum in expeditione 3.1
neminem bibere, sed aceto universos esse contentos.
idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato 4.1
iubens milites et omnes contentos esse. idem ob unius 5.1
gallinacei direptionem decem commanipulones, qui rap-
tum ab uno comederant, securi percuti iussit, et fecis-
set, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum sedi-
tionis esset rogatus. et cum pepercisset, iussit, ut de- 6.1
norum gallinaceorum pr[a]etia provinciali redderent
decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota
in expeditione in commanipulatione nemo focum face-
ret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed 5
pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus,
qui id curarent. idem iussit, ne zona milites ad bellum 7.1
it<uri> aureos vel argenteos nummos portarent, sed pu-
blice commendarent, recepturi post proelia quod dede-
rant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe
reddendum, qui<bus> <ob>venisset, ne ad hostes ali- 5
quid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna
fecisset. sed haec omnia, ut se habuerat Commodi tem- 8.1
porum dissolutio, adversa eidem fuere. denique etiamsi 9.1
nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur,
perniciem illi magis ista quam . . . mortuo, ubi et in-
vidia et odium deposita erant, talia exempla value-
runt. 5