Domus eius hodie Romae visitur in campo Iovis,
|
12.4.1
|
quae appellatur Pescennian<a>, in qua simulacrum eius
|
|
in trichoro consti[tuit s]t<u>t<u>m post annum ex The-
|
|
baico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum
|
|
a rege Theb<a>eorum acceperat. extat etiam epi-
|
5.1
|
gramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam:
|
|
terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens,
|
6.1
|
Thebaidos socius, aurea saecla volens.
|
|
hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma,
|
|
hic Antoninis carus <et> imperio.
|
|
Nigrum nomen habet, nigr<u>m formavimus ipsi,
|
5
|
ut consentiret forma, metalle, tibi.
|
|
quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et
|
7.1
|
praefecti suggererent et officiorum magistri, addens:
|
|
'si talis fuit, sciant omnes, qualem vicerimus; si talis
|
8.1
|
non fuit, putent omnes nos talem vicisse: immo sic
|
|
sit, quia fuit talis.'
|
|