| Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadru- | 1.3.1 |
| metinus tamen ex Africa. quare sortem illam, qua[e] | 4.1 |
| Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad se | |
| trahebat, nolens intellegi 'pessimus Alb[in]us', quod | |
| eodem versu continebatur, quo et Severi laus et adpro- | |
| batio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius | 5.1 |
| vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est, quod | |
| eum nobilem fecit. |